Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/87


documenti xxiii


prospectu venustius restaurata, et intus præter sepulturas aliaque plurima elegantius aptata, altare maius exornatum picturis fuerit, quam domus canonicalis in commodiorem amplioremque formam a fundamentis maiori, ex parte propriis sumptibus præfati moderni rectoris, sit redacta; et quod ex antiquissima traditione præ foribus dictæ ecclesiæ concionem habuisse dicatur divus Bernardinus Senensis, de quo in ecclesia RR. PP. Minorum Conventualium Sancti Francisci huius civitatis asservatur et colitur tabella continens augustissimum Nomen Iesu aureis notis ab ipso expressum; et insuper, quod intra fines ipsius parœciæ sita sit pia domus vulgo del Ceppo: idcirco, motu proprio, in obsequium Principis Apostolorum, eamdem ecclesiam titulo Prioriæ decorandam esse censuit, prout illam per præsens decretum decoravit, ipsamque in Prioriam erexit, dictumque dominum de Troianis et successores suos in Priores nominavit, et haberi voluit in perpetuum; cum facultate deferendi habitum, sicut deferunt cœteri priores parochialium ecclesiarum huius civitatis, et cum omnibus aliis privilegiis etc.; mandans ad hunc effectum literas in forma bullæ, iuxta stylum curiæ, ex cancellaria episcopali expediri; et ita omni etc.

Præsentibus admodum reverendo domino Petro quondam Dominici de Franceschis, admodum reverendo domino Ludovico Thomæ de Franceschinis, testibus.

Clemens Meuccius, visitationis episcopalis cancellarius, in fidem.

XII.

(7 ottobre 1717.)

Columbinus Bassi omnipotentis Dei sanctæque apostolicæ
Sedis gratia episcopus pistoriensis et pratensis.

Ad excitandam maiorem in dies pro Dominico grege sollicitudinem, et promovendum assiduum defendendæ, ornandæque ecclesiæ studium, in iis præcipue, quibus a Domino nostro Iesu Christo animarum cura commissa est, et ut hac ratione etiam ea