Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/73


documenti ix

rogavit, pro ut per eum reperi imbreviatum, in publicam formam redegi, ideoque subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

IV.

(26 aprile 1250.)

In Dei nomine, amen. Nos dominus Iacobus abbas monasterii Sancti Michaelis de Furculis pistoriensis, et dominus Ricoverus canonicus pratensis, arbitri et laudatores et amicabiles compositores eletti a domino Rainaldo preposito pratensi eiusque capitulo pro ipsa plebe ex parte una, et a domino Gratia abbate Sancte Marie de Garingnano eiusque capitulo pro ipsa abbatia ex parte altera, super lite et differentia que vertebantur inter predicta collegia, sicut publice scriptum apparet manu mei Nicholai notarii, ex vigore ipsius compromissi, habita diligenti deliberatione, pro bono pacis, comuniter et concorditer dicimus et laudamus et per arbitrium diffinimus: Quod cum cappella eclesie Sancti Petri Furelli vacet ad presens, dictus dominus abbas eiusque capitulum habeant liberam licentiam et auctoritatem eligendi quemcumque voluerint in predicta eclesia, dummodo persona non a iure prohibita, sine contraditione et requisitione dicti prepositi eiusque capituli; et predictus dominus prepositus et eius capitulum debeant eidem electioni consentire: qui electus in dicta cappella teneatur observare compositionem et arbitrium olim super dicta capella promulgatum inter predicta collegia, sicut apparet per publicum instrumentum olim factum manu Pellarii notarii. Item, comuniter et concorditer dicimus et laudamus et per arbitrium diffinimus et pronuntiamus: Quod quando dicta cappella post istam presentem institutionem et reformationem vacaverit, prepositus et capitulum suprascripte plebis habeant liberam licentiam et auctoritatem eligendi quemcumque voluerint rectorem et cappellanum in dicta eclesia, sine contradictione dicti abbatis eiusque capituli de Garingnano; ita tamen