Ratio enim nostra adeo infirma est, ut eorum
ipsorum, quæ in natura posita sunt, perpauca
videat;, plurima vero nesciat. et in infinitis hæreat,
ac quid ei potissimum statuendum, aut quo
progrediendum sit, ignoret. Maneat igitur hoc,
quod et Theologi nostri probant, et ab eis uno
ore docetur, èauca quædam in Lege Naturæ reperiri,
quæ facile a quolibet cerni, et intelligi
possunt, quum ad ea animum vel sua sponte,
vel rogatus, et lacessitus advertit; reliqua vero
ita comparata esse, ut illa a paucis, qui acriori
ingenio præditi, et subtiliori quadam, atque
ad res ejusmodi pernoscendas adcomodata
doctrina muniti sunt, comprehendantur; a
ceteris autem vel omnino non cernantur, vel ita
cernantur, ut tamen unde originem habeant,
et utrum a natura ipsa veniant, an ex hominum
institutis manent, liquido perspicere, atque
intelligere nequeant.
Enim vero iidem illi, qui sola Ratione utuntur,
facile vel hoc uno argumento moveri possunt,
ut existiment Legem Naturæ exsistere,
quum vel monentur, vel secum ipsi perpendunt,
singulas res, quæ in hoc terrarum orbe reperuntur,
sive animum habeant, sive non, suam
quamdam propriam, ac singularem habere naturam,
qua duce, rectrice, gubernatrice,
magistra utuntur: atque ut bestiis a natura
tributum est, ut aliæ sint mansuetæ, aliæ feræ,
aliæ in societate vivant, aliæ folæ, ac segregatæ
pabulentur, aliæ hominum consortio delectentur,
et in urbibus, pagis, villisque morentur, aliæ
in sylvis, in montibus, et in antris degant, aliæ
meticulosæ, et humiliori