Ragionamenti intorno alla legge naturale e civile/Dedica

Dedica

../ ../Della legge naturale IncludiIntestazione 28 giugno 2018 75% Da definire

Ragionamenti intorno alla legge naturale e civile Della legge naturale
[p. 3 modifica]

CAROLUS ANTONIUS PILATUS

JOACHIMO THEODORO

LICHTENSTEINIO

Serenissimo Brunìvicensium Duci

A Consiliis S. P. D.


PP
Ermagnum, difficillimum, ac periculi plenum opus suscipere, Lichtensteine, mihi videntur ii, qui nostris temporibus instituunt de omnibus Juris Naturæ partibus late, copioseque tractare: quorum quamvis magnus est numerus, tamen non audeo illorum sive studium, sive licentiam imitari. Nam inter Christianos ea fide, pietate, atque integritate, quæ Christianum maxime deceat, scribere ea de caussa difficillimum esse puto, quod cum superiori, tum etiam nostra ætate eximii quidam, præstantissimique viri extiterunt, a quibus hæc materia jam ante occupata, et tanta doctrina, atque eruditione, tantisque ingenii viribus pertractata est, ut istorum vincere diligentiam vix possibile, æquare non solum arduum, sed etiam supervacaneum, non præstare, turpe, et sapienti viro minime dignum esse arbitrer. Quare isto modo de hoc jure prhæsertim in tanta Librorum copia scribere, rem magis operosam, quam utilem esse puto, vel ob eas rationes, quas ante dixi, vel quod jam nemo Christianorum sit, qui ea [p. 4 modifica]ignoret, quæ in Jure Naturæ certa, atque manifesta habemus; ea vero, quæ dubia, quæ obscura sunt, et in controversiam venire possunt, nondum evoluta, nondum extricata, nondum patefacta, sed mehercule disputationibus hominum, maxime post tot libros hisce de rebus editos multo magis incerta reddita sint. Attamen cum Christianis hanc tractare materiam multo facilius est, quam eadem de re cum eis agere, quibus aut non probantur, aut perspecta non sunt Christianæ Religionis dogmata. Nam quum omnes homines ejusmodi Ratione præditi sint, quæ sibi soli relicta perpauca videat, atque perspiciat, adeoque infirma, tenuis, et imbecilla sit, ut multis in rebus sæpe hæreat, in multis labatur, in multis etiam se ipsa decipiat, Christianis Lex a Deo revelata præsto est, quæ ipsos quasi manu ducat, et quid in quaque majoris momenti re statuendum sit, præclare, et omnium optime doceat. Itaque nos, quod a Ratione obtinere non possumus, Legis Revelatæ ope, et beneficio consequimur. At vero ii, qui Religionis Christianæ principiis minime imbuti sunt, sive qui, quum Religionem a pueritia didicerint, posteaquam ætate provecti sunt, in tantam improbitatem delabuntur, ut illam tamquam falsam, minimeque Divinam, et ab hominibus exogitatam repudient, isti, inquam quorum infinita est copia, ea tantum agnoscunt, tenent, profitentur, quæ sola Ratione comprehendere, et intelligere sine ulla errandi suspicione possunt, reliqua ut inania, ut ficta, ut fabulosa rejiciunt. Quamobrem, qui de Jure Naturæ scribere in animum inducunt, vel cum his agere, et ut eosdem erroris sui convincant, [p. 5 modifica]operam dare, vel certe omnino abstinere a scribendo

debent, quoniam ejusmodi homines, qui nihil probant, nisi quod ratione evidenter, clareque percipiunt, refellere, et meliora docere non solum necessarium, verum etiam gloriosum est: at Christianos iisdem de rebus instruere et inutile, et supervacaneum esse paullo ante vidimus. Qui igitur de Jure Naturæa scribere instituunt id agere, id conari, id moliri, atque contendere omni studio, cura, et labore debent, primum, ut eam Legem, quæ non scripta, sed nata est, ad quam non instituti, sed facti sumus, quamque Legem Naturæ vocamus, existere demonstrent; deinde, ut, quæ sit hæc Lex, quam late pateat, et quæ præacipiat, atque vetet, ostendant. Hæc autem qui tractat, ita tractare debet, ut adversarios suos non aliis argumentis, quam quæ a sola Ratione ducuntur, cum instruat, tum refellat: eaqua ipsa argumenta ita comparata esse oportet, ut et manifesta sint, et evidentia, et nulla disputatione everti, ac profligari possint. Nam si quid alieni, si quid obscuri, si quid dubii, et intricati immisceatur, omnia in nihilum recident, et ea ipsa, quæ recte erant posita, obruentur. Præterea quum Jus Naturæ omnibus hominibus commune sit, sane decet illud Ratione, quæ toti hominum generi tributa est, demonstrare. Si enim omnes homines Jure Naturæ tenentur, Ratio sola, quale hoc sit jus, et quæ præcepta contineat, eis ostendere debet, quia Ratio communis est omnium hominum, nec alla res existit, quæ, quod communiter homines scire necesse est, eosdem tam recte, quam Ratio docere possit. Quod ergo a Ratione non proficiscitur, naturale [p. 6 modifica]non est: id enim inter omnes constat; naturale non esse illud, quod rationi non conveniat, sed aliunde quæsitum sit.

