Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de imperio monastico et paterno | 417 |
proprie «numen colere», «vereri», «metuere», «venerari», sequi voluntatem deorum, deorum facere iussa.
Ex persuasione de divina providentia divinatio orta.
[12] Atque ex hac numinis persuasione, vera inter hebraeos, falsa inter gentes, dogma de divina providentia genus humanum universum pervasit, quod est totius theologiae civilis fundamentum.
«Numen» et «fatum» quid differant?
[13] Namque inde divinationes provenere, ut quicquid oracula responderent, auspicia significarent, fas esse crederent. Etenim quam deorum voluntatem dixere «numen», significatam «fatum» appellarunt; quare ab iis, uti sanctissima numina, sic fata immota habebantur1. Cumque apud eos omnia iura «fata» essent, necessario conficitur divinationem apud chaldaeos sic primum natam: ut ex magicis caeli observationibus non mira naturae praestarent, neque incantationes facerent, neque genethliacas putarent rationes, sed vitae agenda iuberent. Et ita Zoroaster et magnus caeli observator et legislator eximius constabit2. Hinc mansit diu in primis rebuspublicis illa legum immutabilitas, quam spartana iurisprudentia custodierunt3, quam diu conservavere romani.
[14] Quibus a verbo «fas» etiam «fasti dies», quibus praetor ius diceret; et, ut oracula fas, ita iurisconsulti ius respondebant; et, ut illa, ita hi responsa dabant; et iurisconsulti habebantur oracula civitatis, tanquam ii essent divini, seu vates romanorum: ita ut «for» fuerit romanis «divina loqui». Unde a «fando», post Varronem4, putet Festus5 «fanum»