Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/72

viii documenti


tendatur per ipsam semitam, silicet versus orientem, inter clausuram Germie et campum eiusdem Germie, usque ad viam publicam qua itur a Sancta Trinitate usque ad Cortevecchiam; et exinde protendatur versus meridiem usque ad crucem vie que est inter clausuram Arrighetti Opizi et clausuram Galioti et clausuram Adcompagnati et clausuram Cambii; et exinde protendatur per viam qua itur a dicta cruce vie versus Sanctum Pietrum usque ad trivium ubi dicitur esse aurum absconsum, quod est supra ecclesiam Sancti Pietri: cui trivio ab aquilone filius Giannini Lupi, meridie Uguiccione Bambi, oriente Cambius; et exinde protendatur versus aquilonem et aliquantulum versus orientem per viam usque ad trivium quod est inter clausuram Rosonis et clausuram Gerardi Arrighetti et clausuram Iacobi et Benricordati; et exinde protendatur recto tramite versus orientem usque ad quadruivum quod est inter cafadium abbatie de Garignano et clausuram Assalti et clausuram Moscancervelli et clausuram Ferretti; et exinde protendatur versus meridiem per viam usque ad quadruivum quod est inter dictum cafadium et clausuram Gianniconis et cafadium abbatie Sancti Fabiani; et exinde protendatur versus orientem usque ad molendinum dicte abbatie de Garignano, quod est iuxta dictum cafadium a latere meridiei; et exinde protendatur per goram que currit iuxta Ribaldam ad molendinum Latini dal Ferro, per ipsam goram usque ad ipsum molendinum; et exinde protendatur per eamdem goram que vadit per Paparinum ad molendinum filii Barce dal Grummolo, per goram eamdem usque ad ipsum molendinum filii Barce; et exinde protendatur versus meridiem per gorarium vetus usque ad Umbronem. Et laudaverunt et dixerunt, quod suprascripti fines et limites dividant et terminent plebatum plebis Sancti Iusti a plebatu plebis Sancti Stefani; taliter quod suprascripti limites et termini sive fines sint limites et termini plebatus plebis Sancti Iusti a plebatu plebis Sancti Stefani de Prato, et e converso; et dividant dictos plebatus unum ab altero, sicut supradicti termines et limites sunt designati.

(L. S.) Ego Gualfreduccius, domini Frederici Dei gratia Romanorum imperatoris iudex ordinarius atque notarius, predicta omnia ex commissione Convinevilis iudicis et notarii, qui ea omnia