Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/78

xii documenti


anno Domini millesimo trecentesimo primo, indictione xiiii, die xv maii.

(L. S.) Et ego Accursus filius Ubaldini, iudex ordinarius et notarius, predictis interfui, et ex conmissione mihi facta a dictis domino abbate et capituìo scripsi et publicavi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

VII.

(12 luglio 1340.)

In Christi nomine, amen. Anno Dominice incarnationis millesimo trecentesimo quadragesimo, inditione viii, die xii mensis iulii. Actum Prati, in porta Fuia, in domo Francisci Cisti, in qua nunc habitat infrascriptus Meus; presentibus ser Iohanne Benamati et Mattheo Ghecti de Prato, testibus ad hec habitis, vocatis et rogatis. Meus olim Bernardi condam domini Faldi de Ranaldeschis de Prato, heres pro tertia parte dicti domini Faldi sui avi, sanus et compos mente, licet corpore lamguens, constitutus in presentia discreti viri presbiteri Batis rectoris ecclesie Sancti Petri Furelli de Prato, de cuius parrocchia est, et in qua nunc habitat dictus Meus; et coram suprascriptis testibus et me.... notario infrascripto, dixit, asseruit, recongnovit et confessus fuit dicto presbitero Bati parrocchiano suo et confessori, quod dictus dominus Faldus, cuius ipse Meus est heres pro tertia parte, tempore sue vite, usuras exercuit in terra Prati; et quod tam per se quam per Ligum et Faldum suos filios, tunc et in eius potestate existentes, a pluribus et diversis personis usuras extorsit, habuit et recepit in terra Prati; et quod nescit nec posset exprimere nomina illorum qui dictas usuras solverunt, nec etiam ipsarum usurarum quantitates. Item, dixit et confessus fuit, ad ipsum ex dicta hereditate pervenisse bona mobilia et immobilia valoris librarum quactuorcentum vel circa, de quibus dixit se ad presens habere et sibi remansisse solummodo infrascripta bona, videlicet: dominium et proprietatem