Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/169


de patria potestate 427

aram Dianae tauricae flagellis usque ad necem multabant, ut obducerent callum dolori, qui ad mortem usque, aemulatione gloriae, verbera sustinebant.

Abdicatio atheniensium filiorum.

[49] At vero agnitos pueros athenienses, illa sua humanitate, non ultra quam abdicabant.

[50] Romani, si quid dignum morte admitterent, quod ipsi patres, aequissimi iudices, iudicabant, in eo ius necis exercebant. Quapropter, apud Dionysium Halicarnassensem 1, Horatii pater ait suum ius esse de filio, Horatiae sororis parricida, domesticum iudicium; quod publicum primum omnium de capite civis populus romanus vidit, teste Cicerone. Quod satis probat in iis Romae incunabulis id ius a gentibus accepisse.

Aristotelis aetate graecis Italiae mores ignoti.

[51] Ceterum quod id ius apud persas ut tyrannicum Aristoteles notat, id dixit pro moribus suae gentis, iam humanitate excultissimae. Sed ex hoc eius dicto liquet id temporis nihil de iure gentium italarum ad graecos pervenisse.

Hebraei a gentibus iure diversi.

[52] Quo autem ritu et more sontium filiorum poenae a parentibus sumerentur, paullo inferius, ubi de poenis, narrabimus. Id vero heic notasse iuvat: hac in re hebraeos ab ultima usque antiquitate a gentibus distinctos esse, ut historia Abrahami Isaacum sacrificaturi testatur; quod Deus sit dominus insontium hominum vitae per ea quae metaphisici docent, Deum perenni creatione homines conservare.

[53] Qua in re divina providentia summe admiranda, ut, sub hoc severissimo patrum imperio, homines exleges, in summa ferocia et libertate, ad parendum legum imperio mansuefierent, qui alio sane pacto non poterant.

  1. Cfr. Notae, 60 [Ed.].