Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/85


documenti xxi


conventis publicum appareat instrumentum, pro adimplenda permutatione prædictarum ecclesiarum et domorum cum suis adiacentiis, ut supra, iuxta pacta et conditiones firmata et firmatas; habito etiam prius consensu parochianorum legitimê congregatorum, ut constare dicitur in actis curiæ episcopalis pratensis: Idcirco, constituti personaliter admodum reverendus dominus Vincentius Xystus Troianus parochus superius relatæ ecclesiæ, et admodum reverendus pater Ioannes Baptista Mavilius præsens rector suprascripti collegii Cicognini societatis Iesu huius civitatis, de licentia et consensu, ut asseruit, sui reverendissimi præpositi generalis, spontê pro se et successoribus in dictis ecclesia parochiali et collegio declaraverunt, et declarant convenisse, prout denuo conveniunt, devenire ad prædictam permutationem, vigore beneplaciti Apostolici super hoc obtenti sub die..., et adimplere omnia et singula pacta et conditiones, quæ sub infrascriptis capitulis continentur, videlicet:

1. Ut nova ecclesia et domus parochialis construatur in ædibus et horto illorum de Fazzis et Verzonibus, tanquam in loco aptiori et commodiori;

2. Ut nova ecclesia sit eiusdem magnitudinis et capacitatis ac est præsens, cum sacristia, cæmeterio et sepulturis;

3. Ut domus parochialis sit ita commoda et tuta, ut modernus parochus et successores non cogantur longe ab ecclesia inhabitare;

4. Demum, ut RR. PP. Iesuitæ nequeant obtinere præsentem ecclesiam et domum priusquam præfatas conditiones adimpleverint; et in casu difficultatis, stetur declarationi illustrissimi ac reverendissimi domini Episcopi pratensis.

Quæ quidem omnia suprascripta capitula, et singula in eis contenta, tam dictus parochus Troianus nomine suæ ecclesiæ et successorum in ea, quam dictus rector pater Mavilius nomine dicti Collegii et successorum in eo, promiserunt, et promittunt ad invicem congrua congruis referendo attendere, observare et adimplere, modo et forma præscriptis, sub pœna etc., quæ etc., qua etc., pro quibus etc., obligaverunt etc., renunciaverunt etc., quibus etc., per guarantigiam iurantes tacto pectore etc., rogantes etc., omni etc.