Sed sunt quædam res, quæ quamvis in ipsa Ratione positæ sint, tamen iis incidere solet dubitatio, utrum sint ab ipsa Ratione profectæ, an alio ex fonte petitæ. Nam quum Ratio nostra tam debilis, atque impotens sit, ut suos: ipsa fines ignoret, et quæ sua, quæ aliena, quæ secum nata, aut quæ postea assumpta sint, nesciat, profecto oportet perpauca esse, quæ ipsa videat, et comprehendat, innumerabilia autem, in quibus ipsa se se ignoret, et sibimetipsi plane incognita, et peregrina sit. Christiani quidem, quum in Jure Naturæ ejusmodi dubia oriuntur, facile ex iis ope Revelationis emergere plerumque solent: at qui Revelationem vel ignorant vel contemnunt, nullam habent se se expediendi viam, et eos in hisce dubitationum angustiis continuo morari necesse est. Itaque nos, qui Christianæ Religionis documenta tenemus, qualis hæc Naturæ Lex sit, quæ præcepta complectatur, quæ inde consequentiæ manent, ac quibus denique termimis Lex ista circumscribatur, nullo negotio intelligimus, quoniam quibus in rebus Ratio hæret, in iis Revelationis lumen nobis, adsulget. At alia plane conditio eorum esi, qui Revelationis auxilio carent; nam isti ea tantum, quæ perspicua sunt, et manifesta, impotentis animi, et rationis oculis cernunt; quæ vero paullo magis retrusa sunt, atpue abdita, ea vel omnino, non perspiciunt, vel ita perspiciunt, ut semper sit eis dubitare necesse, sintne hæc, quæ vident, naturalia, an adscititia, et aliunde deprompta? [p. 7 modifica]


7

Ratio enim nostra adeo infirma est, ut eorum ipsorum, quæ in natura posita sunt, perpauca videat;, plurima vero nesciat. et in infinitis hæreat, ac quid ei potissimum statuendum, aut quo progrediendum sit, ignoret. Maneat igitur hoc, quod et Theologi nostri probant, et ab eis uno ore docetur, èauca quædam in Lege Naturæ reperiri, quæ facile a quolibet cerni, et intelligi possunt, quum ad ea animum vel sua sponte, vel rogatus, et lacessitus advertit; reliqua vero ita comparata esse, ut illa a paucis, qui acriori ingenio præditi, et subtiliori quadam, atque ad res ejusmodi pernoscendas adcomodata doctrina muniti sunt, comprehendantur; a ceteris autem vel omnino non cernantur, vel ita cernantur, ut tamen unde originem habeant, et utrum a natura ipsa veniant, an ex hominum institutis manent, liquido perspicere, atque intelligere nequeant.

Enim vero iidem illi, qui sola Ratione utuntur, facile vel hoc uno argumento moveri possunt, ut existiment Legem Naturæ exsistere, quum vel monentur, vel secum ipsi perpendunt, singulas res, quæ in hoc terrarum orbe reperuntur, sive animum habeant, sive non, suam quamdam propriam, ac singularem habere naturam, qua duce, rectrice, gubernatrice, magistra utuntur: atque ut bestiis a natura tributum est, ut aliæ sint mansuetæ, aliæ feræ, aliæ in societate vivant, aliæ folæ, ac segregatæ pabulentur, aliæ hominum consortio delectentur, et in urbibus, pagis, villisque morentur, aliæ in sylvis, in montibus, et in antris degant, aliæ meticulosæ, et humiliori


