Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/22

18

quaestionem si argumentis ex Sacra Scriptura petitis respondebimus, isti qui Sacra hæc Oracula repudiant; nos irrisione ludere non dubitabunt; sin argumenta aliunde sumemus non deerit illis, quod continuo regerant, neque unquam ad exitum pervenietur: quare concludunt, aut nullam esse Naturæ Legem, aut eam certe omnibus perspectam, et exploratam esse debere, quum Naturæ Lex non sit reputanda, quæ careat potestate omnes homines obligandi; obligare autem nequeat omnes, de qua aliqui aut nihil plane sciant, aut rationem dubitandi sibi videantur habere. Itaque iis, qui Jus Naturæ tractant, ista omnia sunt omittenda, ne dum hæc immiscent, totam materiam dubiam reddant atque suspectam. Ita enim comparati sunt plerique eorum, qui legunt, ut si quid vitii alicubi deprehendant, de toto auctoris opere, atque consilio male incipiant suspicari, sibique caveant vehementer, ne ei ulla in re omnino adsentiantur. Denique et illud sedulo cavendum est, ut ne quid ex Lege Dei revelata mutuetur is, qui de Jure Naturæ separatim agere constituerit. Nam Christiani non habent opus hæc ex ejusmodi auctoribus petere, quum in Theologorum libris late, et copiose tractentur; qui autem christiana dogmata non didicerunt unquam, aut didicita impie contemnunt, ii nos, quum quid ejusmodi ponimus, etiam irridere consueverunt. Sed hac de re omni fusius egi in hoc Libello quem nunc ad te mitto, in quo si quid deprehendes, quod tibi minus adrideat, rem mihi pergratam facies, si mihi illud, quodcumque sit, libere, atque ingenue, ut inter amicos decet, aperies. Huic libello alium adjungo quem de vitiis Le-


gum