Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/155

CAPUT XX

PRIMA TEMPORIS OBSCURI EPOCHA: REGIMEN THEOCRATICUM
ET SUB EO IMPERIUM MONASTICUM
ET PATERNUM FUNDATUM

[principium]

«Pater» prima deorum appellato, «mater» dearum —
Ut et «genitor» ac «genitrix».

[1] Quando res tam obscurae illustrandae nobis propositae sunt, ut ad hanc usque aetatem opus piane desperatum omnibus videretur, id a maxime exploratis est inchoandum, ut eo, quod vetustissimi mortalium patres dixere «deos»1; unde «Iupiter» (qui postea sic dictus mansit), «Diespiter», «Marspiter» priscis dicti, uti ex hac antiquitate illas locutiones conservarunt poetae, ut, apud Lucilium2, Iupiter in deorum concilio sic fatur:

Ut nemo sit nostrum, qui pater optimu’ divum,
Ut Neptunu’ pater, Liber, Saturnu’, pater Mars,
Ianu’, Quirinu’, pater omnes dicamur ad unum.

Vicissim deas «matres» ab iisdem dictas, ut «Iuno mater», «Venus mater»; et «genitor» «genitrix» pro «deo» «deave» in poeticis locutionibus vulgo numerantur.

«Contemplari» unde dictum?—«Tempia caeli», θεωρεῖν quid?

[2] Haec qua ratione poetae dixerint, antiquissimorum origines verborum docent. «Contemplari» enim, iuris augurii vocabulum, latinis significat «contueri caelum»; unde «tempia caeli» eius regiones, quas augures, auguria capturi, lituo desi-

  1. Cfr. Notae, 46 [Ed.].
  2. Satyrae, I.