qui quam plurimas lites serere, quam plurimos
pauperes reddere, miserabilibus, humilioribusque
personis contra locupletes, et potentes homines
præsto non esse, ad prædam, et strepitum lucri
suffragia vertere, quemcumque quadrantem de stercore
mordicus tollere, prudentiam esse vel maximam
putant, et quicumque hæc omnium optime, et
accuratissime faciat, eum unum omnium prudentissimum
esse judicant. Hi denique sunt, qui cum
muscæ, uno minores etiam quam muscæ, et meræ
tantum bullæ sint, quum nihil solidi, nihil veri,
nihil æqui, nihil justi teneant, quumque in Scholis,
et in Bibliothecis suis res ejusmodi solummodo
tractent, quæ neque ad cælum, neque ad terram
pertinent, tamen se summas virtutes habere putant,
et utres inflati ambulant, atque erecti,
celsi, prompto, et alacri ore, ac vultu huc, atque
illuc intuentes vagantur magna cum caterva,
et pompa, per fora, per trivia, per salas judiciorum,
præsidium clientibus, opem amicis, et
cunctis civibus lucem ingenii hic pollicentes, huc,
atque illuc currentes, stupentes, satagentes, tanquam mures
in matella, ut sibi amicos, familiares, clientes, id est
stultos, quos decipiant, et a quibus aurum et munera
extorqueant, quamplurimos parent. In manibus horum fortunæ, terræque
filiorum plumbum aurum fit: horum vox in foris, in judiciis, in
tribunalibus ita crescit, ut
lubam putes. His omnia quadrata currunt, hi domi
bacchantur, et ventri serviunt, ac dum minutus
populus laborat, istæ majores maxillæ semper
Saturnalia agunt. Muneribus et nundinatione
sententiarum, atque votorum crescunt ut favi, et
plus in die nummorum accipiunt, quam alii pa-