Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/167


de patria potestate 425

[II]

DE PATRIA POTESTATE

Patria potestas religione fundata.

[42] Ita auspiciis religio est insinuata coniugiis. Videamus modo ut patria potestas religione fundata est.

Primi ordines: parentes et liberi — Paterfamilias sacrorum princeps —
Priores foci quam arae — Lares: divi parentum.

[43] Sub antiquissimo hoc Dei regimine sacrificia maxime celebrari necesse fuit, et sacra a dignioribus fieri oportuit. Naturali ordine in eo statu nemo parentes anteibat, cum hic solus esset duplex hominum ordo: parentum et liberorum. Hinc paterna imperia religione fundata sunt, qua patresfamiliarum erant sacrorum principes, et sacra erant privata omnia, eaque fiebant diis Laribus, quibus patresfamiliarum sacrificabant ad focos. Et priores fuere foci, deinde arae, seu sacra publica, quae post clientelas et ex clientelis sunt nata, ut inferius dicemus. Inde Lares dicuntur «divi parentum» in capite legis XII Tabularum De parricidio, ex lectione Iacobi Raevardi. A qua origine fluxere apud Ciceronem, in illa sua legis XII Tabularum imitatione, duo concepta capita, alterum «Ritus familiares patrumque servanto»; alterum «Sacra privata perpetua manento».

Auspicia propria patriciorum — Qui «augures maiores», qui «minores»? — Paterfamilias suae familiae sacerdos, augur, princeps — «Sacra paterna».

[44] Hinc in prisco romano iure patriciorum propria erant auspicia, qui «augures maiores» seu «maiorum gentium» dicebantur, ut plebei patres «augures minores»; et illi publica auguria, deinde hi tantum habuere privata, ut latius infra firmabimus. Atque adeo paterfamilias erat suae familiae augur, seu sapiens sacerdos, et inde princeps; unde mansit in iure romano et apud latinos scriptores illa locutio «sacra paterna» pro «patria potestate».