Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/70

vi documenti

mine ipsius plebis et pro ipsa plebe, ex una parte; et dominum Henricum prepositum plebis Sancti Stefani, vice et nomine ipsius plebis et pro ipsa plebe, ex altera; videlicet, de dividendo plebatu Sancti Iusti a plebatu Sancti Stefani, et de limitibus et terrefinibus ponendis et consignandis inter ipsum plebatum Sancti Iusti et plebatum Sancti Stefani, qui dividant suprascriptos plebatus: quam etiam litem et controversiam totam suprascriptus plebanus, vice et nomine dicte plebis Sancti Iusti et pro ipsa plebe, consensu presbiteri Borghesi sui fratris et ipsius plebis canonici; et dictus prepositus, vice et nomine suprascripte plebis Sancti Stefani et pro ipsa plebe, consensu presbiteri Iohannis de Sancta Lucia et presbiteri Iohannis de Sancto Petro Furello, et presbiteri Alberti, et dominorum Grifi et Bonagiuncte fratrum suorum et ipsius plebis canonicorum; compromiserunt et dederunt et posuerunt in presbiterum Napoli canonicum Sancti Iusti et dominum Zonghellum canonicum pratensem eorum arbitrio et voluntate laudandam, arbitrandam, terminandam, finiendam, una vice vel pluribus vicibus, suprascriptis partibus presentibus vel absentibus, vel altera earum. Et promiserunt dicte partes, pro se suisque successoribus, sibi ad invicem per stipulationem observare et adimplere omnia et singula que ab ipsis arbitris concorditer vel ab altero eorum concordia alterius de suprascriptis vel infrascriptis, vel de aliquo sive pro aliquo suprascriptorum, laudata, arbitrio terminata et finita erunt, et sicut laudata et terminata erunt; sub pena centum librarum bonorum denariorum sibi ad invicem per stipulationem promissa solvenda et prestanda parti arbitrium servanti ab altera parte arbitrium frangente vel non observante, et omne dampnum et expensas de iure restituere et emendare; et preterea hec omnia firma et rata tenere et observare; renuntiantes fori privilegio et omni iuris et legum auxilio, omnique etiam exceptioni speciali et generali rei vel persone coherenti vel patrocinanti, vel in antea coherende vel patrocinande.

Acta sunt hec Prati, in claustro plebis Sancti Stefani, presentibus archipresbitero Iudice, Rainerio Painocti, et Alberto de Sexto, testibus ad hec rogatis. Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo octavo decimo, tertio idus martii, indictione septima.