Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/174

432 pars posterior - caput xx - sectio v

genera «subalterna» dicuntur, cum superioribus relata, dicuntur «species», quae, relata cum inferioribus, «genera» erant. Quae qui ignorat, is neque eruditus, neque adeo logicus est. Tantum abest a philologo ut ἄλογος prorsus sit1.

Successiones ab intestato humanitatem conservant —
Cur ius sepulturae in summa gentibus religione? — Unde «humanitas»?

[65J Tantae utilitatis successiones humanum genus agnovit, quod gentes, a matrimoniis auspicato initis coeptae, successionibus potissimum sunt conservatae. Quare, post auspicia, secundum religionis locum deorum manium cultus tenuit. Et iura, quibus sepulturae institutae, «leges deorum» Euripides in Supplicibus, Papinius «mundi foedera», Philo et Iosephus «ius naturae» appellarunt; et ab ritu humandi «humanitas» primum coepit proprieque sic appellata.

Cur nuptiae et sepulturae ubique gentium sanctissime celebratae?

[66] Atque, his de caussis, apud omnes ferme terrarum gentes permansit ut in omni vita haec duo summa sanctitate et religione celebrarentur, nuptiae et sepulturae, quo gentium successiones essent, quam fieri posset, certissimae. Quibus utrisque respublicae omnes, omnia regna et imperia fundata sunt.

Humanitas latendo in lucis occepta — Cur sepulchra
«religiosa loca» appellata?

[67] Ut bine facile intelligatur cur primae gentes diu in lucis latuerint, et latendo prima civilis vitae iecerint fundamenta, a quibus latibulis «Latium» dictum probavimus, propudium et inhumanitatem, sive venerem in propatulo et inhumata cadavera potissimas caussas fuisse. Certe hanc cultus partem romani κατ᾽ἐξοχήν «religionem» dixere, et «religiosa loca» ubi mortui inferrentur, quasi hac re conservarentur deorum religiones.

  1. L’ultimo periodo è un’aggiunta marginale [Ed.].