A 4 ani-
[p. 8 modifica]
8

animo sint, aliæ audaciores, et elatiores spiritus gerant, aliæ, majore, aliæ minore in suam sobolem, in parentes suos, in genus suum ducantur amore; ita hominum generi a natura datum esse, ut mansueti, et benevoli, societatis, justitiæ, amicitiæ, caritatis, temperantiæ, cultores sint, nisi quando immodico adfectuum æstu in transversum aguntur, et ad secus agendum rapiuntur, quam vim, qui patiuntur, ii non in ordinario naturæ, sed in extraordinario quodam statu versantur, quum eos hoc impetu depulso, continuo ad humanitatem, ad comitatem, ad probitatem, ad justitiam redire videamus. Itaque perfacile est intelligere, quum his virtutibus natura præditi simus, hanc esse natura voluntatem, atque Legem, ut justi, et pii, et humani, honestique simus. Qua de re non est cur dubitemus, quum perpetuo constatique omnium populorum sit confirmata consensu. Nam nulla gens est tam fera, tam barbara, tamque immanis, quæ justitiam, comitatem, pietatem non diligat; vim, dolum impietatem non odat, non contemnat, non abhorret. Quare quod omni tempore, omnibus populis placuisse videmus, minime ambigere debemus, quin omnium hominum commune sit, et ab ipsius naturæ voluntate profectum. Nemo igitur Legem Naturæ, saltem si admoneatur, ignorat, quia insita est in ipsa natura, et Instinctu quodam percipitur, atque sentitur, ac uniuscujusque ratio tantum facultate pollet, ut hanc Legem, quam sentit etiam invitus, Naturæ Legem esse cognoscat. Sed alia quæstio est sane gravissima, et in


qua
[p. 9 modifica]

9

qua mihi plurimum situm esse videtur, utrum omnia, quæa nos justa, et honesta esse tenemus, Juris naturalis sint, an eorum saltim plurima ad aliud quodpiam Jus veluti Divinum positium, aut humanum pertineant? Ita enim rem se habere videmus; sunt aliqua, quæ omnium populorum opinione, et institutis injusta, et turpia esse reputantur, ut vulnera, ut cædes, ut vim, ut dolum nulla natio unquam probavit. At aliæ res plurimæ sunt, quæ non æque apud omnes justæ, aut injustæ esse exstimantur. Non enim pauca sunt, quæ nos injusta, inhonesta, turpia esse judicamus, quæ tamen apud alias nationes recepta, et probata esse videmus. Quod et antiquissimis temporibus multis, maximisque in rebus apud varios populos usu venisse, veteres Historici memoriæ prodiderunt. Quid igitur hisce de rebus, de quibus diversa, et inter se opposita variarum nationum indicia sunt, sentire, et judicare debemus? Huic ego quæstioni ita soleo respondere: quædam esse, quae homo solo Instinctu suo sentiat, et quæ sentit, ratione manifeste, ac sine ulla suspicione errandi comprehendat. Sic nemo est, qui non Instinctu ipso rapiatur ad manus porrigendas ei, qui prope se in vicinam foveam, in amnem, in mare cadat; sic etiam nemo est, qui non ipso Instinctu ducatur ad intelligendum, jus non esse, immerentem trucidare, in hostes, in insidias, in vim paratam imprudentem, et innocentem sine ulla causa inducere, aut rem quam quis in manibus gerat, sive domi suæ custodiat, ei sine ulla necessitate, aut caussa eripere. Horum enim aspernatio facinorum, et ab ejus-


mo-
[p. 10 modifica]
10

modi rebus aversio adeo insita est in ipfa humani generis natura, ut nemo ejusmodi quid admittat, qui sedato, et tranquillo animo sit: nam qui ad facinus aliquod simile perpetrandum accedunt, eorum animus sive immodica spe lucri, sive iræ impetu, sive alterius cujuspiam cupiditatis, et adfectus æstu agitatur. Hic autem extraordinarius quidam est, et minime naturalis hominis status, quum cupiditates, et adfectus immoderati omnem rationem obruunt, et ipsam vim naturæ restinguunt. Quum vero in ordinario, et ejus proprio statu versatur homo, tum nunquam hæc perpetrare solet scelera, nunquam non odit ista, nunquam non ab his vehementer abhorret. Hæc autem, quæ Instinctu Naturæ sentimus, prima sunt, atque præcipua Juris Naturalis Principia, quæ nemini ignota esse possunt, nec unquam profecto fuerunt: quod generis humani Historiæ perspicue, constantissimeque declarant. Ab his primis, summisque Principiis consequentiae quaedam manant, quas non æque Instinctu ipso sentimus, sed ab ipis Principiis cogitando, et ratiocinando eruimus. Harum aliæ proximæ sunt ipsi fonti, unde ducuntur, aliæ longius distant, et aliæ quam longissime absunt. Priores facile unusquisque vel sua sponte, vel admonitus assequitur. At in remotioribus sæpe decipimur. Solet enim plerumque contingere, ut adripiamus ea, quæ ex patriæ moribus, institutis, Legibus fluunt, rati, hæc ex ipso Legis Naturalis fonte manare. Quibus in rebus nos ratio, quæ infirma est, fallit, quum Instinctus, qui minime dubius est, tum nos omnino deserat.


