Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/81


documenti xvii


celebrati et omni alii iuri et exceptioni. Cui Meo volenti et confitenti precepi per guarentigiam ego Iohannes notarius infrascriptus, secundum formam statutorum Prati et aliarum terrarum de guarentigia loquentium, predicta servari, prout superius continetur.

(L. S.) Ego Iohannes olim Pieri de Prato, imperiali auctoritate iudex ordinarius et notarius publicus, predictis omnibus interfui, eaque omnia publice scripsi, rogatus subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

VIII.

(6 marzo 1379.)

In nomine Domini, amen. Anno Domini ab ipsius incarnatione millesimo trecentesimo septuagesimo nono, indictione tertia, die sexta mensis martii. Attum Prati, in porta Fuia, in camera domus solite habitationis infrascripti Iunte; presentibus Francischo Leonis, Filippo Iunte porte Sancte Trinitatis de Prato, Bartolo Losti, Barone Francisci, Schotto Lapi porte Gualdimaris de Prato, testibus vocatis, habitis, et a dicto Iunta rogatis ad hec omnia. Cum Iunta olim ser Nuccii, magister lapidum, porte Fuie de Prato, per gratiam domini nostri Ihesu Christi sanus mente et sensu, licet corpore languens, suum ultimum fecerit testamentum, prout patere dixit manu ser Diotaiuti ser Lapi notarii de Prato; preterea quia circa quedam relitta fatta per dictum Iuntam que in ipso testamento continentur et scripta sunt, ut dicitur, licitum est sibi usque ad exitum sue vite voluntatem mutare; per presens codicillum testamentum predictum ottinere iussit et plenissimam firmitatem habere voluit et tenere, hoc tamen mutato per hunc presentem codicillum; quod omnia et singula legata et relicta contenta et descripta in dicto testamento, de quibus in presenti codicillo fìt mentio, intelligantur et sint et esse debeant nulla et nullam executionem habeant nisi vigore presentis codicilli; et ea omnia de dicto testamento ademit et extrassit omni modo quo melius potest de iure. In primis quidem