Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
x | documenti |
quod eadem die, facta electione, teneantur ipsam electionem et electum presentare dictis abbati et capitulo ad probandam; cui electioni abbas et capitulum debeant consentire. Et eodem modo abbas et eius capitulum teneatur presentare dictis preposito et capitulo pratensi electionem et electum ad probandam: qui electus in dicta cappella teneatur observare compositionem et arbitrium olim super dicta cappella promulgatum inter predicta collegia, sicut apparet per publicum instrumentum olim factum manu Pellarii notarii. Propter quod observandum predicti electi qui pro tempore teneantur prestare corporaliter iuramentum, nullumque preceptum recipere, vel iuramentum facere debeant, quod ad lesionem pertineat predicti monasterii et suprascripte plebis. Item, laudamus: Quod modus et ordo superius expressus deinceps imperpetuum in omnibus et per omnia a predictis partibus vicissim debeat observari. Et si prepositus et capitulum aliquem, sicut dictum est superius, duxerint eligendum, etiam ab ecclesia quocumque casu remoto, ad dictam ecclesiam vacantem, dictus abbas et eius capitulum possit in dicta cappella quemcumque voluerint eligere sacerdotem: et si abbas et eius capitulum, sicut dictum est superius, aliquem duxerint eligendum, etiam ab ecclesia quocumque (casu) remoto, ad dictam ecclesiam vacantem, dictus prepositus et capitulum possint quemcumque voluerint in dicta cappella eligere sacerdotem: salvo in omnibus et per omnia arbitrio et compositione olim lata inter predicta collegia super dicta cappella. Cui compositioni et arbitrio super aliis articulis vel capitulis super hoc non intendimus derogare. Item, laudamus: Quod quidquid dictum est superius de electione facienda, etiam de representatione electi in dicta capella intelligi debeat, etsi non apponatur in electione et representatione facienda ab abate et monacis suprascriptis. Cui arbitrio, et in omnibus que superius sunt expressa, predicte partes, dictum arbitrium emologantes, pro bono pacis, unanimiter consenserunt.
Factum fuit hoc laudum et arbitrium Prati, in capitulo suprascripte abbatie; presentibus et audientibus Bartholo medico, Robino pizicandolo, Loteringo filio quomdam Admannati, Marzufino Navazato filio Gualganotti speciali, et presbitero Iohanne de Sancto Vincentio, et dicto abbate de Garingnano, ad hec omnia