Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de matrimoniis | 421 |
tatus, et a suis ipsius canibus, quae sunt scrupulosorum curae, discerptus est. Et confirmat vox «lymphatus», ob lympham conspectam actus in furorem.
Cur aqua in cerimoniis praecipua? — «Aqua lustralis»,
«lustrum» unde? — «Castus» qui?
[23] Hinc aqua potissima rerum sacrarum pars; et «aqua lustralis» ab his antiquissimis lustris dicta; et «lustrum» appellatum censorium sacrificium, quo civitas in quinquennium lustrabatur; et apud omnes ferme gentes sacrificaturi lavabant. Quae erat castitas quam XII Tabulae, apud Ciceronem, in parte iuris sacri iubent: «Deos caste adeunto»; et, in specie, «casti» «castaeve» viri vel foeminae qui quaeve coniugalis tori custodiunt fidem.
Cur aqua et ignis in nuptiarura solennibus? — Confarreatio.
[24] Hinc apud romanos aqua inter ritus nuptiarum praecipuos, una cum igne, quod iidem ipsi ignem invenissent — quod Virgilius notat heroas Aeneae socios semina flammae e venis silicis excussisse — et «aqua et igni» uxores antiquitus captae. Quod est multo verisimilius quam quod hactenus, post Plutarchum in Problematis, putarunt: ignis sit vir qui vim seminalem habet, foemina aqua quae humorem foetui formando praebet. Quibus tandem accessit confarreatio1, quod heroes, ut inferius dicemus, far quoque invenerunt: quae postea a romanis servata in matrimonio sacerdotum.
I
«Latium» unde dictum?
[25] Eius vetustatis et haec alia romani custodiere vestigia. Ab hoc inobservato heroum concubitu, ob quem lucorum latibula petiere, dictum est «Latium», quod inde ea gens primam habuit originem.