Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/186

444 pars posterior - caput xx - sectio x

«Duellio» quid? — Quid «perduellio»? — «Parricidium» quid?

[98] Igitur «duelliones» erant maiorum gentium actiones: quare «perduellio» caedes dicta est. Et uti «perfidus» est qui fidem violat, ita «perduellis» qui caedem non iure facit, quo perduellionis iudicio in ipsis Romae primordiis Horatius condemnatus. Quod firmat romanos a maioribus gentibus accepisse, uti acceperunt et illud: ut iniustae caedis reus «parricida» diceretur. Quia, cum gentes maiores essent plures ex una stirpe familiae, et gentes aliae ab aliis secretae agerent, si quae caedes fiebat, necessarii alicuius fiebat. Quod, rebuspublicis fundatis, permansit: hactenus patriae charitas perduravit, ut qui civem occideret, ex una parente cognatum occidisse videretur. Sed postea, patriae charitate elanguente et prolata humanitate, «homicidium» dictum est, uti et «perduellis» dictus, quum crimina ex reipublicae ratione magis spectabantur. Quod in optimatium rebuspublicis servatur maxime: quod qui caedem iniuria faceret, bellum patriae intulisse iudicaretur; unde «perduelles» postremo appellati qui contra patriam armantur.

[99] Ex hoc igitur maiorum gentium iure est nocturnum furem omnino, diurnum si se cum telo defenderit, occidere sine fraude. Quod idem hebraeis, atheniensibus et romanis in leges abiit, ut probant anonymus legis mosaicae et celebres iuris attici et romani pariatores.

Iure gentium quid «inclamatio»? «imploratio»?
«obvagulatio»? «pipulum»?...

[100] Namque haec privata bella non sine inclamationibus, orationibus, obtestationibus, implorationibus devotionibusve peragebantur. Quare in lege XII Tabularum, ut fur manifestus diceretur, «inclamatione» opus erat; «imploratione», si se telo defenderet; et furto iam concepto necessaria erat «obvagulatio», et «pipulo»1 ante eius aedes differre furem non

  1. Quas infantium hominum voces libro priore notavimus [cap. CXXXV].