Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/79


documenti xv


unius petie terre laboratorie unius starii, quinque pannorum, et... pungnorum, super qua est resedium unius capanne, posite in villa Aiuoli, loco dicto al Castellare; cui a primo via, a secundo et tertio Arrighus Nieri, quarto Franciscus Cisti; de qua terra Martinuccius olim... vocatus Castruccio reddit et prestat et reddere et prestare tenetur eidem quolibet anno, iure emphyteotico, staria septem grani ad mensuram pratensem. Item, dominium et proprietatem sexte partis pro indiviso unius petie terre laboratorie novem stariorum, posite in confinibus ville Aiuoli sive Tobbiane, loco dicto Baccharetana, sive al Calice; cui a primo Nese Donatini, a secundo heredes domini Filippi de Tedicis, a tertio heredes Lippi Pieri, a quarto Nieri Iohannini de Pistorio; de qua sexta parte heredes Bellini et Minogius de Bacchareto reddunt et prestant, et reddere et prestare tenentur, eidem, singulis annis, in perpetuum, iure emphyteotico, libras quactuor olei ad mensuram baccharetanam. Item, medietatem pro indiviso unius petie terre stariorum trium et panorum viii, posite in confinibus ville de Tavola, loco dicto in Pantano; cui a primo via, a secundo terra hospitalis Misericordie de Prato, a tertio Ranuccinus Marsoppini; quam terram habet comunem cum dicto hospitali Misericordie. Item, medietatem sive tertiam partem pro indiviso unius starii terre, vel circa, posite in confine ville Aiuoli nel Corso; cui a primo via, secundo Pierus domine Caffarine, a tertio..., a quarto...; quam terram habet comunem cum dicto hospitali Misericordie, et domina Dina, et domina Tiera. Item, medietatem pro indiviso unius petie terre prative stariorum..., posite in confine ville Aiuoli, loco dicto...; cui a primo...; de qua medietate Iuntinus Martinozzi de villa Aiuoli eidem reddit et prestat, et reddere et prestare tenetur et debet, singulis annis, in perpetuum, iure emphyteotico, starium unum grani. Item, sextam partem pro indiviso unius petie terre laboratorie quinque stariorum, vel circa, posite in confinibus ville Aiuoli, loco dicto Nibbiaia; cui a primo Ranuccinus Marsoppini, a secundo heredes ser Loli, a tertio Martinus Tingnosi, a quarto dictus Ranuccinus; quam habet comunem cum Rustichello et Amadore domini Faldi, domina Tiera et domina Dina, et hospitale Misericordie. Item, tertiam partem unius domus posite Prati in