Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de matrimoniis | 423 |
VII
Iuno Lucina.
[31] Et Iuno Iugalis, etiam Lucina, quae ederet certos partus in lucem: Venus Pronuba, non Lucina, quia certos partus non edebat.
VIII
Venus pronuba.
[32] Et Venus Pronuba, quod matrimonia naturalia, non nuptiae, sed pro nuptiis, et concubinae pro uxoribus habebantur.
IX
«Domina» unde?
[33] Ex certa uxorum custodia domi foeminae forsan «dominae» dictae.
X
Cur flammeum in nuptiis?
[34] Antiqui pudoris vestigium flammeum, quo virgo nupta ducebatur ad virum, ex qua solennitate potissimum «nuptiae» dictae1.
XI
Unde «connubium»?
[35] Et ius nubendi «connubium» appellatum: quod verbum monet heroes, qui domi uxores custodirent, ius ducendi uxorem habuisse, certi quod eas ducerent extra nefas.
XII
«Pater» et «genitor» — Veri maiorum gentium patricii.
[36] Et huius iuris antiquissimi apud romanos est ut «pater» sit vocabulum iuris et dignitatis, quod patres certos esse docet qui semen patefaciant suum; unde possunt nomine seu iure cieri patres a filiis qui sunt veri maiorum gentium patricii, cum «genitor» vocabulum sit naturae, qua sola genitor certus est.