Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/183


de stipulationibus 441

Ius strictum prius aequitate in terris adgnitum.

[89] Et haec in pollicitationibus, votis, stipulationibus scrupolositas sumina verborum simplicitatem primorum hominum decuit, ut innumera in historiis exempla docent, quibus barbarae et rudes gentes istis verborum apicibus et exegere et solvere fidem. Hinc stipulatio romanis stricti iuris permansit; hinc primae leges «carmina» dicta; quod, ut postea carmina certis numeris, ita prius leges certis verbis conceptae, conclusae erant.

Iurisprudentia spartana rudium populorum.

[90] Unde iurisprudentia in primis rebuspublicis, nempe optimatium, natura rerum ipsa, ἀκριβεδίκαιον, ius summum, ius θετικόν, ius in tota generum amplitudine, professa est.

[IX]

DE PERMUTATIONIBUS

«Contractus» unde? — Primae emptiones-venditiones.

[91] Sed et in ipsa rerum communione diximus alios alio rerum genere abundare potuisse, egere alios: quod, distinctis rerum soli dominiis, id evenire necesse fuit. Igitur, ut maiores gentes eas utilitates communicarent, principio permutationes rerum incepere rebus tractis in unum locum, unde «contractus» nomen accepit. Atque permutationes fuerunt primarum gentium primae emptiones-venditiones; postea inventum aes rude est, quod rerum quae in commercio forent communis mensura habita est.

Astrea cum libra quid significet? — Imaginariae
emptiones-venditiones ex iure gentium — «Pendere» pro solvere.

[92] Unde Astrea, quae Saturni tempore, hoc est hoc ipso tempore obscuro, in terris egisse a poetis fingitur, et, ad caelum revolans, Virgo cum libra astris ab iisdem poetis appicta