Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/162

420 pars posterior - caput xx - sectio i

Primum Dei beneficium: aqua perennis —
«Luci» unde? — Cur sacri? — «Pagi» unde? — Unde «casae»?

[20] Et quia aves nidos ad fontes faciunt, et circa fontes considunt, eosque secretos maxime, et in edito ut plurimum, pudici legerunt loca ubi, aquae copia abundantes, perpetuo mansere, nec sunt ulterius divagati; idque primum a Deo acceptum beneficium agnorunt: perennem fontem ubi perpetuo manerent. Et ea ratione sedes primas in terris auspicato cepere, easque dixere «lucos»1, quos grammatici recte notant ita dictos «quod ibi non luceret», et romani semper habuere sacros; et a fonte, qui graecis tunc, forsan communi utrisque vocabulo, primos dixere «pagos»2, quos iurisconsultus dicit «aedificia iuxta collocata», quas proprie dixere «casas»: ex qua antiquitate itali et hispani pro familiis et gentibus «casas» dicunt. Et ita ex casis iuxta positis primae urbes extitere: ex qua antiquitate forsan Galli ab ea mansione familiam dicunt «maison» et urbem «villam» appellant.

«Religio» unde? — «Legere sacra».

[21] Ab ea primas sedes «relegendi» cura, non a «religando», diximus libro priore3 dictam esse «religionem». Quibus nunc addimus hinc ortum ut unis sacerdoti bus «legere sacra» permissum sit, profanis nefas, ideoque «sacrilegium» rei sacrae furtum appellari.

Prima omnium religio fontium — Actaeonis mythologia —
«Lymphatus» unde?

[22] Et hanc primam omnium religionem fuisse, Actaeonis fabula dubitanter innuimus. Qui, Venator — nam venatores nemora lustrant — ut Dianam nudam, seu vivum fontem, conspexit, deae ira in cervum, timidissimum animal, commu-

  1. Cfr. Notae, 56 [Ed.].
  2. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.
  3. Cap. CXLIX.