Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/21


17

bus aliquomodo dubitari potest, utrum Juris Naturalis, an patriarum consuetudinum, institutorum, Legum, magistrorum, parentumque præcepta sint? Qua in re magna cautione opus est, ne falsa pro veris, dubia pro certis, probabilia pro manifestis venditemus. Nam in Jure Naturæ nonnisi certa ponenda sunt. Quum Legis vigorem nequeat habere illud, de quo utrum ejus, qui jubendi potestatem habet, voluntas, an alterius cujuspiam privata opinio sit, in controversiam venire, et in utramque partem disputari potest. In aliis hominum disciplinis, atqie artibus multum valet id, quod probabile videtur. Sed in Jure Naturæ ii, qui per christianæ Religionis regulas melius ratiocinari, et rectiora de hominum officiis judicia ferre non didicerunt, illa omnia rejicere, et pro extraneis reputare solent, quæ vel ipsis minus verisimilia videntur, vel ab integris populis negligi, vel a doctis viris in controversiam vocari animadvertunt. Sic enim secum ipsi statuunt: Si quid ex Lege Naturæ est, id necesse est omnibus hominibus innotescat, quod enim omnium commune esse debet, id etiam omnibus notum sit, oportet: nam Lex Naturæ eam vim habet, ut omnes æque obliget; non obligat vero omnes, si qui sint, qui ignorent, aut si qui caussam dubitandi sibi habere videntur. Et sicuti cetera, de quibus minime dubium est, quin ad Jus Naturæ, pertineant, neminem ignorare vident, ita existimant, ne hæc quidem alia, si ex eodem jure essent, quemquam esse ignoraturum. Quærunt enim quæ caussa esse posset, quamobrem sive natura, sive Auctor naturæ, eam Legem, quæ universos homines teneri vellet, aliis patefaceret, aliis vero occultaret? Ad hanc


B quæ-