Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/82

xviii documenti


reliquid, iure legati, domine Francische sue uxori et filie olim Uberti porte Fuie de Prato, dotes et donationes suas, que sunt libre ducente viginti quinque denariorum, prout patet manu mei T. notarii infrascripti. Item, reliquid, pro anima sua, altari pretiosi Cinguli beate Virginis Marie de Prato solidos xx denariorum. Item, reliquid, pro remedio anime sue et suorum parentum, ecclesie Sancti Dominici de Prato solidos xx denariorum. Item, reliquid, pro remedio anime sue, ecclesie Sancti Petri Forelli de Prato unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui a primo via, secundo Chiasso, tertio et quarto Simonis Pauli; cum hac conditione, quod dicta domus non possit vendi vel alienari vel permutari, vel quoquo modo in alium trasferri, set in perpetuum sit dicte ecclesie Sancti Petri Forelli. Item, reliquid, iure legati, Dominicho olim Santini porte Fuie de Prato unam domum cum curia similiter positam et sitam in porta Fuia; quibus omnibus a primo via sive chiassus, secundo res plebis de Petriccio, tertio ortus Sancti Dominici mediante muro Comunis Prati, quarto dicti Iunte. Item, reliquid, iure legati, pro amore Dei, pro anima sua et suorum parentum, Banbe et Giuliane filiabus olim Metti Tieri porte Fuie de Prato, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui a primo et secundo via, tertio domine Ghille Niccholai Poraccii, quarto dicti Iunte. Item, reliquid, iure legati, pro remedio anime sue, pro amore Dei, Carine et Bartholemee filiabus olim Francisci Vannis porte Capitis pontis de Prato, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui domui a primo via, secundo dicti Iunte, tertio Dominici Santini, quarto ortus Sancti Dominici muro Comunis Prati mediante. Item, reliquid, iure legati, Dominicho olim Santini porte Fuie de Prato, post mortem dicte domine Francische sue uxori, unam presam terre aratorie et circum circa vineate, positam in confinibus porte Fuie, loco dicto al Petriccio, et eiusdem tales dixit esse confines; a primo et secundo via, tertio et quarto domina Margherita Cecchi de Prato; si et in quantum dictus Dominichus habeat heredes legiptimos; et in casu quod dictus Dominichus non haberet heredes legiptimos, tunc voluit dictus Iunta dictam terram devenire ad suos heredes. Item, reliquid, iure legati, eidem Dominicho, post mortem dicte domine Francische, unum ortum positum