Qua-
[p. 11 modifica]

11

Quare magnæ sunt, atque infinitæ hisce de rebus populorum, doctorumque hominum dissensiones. Nam quod una natio turpe putat, id altera honestum arbitratur, et quod uni Philosopho videtur justum, id alter injustum reputat. Cujus dissensionis caussa in eo sita est, quod non, sicut omnium hominum idem est Instinctus, ita omnium eadem est Ratio, eadem mens, et idem intellectus. Itaque ut a diversis mentibus diversa ferri judicia necesse est; ita ab uno, eodemque omnium hominum Instinctu unus oritur, idemque sensus in omnibus. Quamobrem qui acriori præditi sunt ingenio, et satis firmum, maturumque judicium habent, ii ex r principiis recte positis, facilius, atque sæepius rectas consequentias ducunt, quam ii solent, quibus ingenium habetius nature contigit, aut quorum infirmum est judicium, qui facillime quaque in re decipiuntur, et in errores gravissimos incidunt. Nemo autem est, qui ingenio, et judicio cedere velit alteri, quique se altero inferiorem esse hisce facultatibus fateatur. Hinc nullus discordiarum finis est, quum quisque id, quod sibi videtur, optimum, verissimumque putet; contra quod alter sentit, ineptum, atque falsissimum judicet. Præterea ea est humani generis deploranda, miseraque conditio, ut plerique eorum, qui plurimum judicio valent, sæpe ingenio ad res inveniendas, et rationes, atque argumenta investiganda idoneo careant; contra in quibus summum admiramur ingenium, in eis plerumque judicium requiramus. Sed et qui utroque valet, quantum valeat, constare non potest, quum qui suo judicio sibi sapientissimus esse videtur, alie-


no
[p. 12 modifica]
12

no sæpe mediocris, sæpe quoque stultissimus reputatur. At video placere plerisque, ut qua de re Nationes illæ, quæ cultæ numerantur, idem sentiunt, illud verissimum esse judicetur: quod mihi, ut vere loquar, nullo modo probatur. Nam primum quod hodie Nationes cultæ probare solent, id antiquissimis temporibus illi populi, quorum nomen ob animorum, ingeniorumque culturam maxime illustre erat, plerumque improbabant. Sic nos matri, sorori, et filiæ connubio jungi turpe, et Lege Naturæ vetitum esse putamus: at Persis hoc idem decorum, honestumque videbatur. Nos plures uxores ducere, et ductis nuncium remittere, ut rem injustam reprehendimus: contra Græcis, Romanisque id in more positum erat. Nos furta illicita esse putamus, at Lacædemones, aliæque nationes non solum non improbabant, verum etiam commendabant. Nos sodomiam contra naturam esse docemus, et Græcis palam in foris, et in scena laudabant. Possem longius hujus generis exempla enumerando procedere, sed notiora sunt, quam ut opus sit me in his morari diutius. Deinde et illud sciendum est, quod illæ Nationes, quarum hodie maxime mores, et doctrina commendantur, non omnes uno eodemque temporis momento repente cultæ extitere, sed una aliam paullatim docuit, et omnis cultura ab una aliqua natione ad aliam tempore procedente manavit. Quare quod hisce de rebus singulæ Nationes modo sentiunt, non singulorum populorum proprius est sensus, sed ejus solius populi inventum, atque judicium est, a quo reliqua, quæ ad mo-


res,
[p. 13 modifica]

13

res, et animi culturam pertinent, profluxerunt. Quare hæc apud aliquos populos non tam suo judicio, quam ejus gentis, a qua cetera acceperunt, exemplo recepta sunt. Quemadmodum Leges Romanas ab omnibus Europæ populis sine ullo examine propter insignem illam, quam de populo Romano conceperant, opinionem susceptas, atque cultas olim fuisse videmus; postea vero eosdem populos, re melius perpensa, et maturata hujus facti sui paullatim pœnitere cœpisse, et statuta illis Legibus contraria condidisse, ac alias consuetudines, opiniones, rationesque judicandi sensim in fora invexisse, ut apud alios jam amplius nullus, apud alios autem exiguus Legibus Romanis locus relictus sit. Hæc vero opinionum immutatio, quominus sicuti in Legibus, ita in iis etiam rebus, quæ ad Jus Naturale pertinent, contingat, hoc impedimento esse potest, quod res istæ, quæ jam inde a pueritia in hominum animos a Magistris, a parentibus, et ab amicis instillari solent, in mores, in instituta, in consuetudinem cujusque privatam migraverint, quod in Legibus Romanis usuvenire non potuit. Quamobrem etiam apud cultas, expolitasque Nationes non tam quid populus, qui non suo se, sed alieno judicio regit, quam ii, qui vere docti sunt, hisce de rebus sentiant, videndum, atque explorandum esse puto. Doctorum autem virorum non solum de singulis quæstionibus, verum etiam de ipsis Principiis, atque adeo de toto Jure Naturæ, et olim fuerunt, et hodie maxime sunt variæ, discrepantesque sententiæ, ut quum omnia omnium judicia excusseris, et rationes perpenderis, mul-


