Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/8

4

ignoret, quæ in Jure Naturæ certa, atque manifesta habemus; ea vero, quæ dubia, quæ obscura sunt, et in controversiam venire possunt, nondum evoluta, nondum extricata, nondum patefacta, sed mehercule disputationibus hominum, maxime post tot libros hisce de rebus editos multo magis incerta reddita sint. Attamen cum Christianis hanc tractare materiam multo facilius est, quam eadem de re cum eis agere, quibus aut non probantur, aut perspecta non sunt Christianæ Religionis dogmata. Nam quum omnes homines ejusmodi Ratione præditi sint, quæ sibi soli relicta perpauca videat, atque perspiciat, adeoque infirma, tenuis, et imbecilla sit, ut multis in rebus sæpe hæreat, in multis labatur, in multis etiam se ipsa decipiat, Christianis Lex a Deo revelata præsto est, quæ ipsos quasi manu ducat, et quid in quaque majoris momenti re statuendum sit, præclare, et omnium optime doceat. Itaque nos, quod a Ratione obtinere non possumus, Legis Revelatæ ope, et beneficio consequimur. At vero ii, qui Religionis Christianæ principiis minime imbuti sunt, sive qui, quum Religionem a pueritia didicerint, posteaquam ætate provecti sunt, in tantam improbitatem delabuntur, ut illam tamquam falsam, minimeque Divinam, et ab hominibus exogitatam repudient, isti, inquam quorum infinita est copia, ea tantum agnoscunt, tenent, profitentur, quæ sola Ratione comprehendere, et intelligere sine ulla errandi suspicione possunt, reliqua ut inania, ut ficta, ut fabulosa rejiciunt. Quamobrem, qui de Jure Naturæ scribere in animum inducunt, vel cum his agere, et ut eosdem erroris sui convincant, ope-


ram