Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/7


3

CAROLUS ANTONIUS PILATUS

JOACHIMO THEODORO

LICHTENSTEINIO

Serenissimo Brunìvicensium Duci

A Consiliis S. P. D.


PP

Ermagnum, difficillimum, ac periculi plenum opus suscipere, Lichtensteine, mihi videntur ii, qui nostris temporibus instituunt de omnibus Juris Naturæ partibus late, copioseque tractare: quorum quamvis magnus est numerus, tamen non audeo illorum sive studium, sive licentiam imitari. Nam inter Christianos ea fide, pietate, atque integritate, quæ Christianum maxime deceat, scribere ea de caussa difficillimum esse puto, quod cum superiori, tum etiam nostra ætate eximii quidam, præstantissimique viri extiterunt, a quibus hæc materia jam ante occupata, et tanta doctrina, atque eruditione, tantisque ingenii viribus pertractata est, ut istorum vincere diligentiam vix possibile, æquare non solum arduum, sed etiam supervacaneum, non præstare, turpe, et sapienti viro minime dignum esse arbitrer. Quare isto modo de hoc jure prhæsertim in tanta Librorum copia scribere, rem magis operosam, quam utilem esse puto, vel ob eas rationes, quas ante dixi, vel quod jam nemo Christianorum sit, qui ea


A 2 igno-