to
[p. 14 modifica]
14

to quam ante incertior fias, et quid tibi hisce de rebus sit statuendum, ignores. Præterea ego ita sentio: ipsas artes, atque disciplinas nostras vehementer obesse, quominus ne ad eam quidem veritatem, quæ non admodum in occulto latet, deprehendendam, atque eruendam evadamus idonei. Posset hoc quidem præclare præstari, si eo modo traderentur artes, et scientiæ, quo oporteret. Sed præceptorum, magistrorumque plerique eam solent in disciplinis, scientiisque docendis tenere rationem, quæ quam longissime abducat a vero. Multum veri auferunt præjudicatæ illæ opiniones, quarum innumeras Magistri illi nostri secum in scholas adferunt: multum veritati demunt illæ argutiæ, illæ ostentationes, illæ sycophantiæ, quibus isti admodum delectantur: multum nocet vehemens illa gloriæ cupiditas, quæ eos impellit, ut veritate relicta id unice exquirant, et amplectantur, quod populo, quod majoribus, quod æqualibus, quod discipulis suis omnium maxime adridere arbitrantur: multum obest effrenatum illud lucri desiderium, quo commoti unice operam dant, ut quamplurima scribant, quam plurima edant, quam plurima doceant; ex quo efficitur, ut maxima pars eorum, quæ docent, quæve in vulgus edunt, inanis sit et ostentationis, ac falsitatis plenissima: nam quod tempus scribendo, disputando, et in schola docendo impenditur, id totum cogitationi, et veritatis indagationi aufertur: multum a finibus veritatis arcet, atque repellit ingens illa disputandi, et adversarios refellendi libido, nam nunc quisque de sua tantum opinione tuenda laborat, et de veritate invenienda non modo sol-


lici-
[p. 15 modifica]

15

licitus non est, verum etiam eamdem, si opus fuerit, dedita opera insectatur: multum denique obstant patriæ Leges, instituta, mores, et communes vulgi opiniones, quæ res non sinunt eum, qui veritatem invenerit, eamdem in vulgus, palamque proferre. Quæquum ita sint, parum abest, quin barbararum potius, et incultarum gentium judicia, atque sententias, quam hominum nostrorum opiniones exquirendas esse putem; nam barbaros non magister, non schola pervertit: nostris autem mentibus undequaque tenduntur insidiæ, et omnes ad veritatem explorandam præcluduntur viæ. Multæ sunt apud nos sectæ Philosophorum, quæ inter se tum de Jure Naturæ generatim, tum de singulis ejus partibus, ac quæstionibus vehementer dissidere solent. Jam aut nulla istarum, aut certa una tantum secta est, quæ veritatem invenerit; reliquæ igitur omnes in errore versantur, atque desipiunt. Sed quum nulla sit, quæ sibi veritatem non vindicet, quis jam definire, ac judicare poterit, cujus sit omnium maxime vera adsertio. Quamobrem nullam esse video caussam, cur in Jure Naturæ cultarum tantummodo nationum sententiam, atque judicium sequi debeamus. Quum igitur et Ratio fallax, impotens, dubia, incertaque plerumque sit, et hominum, ut et gentium opiniones variæ sint, atque discordes, et Lex Revelata a plerisque vel ignoretur, vel impie despiciatur, nulla jam alia Legum Naturalium cognoscendarum via, atque ratio, quæ quidem tam certa, quam communis omnium hominum sit, superesse potest, quam Instinctus ille naturalis, quem omnes homines


eo-
[p. 16 modifica]eodem modo sentiunt, et per quem non modo Legem aliquam Naturæ existere generatim cognoscimus, verum etiam præcipua, atque summa ejus Principia deprehendimus. Hunc si consulemus, nemo unquam errabit, sive Turca sit, sive Idolatra, sive alius quispiam Christianæ Religionis aut ignarus, aut etiam hostis. Quicumque is sit, certo, atque tutissime noverit perpauca illa, quæ hoc modo noverit: at ulterius progredi, si voluerit, et ab his Principiis remotiores consequentias Rationis ope ducere, sæpe quidem errabit, at utrum aliquando veritatem eruerit, nunquam certo sciet. Satius est autem pauca vera, quam multa falsa cognoscere, et in omnibus hæerere, de omnibus dubitare debere. Hæc ego ad te, Lichtensteine, perscribere volui, non quo tibi præscriberem quid deniceps in Jure Naturæ sequaris, sed quo sententiam explorarem hac de re tuam. Nam aut meum amplecteris judicium, si probaveris, aut tuo stabis, et mecum illud communicabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque luctabor tecum, neque hoc meum, quod tibi hac epistola exposui, unquam adfirmabo esse verius, quam tuum: potest enim non solum aliud mihi, ac tibi, sed mihi ipsi aliud alio tempore videri. Sed si mea sententia vera est, quæ mihi profecto simillima veri videtur, consequitur de Jure Naturæ aut nihil a nostris Philosophis scribi oportere, aut ita scribendum esse; ut primum Legem existere demonstrent, deinde ea principia, quæ Instinctu sentimus, quæque naturalia esse Ratione intelligimus, breviter explicent; tum ut ab ejusmodi rebus adferendis abstineant, de qui-

