Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/171


de tutelis - de testamentis 429

[III]

DE TUTELIS

Origo tutelarum — Tutela prima in terris imperii prolatio.

[57] Diximus in statu exlegi patresfamiliarum principes summos sub Dei regimine fuisse, et diximus ipsorum esse corpora, resque filiorum. Igitur eorundem tutela erat, qua et corpora et res filiorum tuerentur, quam ut viventes ipsi gerebant, ita defuncti mandarent aliis. Atque ea prima prolatio fuit imperii monastici, qua homo in solitudine, ut se et sua adversus vim tueatur, si aliter non possit, latronem iure superioris occidit. Hoc imperium monasticum morte hominis finitur, cuius res sine herede nullius fiunt. At imperium paternum morte patris non finitur, cui filii et, cum filiis, res supersunt. Et res cum ipsis filiis dicuntur «res sua» patris1.

[IV]

DE TESTAMENTIS

[58] Atque haec est origo, inter maiores gentes reperta, testamentorum, quo iure, ut vidimus, et patresfamiliarum fuerunt in statu exlegi primi in terris principes summi, et habebant filios loco rerum, et eorum tanquam rei suae tutelam vi armatam gerebant; quod imperium monasticum in familiare prolatum diximus. Cuius vi imperii, ut familiam conservarent, in ipsos filios sontes capite animadvertere poterant: quod imperium ipsis lege naturae sive naturalis auctoritatis delatum disseruimus libro priore2.

In testamento paterfamilias princeps est summus.

[59] De tot, tantis et tam vetustis rebus testimonium luculentius perhiberi non potest dicto capite legis XII Tabularum

  1. Cfr. Notae, 64 [Ed.].
  2. Cap. CIII [Ed.].