Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/166

424 pars posterior - caput xx - sectio i

XIII

[«Nati» — «Filii»].

[37] Indidem ex matrimoniis dicuntur «nati», quod vocabulum naturae est. Unde, ut vocabula antiqua «natus» et «genitor» mansere poetis, ex coniugiis autem «filii» a «filis», quae postea «stemmata» dicta sunt: quod vocabulum est iuris gentium antiquioris.

XIV

«Genitor» antiquius quam «pater» — «Filii» antiquius
quam «liberi».

[38] Nam, clientelis deinde constitutis, «pater» dictus est quasi «deus», et filii appellati «liberi». Quae appellatio postea facta est iuris civilis, a quo maiorum gentium clientelae receptae sunt; et sic «liberi» dicti, ut distinguerentur a nexis, cum ex utrisque patris familia constaret.

XV

«Ingenuus» unde?

[39] Et liberi «ingenui» quoque appellati, quasi «inde geniti», ut «indigena» qui ex ilio vel ilio loco genitus, natus est.

XVI

Unde «liber» et «ingenuus» pro «nobili»?...

[40] Et hinc «liber» et «ingenuus» pro «nobili genere orto» dictus mansit.

XVII

... et pro «pulchro»?

[41] Et «ingenuus» ac «liberalis» pro eo quod itali, satis ex hac ipsa origine momentose, vertunt «gentile» qui gentem haberet: quod liberi curatura liberales fierent; cum nati ex incerto concubitu, ex foedo ilio matrum victu, foedi turpesque adolescerent1.

  1. Cfr. Dissertationes, VIII [Ed.].