Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/26

22

esse solet, et alium, hircum, suem, canem, caprum commixtam olet, quam ex corporis habitu, atque adeo ex ipso incessu, qui malitiam, versutiam, ambitionem, impudentiam, crudelitatem, stultiam, stupiditatem eorum manifeste prodit, facillime cognoscere possis. Hi nulla eruditione nulla præsentium temporum historia, nulla rerum antiquarum notitia instructi atque expoliti sunt, ut harum rerum vel iis, qui in culinis, in lanienis, in tonstrinis habitant, multo peritiores sint. Aut si qui sunt, qui eruditi videri volunt, hi insulsa quædam, ineptissimaque brocardica, et nonnulla turpia, inverecunda in eorum schola nata, atque trita proverbia recitare, et effutire didicerunt, quam artem qui tenent, hi non modo sibi, verum et aliis, qui ex eodem stercore sunt, pulcherrimi, beatissimique videntur. Hi sunt qui animo nullis Philosophiæ præceptis præparato ad Jurisprudentiam tractandam accedunt; qui quid bonum, quid malum, quid turpe, quid honestum sit adhuc minus tenent, quam feræ bestiæ, quæ in silvis, montibusque morantur, quique idcirco non erubescunt, non expavent, non tremunt, quum in sententiis ferendis tam sæpe solent, non quid æquitas, et quid justitia postulet, sed quomodo amicis, familiaribus, cognatis, agnatis, divitibus, et potentibus consulant, ac faveant, spectare, quod iis facillimum factu est, qui justitiam non ex Legibus, non ex Jure Naturæ, non ex omnis justitiæ fonte Philosophia, sed ex ineptissimis stultissimorum hominum commentariis, indicibus, repertoriis, in quibus bona, mala, æqua, iniqua, iusta, injusta collecta, confusa, atque commixta reperiuntur, administrare consueverunt. Hi sunt,


qui