ram dare, vel certe omnino abstinere a scribendo
debent, quoniam ejusmodi homines, qui nihil
probant, nisi quod ratione evidenter, clareque
percipiunt, refellere, et meliora docere non
solum necessarium, verum etiam gloriosum est: at
Christianos iisdem de rebus instruere et inutile,
et supervacaneum esse paullo ante vidimus. Qui
igitur de Jure Naturæa scribere instituunt id agere,
id conari, id moliri, atque contendere omni
studio, cura, et labore debent, primum, ut
eam Legem, quæ non scripta, sed nata est, ad
quam non instituti, sed facti sumus, quamque
Legem Naturæ vocamus, existere demonstrent; deinde, ut,
quæ sit hæc Lex, quam late pateat, et quæ præacipiat,
atque vetet, ostendant.
Hæc autem qui tractat, ita tractare debet,
ut adversarios suos non aliis argumentis, quam quæ
a sola Ratione ducuntur, cum instruat, tum
refellat: eaqua ipsa argumenta ita comparata esse
oportet, ut et manifesta sint, et evidentia,
et nulla disputatione everti, ac profligari possint.
Nam si quid alieni, si quid obscuri, si quid
dubii, et intricati immisceatur, omnia in nihilum
recident, et ea ipsa, quæ recte erant posita,
obruentur. Præterea quum Jus Naturæ omnibus hominibus
commune sit, sane decet illud Ratione,
quæ toti hominum generi tributa est, demonstrare.
Si enim omnes homines Jure Naturæ tenentur,
Ratio sola, quale hoc sit jus, et quæ præcepta contineat,
eis ostendere debet, quia Ratio
communis est omnium hominum, nec alla res existit,
quæ, quod communiter homines scire necesse
est, eosdem tam recte, quam Ratio docere possit.
Quod ergo a Ratione non proficiscitur, naturale