Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/180

438 pars posterior - caput xx - sectio vii

[VII]

DE POLLICITATIONIBUS ET VOTIS

«Per Iovem lapidem» — «Iovi fulguri» —
Latini «iuramentorum dii».

[81] In eo divino status naturae regimine praecipua fuit iurisiurandi religio1. Latini autem Iovem Lapidem iuramentorum praesidem habuere, per quem ita Gellius «sanctissimum», ut «vetustissimum» Apuleius iuramentum dixere: quem accipio — ita ut «Iovi fulguri» dicit Vitruvius — nempe illum, a quo primulum extitere religiones, ut supra diximus de gigantibus. Vulgo vero Herculem praecipue, praeterea Castorem, Pollucem et Fidem, iuramentorum adhibebant deos, ut ex Legibus Ciceronis et ex vulgatis iurandi formulis latinis — «Hercule», «Mehercule», «Mecastor», «Edepol», «Mediusfidius» — facile confirmaveris.

«Pollicitatio» unde? — Primae foeminae semper in potestate.

[82] Et omnem promissionem iuramento firmasse, argumento est pollicitatio, quam iuris naturalis origine romanae leges adgnoscunt, et naturalis promissio definitur, a «poi» dieta et «liceri», quod per Pollucem viri, per Castorem foeminae iurarent, quod discrimen grammatici notant. Quod dat coniiciendum primas foeminas, ut priscae romanae, in perpetua tutela, nihil promittere potuisse. «Liceri» autem significat nunc quidem offerre precium in auctione: quasi «pollicitari» esset per Pollucem offerre aliquid dandum vel faciendum.

Dii iuramentorum ut votorum iudices.

[83] Hinc apud romanos permansit hoc vetustissimum: «periuria ultores habere deos et deos damnare voti»; unde

  1. Cfr. Notae, 71 [Ed.].