Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/188

446 pars posterior - caput xx - sectio xi

romanos, «quiritationes» dictae: in publicis bellis «clarigationes», quibus foeciales clara voce res repetebant eo Carmine: «Audi, Iupiter».

[XI]

DE POENIS

[103] Poenae autem nondum erant humanae, nisi apud parentes «animadversio» et «coercitio»; inter aequales, vulgaris delicti, nomine «poenitentia» (unde ipsa «poena» primitus dicta), atrociorum, «devotio», «consecratio».

Quid «animadversio»? «cognoscere»? «ignoscere»?...

[104] Qui homines pudore agerent, et vi iniurias propulsarent, erant cum parentibus summe pudibundi. Igitur sola parentis animadversio, qua pater ad filii peccatum adverteret animum, ipse pudor filii, ut cum Terentio1 loquar, erat «supplicii satis» patri. Huc illa pertinent «cognoscere» pro «punire», «ignoscere, non noscere, connivere peccato» pro «parcere».

... «pactum»? «pax»?...

[103] Inter aequales pro privatis delictis, ut de furto, veniae impetrandae caussa, pacta offerebantur pollicitationibus, de quibus diximus: quod postea in XII Tabularum capite De furtis derivatum, ut nuper memoravimus. Hinc apud latinos «pax» pro «venia» passim legitur; et «pax» dicta qua bellum finitur, utpote quae sit venia publicae iniuriae sub certis legibus data. Unde mansit particula «pax» pro «quiesce».

... «devotio»? «consecratio»?

[106] Atrociora crimina «devotione» seu «consecratione» puniebant. Unde in XII Tabulis «sacer divis parentum» qui

  1. Adelphi, III. 2, 15; Phormio, V, 9, 40 [Ed.].