Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/173


de successionibus ab intestato 431

dicuntur, unde «cippi» dicti mansere lapides qui sepulchri memoriam testantur1. Quare φυλή tribus dicta graecis, et latinis «filius» appellatus2.

Familiarum et gentiura ac proinde successionum
ab intestato natura.

[62] Stemmata priscis hominibus indicarunt successiones ab intestato, ut indicavere adgnationes et gentilitates. Nam, ut ex unis domibus provenere «domestici», sive sui ex unis familiis adgnati, et adgnationes, ex pluribus ab una domo propagatis familiis provenere gentes, ex quibus «gentiles» dicti et «gentilitia iura». Et gentes quidem maiores maxime proprie ita dictae, nempe stirpes viriles in plures familias divisae, «maiores» appellatae, quo a gentibus minoribus, quae in civitates coaluere et «nationes» sunt nominatae, distinguerentur.

Successiones ab intestato et ius maiorum gentium idem prorsus.

[63] Has adgnationes, has gentilitates stemmata heroes docuere, ita ut ius successionum ab intestato et ius maiorum gentium idem omnino fuerit. Nam qui Clausi, sive Claudii, exempli gratia, et Pulchri, in Attae, sive Appii, familia nati, adgnati erant ex una familia: iidem propagati et sub pluribus patribusfamiliarum divisi, gentes Appia et Pulchra factae sunt, et gentiles inter se habebantur, ut Pulchri, nonnisi deficientibus Appiis, ad defuncti Appii successionem venirent, et ita Appii ad Pulchri vicissim.

«Familia» et «gens» una res sunt ad aliud relatae.

[64] Et sic lex XII Tabularum post adgnatos ad defuncti successionem gentiles vocat. Ceterum, citra huius iuris usum, apud latinos scriptores saepe legis eandem modo dici «gentem», modo «familiam», ad illud instar ut in dialectica quae

  1. Cfr. Notae, 66 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 67 [Ed.].