Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
xxiv | documenti |
quæ temporum iniuria obsoleverunt, vel ex hominum memoria exciderunt reparentur, et locorum, ubi sacra Deo ministrantur, cultus et nitor vel amplificetur vel ex dignitate servetur, specialibus gratiis et favoribus eos prosequendos arbitramur, qui boni Pastoris munere fungentes, ea, quæ proprii officii sunt, satagere pro virili parte contendunt. Cum igitur occasione visitationis parochialis ecclesiæ Sancti Petri Forelli civitatis Pratensis, et sicuti delegati apostolici auctoritate muniti quatenus etc., a fide dignis intellexerimus, quod olim extiterit sub jurisditione quondam præposituræ pratensis ecclesia sub invocatione sancti Petri apostoli titulo Prioriæ decorata, eademque defecerit; et attento quod supradicta ecclesia Sancti Petri Forelli aucta sit redditibus industria et operâ admodum reverendi domini Vincentii Xysti quondam domini Pauli Francisci de Troianis moderni eiusdem rectoris; et quod non tam ipsa in suo externo prospectu venustius restaurata, et intus præter sepulturas aliaque plurima elegantius aptata, altare maius exornatum picturis fuerit; quam domus canonicalis in commodiorem amplioremque formam a fundamentis, sumptibus maiori ex parte propriis præfati moderni rectoris, sit redacta; et quod ex antiquissima traditione præ foribus dictæ ecclesiæ concionem habuisse dicatur D. Bernardinus Senensis, de quo in ecclesia RR. PP. Min. Conventualium sancti Francisci huius civitatis asservatur et colitur tabella continens augustissimum Nomen Iesu aureis notis ab ipso expressum; et insuper, quod intra frnes ipsius parœciæ sita sit pia domus vulgo del Ceppo: idcirco, motu proprio, in obsequium Principis Apostolorum, eamdem ecclesiam titulo Prioriæ decorandam esse censemus, prout illam per præsentes literas decoramus, ipsamque in Prioriam erigimus, dictumque dominum de Troianis et successores suos in Priores nominamus, et haberi volumus in perpetuum; cum facultate deferendi habitum sicuti deferunt cæteri Priores parochialium ecclesiarum huius civitatis, et omnia alia privilegia vigore præsentium eidem concedimus et impartimur. In quorum fidem has litteras nostras, et Cancellarii nostri episcopalis manu subscriptas expediri, et sigilli nostri appensione muniri mandavimus.
Datum Prati, in palatio episcopali, hac die septima mensis