bus
[p. 17 modifica]

17

bus aliquomodo dubitari potest, utrum Juris Naturalis, an patriarum consuetudinum, institutorum, Legum, magistrorum, parentumque præcepta sint? Qua in re magna cautione opus est, ne falsa pro veris, dubia pro certis, probabilia pro manifestis venditemus. Nam in Jure Naturæ nonnisi certa ponenda sunt. Quum Legis vigorem nequeat habere illud, de quo utrum ejus, qui jubendi potestatem habet, voluntas, an alterius cujuspiam privata opinio sit, in controversiam venire, et in utramque partem disputari potest. In aliis hominum disciplinis, atqie artibus multum valet id, quod probabile videtur. Sed in Jure Naturæ ii, qui per christianæ Religionis regulas melius ratiocinari, et rectiora de hominum officiis judicia ferre non didicerunt, illa omnia rejicere, et pro extraneis reputare solent, quæ vel ipsis minus verisimilia videntur, vel ab integris populis negligi, vel a doctis viris in controversiam vocari animadvertunt. Sic enim secum ipsi statuunt: Si quid ex Lege Naturæ est, id necesse est omnibus hominibus innotescat, quod enim omnium commune esse debet, id etiam omnibus notum sit, oportet: nam Lex Naturæ eam vim habet, ut omnes æque obliget; non obligat vero omnes, si qui sint, qui ignorent, aut si qui caussam dubitandi sibi habere videntur. Et sicuti cetera, de quibus minime dubium est, quin ad Jus Naturæ, pertineant, neminem ignorare vident, ita existimant, ne hæc quidem alia, si ex eodem jure essent, quemquam esse ignoraturum. Quærunt enim quæ caussa esse posset, quamobrem sive natura, sive Auctor naturæ, eam Legem, quæ universos homines teneri vellet, aliis patefaceret, aliis vero occultaret? Ad hanc


B quæ-
[p. 18 modifica]quaestionem si argumentis ex Sacra Scriptura petitis

respondebimus, isti qui Sacra hæc Oracula repudiant; nos irrisione ludere non dubitabunt; sin argumenta aliunde sumemus non deerit illis, quod continuo regerant, neque unquam ad exitum pervenietur: quare concludunt, aut nullam esse Naturæ Legem, aut eam certe omnibus perspectam, et exploratam esse debere, quum Naturæ Lex non sit reputanda, quæ careat potestate omnes homines obligandi; obligare autem nequeat omnes, de qua aliqui aut nihil plane sciant, aut rationem dubitandi sibi videantur habere. Itaque iis, qui Jus Naturæ tractant, ista omnia sunt omittenda, ne dum hæc immiscent, totam materiam dubiam reddant atque suspectam. Ita enim comparati sunt plerique eorum, qui legunt, ut si quid vitii alicubi deprehendant, de toto auctoris opere, atque consilio male incipiant suspicari, sibique caveant vehementer, ne ei ulla in re omnino adsentiantur. Denique et illud sedulo cavendum est, ut ne quid ex Lege Dei revelata mutuetur is, qui de Jure Naturæ separatim agere constituerit. Nam Christiani non habent opus hæc ex ejusmodi auctoribus petere, quum in Theologorum libris late, et copiose tractentur; qui autem christiana dogmata non didicerunt unquam, aut didicita impie contemnunt, ii nos, quum quid ejusmodi ponimus, etiam irridere consueverunt. Sed hac de re omni fusius egi in hoc Libello quem nunc ad te mitto, in quo si quid deprehendes, quod tibi minus adrideat, rem mihi pergratam facies, si mihi illud, quodcumque sit, libere, atque ingenue, ut inter amicos decet, aperies. Huic libello alium adjungo quem de vitiis Le-


gum
[p. 19 modifica]

