Quare magnæ sunt, atque infinitæ hisce de rebus
populorum, doctorumque hominum dissensiones.
Nam quod una natio turpe putat, id altera
honestum arbitratur, et quod uni Philosopho
videtur justum, id alter injustum reputat.
Cujus dissensionis caussa in eo sita est, quod non,
sicut omnium hominum idem est Instinctus, ita
omnium eadem est Ratio, eadem mens, et idem
intellectus. Itaque ut a diversis mentibus diversa ferri
judicia necesse est; ita ab uno, eodemque
omnium hominum Instinctu unus oritur, idemque
sensus in omnibus. Quamobrem qui acriori
præditi sunt ingenio, et satis firmum,
maturumque judicium habent, ii ex r principiis recte
positis, facilius, atque sæepius rectas consequentias
ducunt, quam ii solent, quibus ingenium
habetius nature contigit, aut quorum
infirmum est judicium, qui facillime quaque in re
decipiuntur, et in errores gravissimos incidunt.
Nemo autem est, qui ingenio, et judicio cedere
velit alteri, quique se altero inferiorem esse hisce
facultatibus fateatur. Hinc nullus discordiarum
finis est, quum quisque id, quod sibi videtur,
optimum, verissimumque putet; contra quod alter
sentit, ineptum, atque falsissimum judicet.
Præterea ea est humani generis deploranda,
miseraque conditio, ut plerique eorum, qui
plurimum judicio valent, sæpe ingenio ad res
inveniendas, et rationes, atque argumenta
investiganda idoneo careant; contra in quibus summum
admiramur ingenium, in eis plerumque
judicium requiramus. Sed et qui utroque valet,
quantum valeat, constare non potest, quum qui
suo judicio sibi sapientissimus esse videtur, alie-