Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/184

442 pars posterior - caput xx - sectio x

est, ad quarti libram aes rude appendebatur: nam monetam, seu aes signatum, gentes minores invenere. Quare ex hac ultima antiquitate in ius civile profluxere imaginariae emptiones-venditiones, quae apud libripendem per aes et libram fiebant, quibus omnes ferme actus legitimi transigebantur; atque ad haec tempora revocanda est nativa significatio verbi «pendere» pro «solvere»1.

[X]

DE BELLORUM ET IUDICIORUM INTER MAIORES
GENTES SPECIMINE

Primae actiones vindicatio et conditio —
«Manum iniicere» quid? — «Manu consertus» quis?

[93] His quas narravimus rationibus, maiores gentes parta sibi iura, cum in statu exlegi nulla esset legum auctoritas, vi conservabant, vindicationibus dominia, conditionibus obligationes: conditionibus vero, quas libro superiore2 diximus fuisse maiorum gentium repressalia; vindicationibus autem per veram manus iniectionem. Unde mansit poetis «manum iniicere» pro «vindicare», et veram «manuum consertionem», quam postea, dicis caussa, custodierunt romani, ut dominus, postquam in possessione usurpanda, ut cum Cicerone3 loquar, «surculum defregisset», reum «manu consertum» ducebat ad iudicem, et in gleba praesenti, quam secum de agro attulerat, totum fundum vindicabat illa formula: «Aio hunc fundum meum esse ex iure quiritium».

Iudicia privata bella, olim duella.

[94] Hanc vim maiores gentes rebantur virtutem; contrarium autem inertiam. Eoque pacto iudicia erant privata bella4, dicta «duella», quia inter duos: nam, si fuisset tertius — nempe, postea fundatis rebuspublicis, magistratus, quem ob

  1. Cfr. Notae, 74.
  2. Cap. CXXXV, § 2 [Ed.].
  3. De oratore, lib. III [cap. 28].
  4. Cfr. Notae, 75 [Ed.].