19

gum Romanarum inscripsi, qua quidem de re plurimos editos esse a pluribus libros non ignoro, sed operam vehementer dedi, ut primum multo plura, quam ipsi, Legum Romanorum vitia proferrem, atque indicarem, deinde ut quæ ex quolibet vitio mala in Juris Disciplinam manaverint, ostenderem, denique ut planius, manifestius, atque evidentius quam varie, quam misere, quam turpiter, et flagitose nostri temporis Jurisprudentia adfligatur, patefacerem: nam quamvis nullum fere Legum Romanarum vitium in hoc meo opusculo notaverim, quod non Jurisconsultorum aliquis ante me deprehenderit, quorum etiam auctoritatem, ac testimonium persæpe citavi; neminen tamen ex iis Italis, Gallis, Germanicis, qui hoc eodem in argumento elaborarunt, quorum Libros diligenter evolvi, adhuc inveni, qui hæc omnia satis plane collegerit, atque recensuerit: quorum etiam parum profecto me juvit industria, quia ipsis diversam a mea rationem sequuti sunt: utrum vero id, quod intenderam, adsequutus sim, tute omnium optime existimabis. Denique tertium addo Libellum, in quo de Ratione tractandi Juris civilis agendum mihi esse putavi: et quum viderem duas esse sectas Jurisconsultorum, quæ maxime Jurisprudentiæ nocent; unam eorum, qui in sola Theoria versantur, alteram illorum, qui solam Praxim sequuntur, utrosque mihi exagitandos, atque vituperandos esse duxi. Primos eo nomine reprehendi quia dum in singulis Legum verbis hærent, dum in urendo, in secando sunt occupati, dum historiam unice colunt, dum in rebus antiquis ef-


B 2 fodien-
[p. 20 modifica]
20

fodiendis, atque excutiendis versantur, dum formulas, et cantilenas veterum Romanorum aucupantur, rem ipsam, propter quam Jurisconsulti vocamur, id est justitiam, et æquitatem ignorant, atque negligunt. Quos sane debebam primum inertiæ condemnare sententia mea, post etiam impudentiæ; nam quum tantum laborem defugiunt, ut cum Theoria Praxeos studium conjungant, et ea, quæ sunt posita ante oculos, quæque in usu quotidiano, in congressione hominum, atque in foro collocata sunt, perdiscant, inertes putandi sunt; ac quum iidem illi se Juriconsultos audeant profiteri, quamvis neque sibi, neque aliis cavere didicerint, nec quid æquum, quid iniquum sit in iis negotiis, caussis, quæstionibus, quæ nostris temporibus in foro, in Principum Tribunalibus, in privatis judiciis agitantur, teneant, eorum profecto impudentem adrogantiam notare, et deridere debemus. Sed multo magis in eos invehendum esse existimavi, qui solam Praxim sequuntur, neque Leges unquam sibi consulendas, aut inspiciendas esse ducunt. Quorum cum incredibilis sit ignorantia, insignisque improbitas, nemo unquam verba satis idonea reperire poterit ad eorum cum inscitiam, tum mores pravissimos describendos, atque coercendos. Quorum improbissimorum hominum turba, quum multo maxima sit, et in foris, atque in tribunalibus fere ubique dominetur, nullus vir honestus ei parcere debet, et quum flagris, verberibus, tormentis per horum temporum infelicitatem non liceat, eosdem verbis, et oratione insectari oportet. Hos populo ostendere debemus, hos vivis coloribus depingere, et quæ pestes, quæ


tem-
[p. 21 modifica]

21

tempestates, quæ barathra omnium privatarum opum, atque fortunarum sint, patefacere. Hi enim sunt, qui nil certum esse patiuntur, sed incerta omnia, obscura, dubia, atque intricata esse volunt: hi qui rationem consulere detrectant, et hominum insipientium, quorum infinita volumina stultitiæ, ac fraudis plenissima extant, auctoritates tantum numerare volunt: hi sunt, qui legum imperium respuunt, auctorum vero indicibus, atque repertoriis se penitus regi permittunt: nam Lex in quamlibet rem una lata est, in repertoriis vero innumerabilium auctorum intinitæ reperiuntur de qualibet re disputationes, quod ipsi, qui omnia ad crumenam, nihil ad justitiam referunt, unice cupiunt: hi sunt, qui omnem ordinem rejiciunt, qui cuncta volunt confuse, et perturbate tractari, quique omnia dispersa, dissipata, divulsa, atque dissoluta esse desiderant, primum quia inde exsistit illa, quam tantopere quærunt, rerum omnium obscuritas, ambiguitas, atque caligo, quæ res est ad quæstum uberrima; tum quia ita natura habetes, agrestes, atque stupidi sunt, ut omnis ordo, elegantia, suavitas, omne doctrinæ, et orationis lumen eorum fastidiis adhærescat: hi sunt, qui adeo omnem humanitatem exuerunt, ut etiam ab humanioribus litteris, quæ non modo quascunque artes, et disciplinas, verum ipsos quoque mores hominum cultiores, ac politiores efficiunt, sibi vehementer caveant, quia ut ipsi suo more loquuntur, non sunt de pane lucrando, ut idcirco num quis Jurisconsultus sit, tam ex ejus quocumque familiari sermone, qui semper rudis, agrestis, ineptus, barbarus, inhumanus


B 3 esse
[p. 22 modifica]
22

esse solet, et alium, hircum, suem, canem, caprum commixtam olet, quam ex corporis habitu, atque adeo ex ipso incessu, qui malitiam, versutiam, ambitionem, impudentiam, crudelitatem, stultiam, stupiditatem eorum manifeste prodit, facillime cognoscere possis. Hi nulla eruditione nulla præsentium temporum historia, nulla rerum antiquarum notitia instructi atque expoliti sunt, ut harum rerum vel iis, qui in culinis, in lanienis, in tonstrinis habitant, multo peritiores sint. Aut si qui sunt, qui eruditi videri volunt, hi insulsa quædam, ineptissimaque brocardica, et nonnulla turpia, inverecunda in eorum schola nata, atque trita proverbia recitare, et effutire didicerunt, quam artem qui tenent, hi non modo sibi, verum et aliis, qui ex eodem stercore sunt, pulcherrimi, beatissimique videntur. Hi sunt qui animo nullis Philosophiæ præceptis præparato ad Jurisprudentiam tractandam accedunt; qui quid bonum, quid malum, quid turpe, quid honestum sit adhuc minus tenent, quam feræ bestiæ, quæ in silvis, montibusque morantur, quique idcirco non erubescunt, non expavent, non tremunt, quum in sententiis ferendis tam sæpe solent, non quid æquitas, et quid justitia postulet, sed quomodo amicis, familiaribus, cognatis, agnatis, divitibus, et potentibus consulant, ac faveant, spectare, quod iis facillimum factu est, qui justitiam non ex Legibus, non ex Jure Naturæ, non ex omnis justitiæ fonte Philosophia, sed ex ineptissimis stultissimorum hominum commentariis, indicibus, repertoriis, in quibus bona, mala, æqua, iniqua, iusta, injusta collecta, confusa, atque commixta reperiuntur, administrare consueverunt. Hi sunt,


qui
[p. 23 modifica]

23

qui quam plurimas lites serere, quam plurimos pauperes reddere, miserabilibus, humilioribusque personis contra locupletes, et potentes homines præsto non esse, ad prædam, et strepitum lucri suffragia vertere, quemcumque quadrantem de stercore mordicus tollere, prudentiam esse vel maximam putant, et quicumque hæc omnium optime, et accuratissime faciat, eum unum omnium prudentissimum esse judicant. Hi denique sunt, qui cum muscæ, uno minores etiam quam muscæ, et meræ tantum bullæ sint, quum nihil solidi, nihil veri, nihil æqui, nihil justi teneant, quumque in Scholis, et in Bibliothecis suis res ejusmodi solummodo tractent, quæ neque ad cælum, neque ad terram pertinent, tamen se summas virtutes habere putant, et utres inflati ambulant, atque erecti, celsi, prompto, et alacri ore, ac vultu huc, atque illuc intuentes vagantur magna cum caterva, et pompa, per fora, per trivia, per salas judiciorum, præsidium clientibus, opem amicis, et cunctis civibus lucem ingenii hic pollicentes, huc, atque illuc currentes, stupentes, satagentes, tanquam mures in matella, ut sibi amicos, familiares, clientes, id est stultos, quos decipiant, et a quibus aurum et munera extorqueant, quamplurimos parent. In manibus horum fortunæ, terræque filiorum plumbum aurum fit: horum vox in foris, in judiciis, in tribunalibus ita crescit, ut lubam putes. His omnia quadrata currunt, hi domi bacchantur, et ventri serviunt, ac dum minutus populus laborat, istæ majores maxillæ semper Saturnalia agunt. Muneribus et nundinatione sententiarum, atque votorum crescunt ut favi, et plus in die nummorum accipiunt, quam alii pa-


B 4 tri-
[p. 24 modifica]
patrimonia habeant. Horum, qui religiosissimi videri volunt, religio hæc est: dum patrimonium augeatur, cęlum non cælum putare, Deumque optimum maximum pili facere. Sed quid ego tot verba jacto ut hos describam tenebriones? nulla vox est quaæ nequitiam, et stupiditatem istorum, qui se Juriconsultos adpellare audent, possit comprehendere: nam quidquid dixeris, minus erit.

Sed nolo tibi diutius esse molestus; quare finem imponam huic epistolæ meæ, quæ jam nimis prolixa est. Tu, quum commodum pactus eris, libellos ipsos inspicies, et si quid tibi parum probabitur, amice monebis. Vale.