Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/23


19

gum Romanarum inscripsi, qua quidem de re plurimos editos esse a pluribus libros non ignoro, sed operam vehementer dedi, ut primum multo plura, quam ipsi, Legum Romanorum vitia proferrem, atque indicarem, deinde ut quæ ex quolibet vitio mala in Juris Disciplinam manaverint, ostenderem, denique ut planius, manifestius, atque evidentius quam varie, quam misere, quam turpiter, et flagitose nostri temporis Jurisprudentia adfligatur, patefacerem: nam quamvis nullum fere Legum Romanarum vitium in hoc meo opusculo notaverim, quod non Jurisconsultorum aliquis ante me deprehenderit, quorum etiam auctoritatem, ac testimonium persæpe citavi; neminen tamen ex iis Italis, Gallis, Germanicis, qui hoc eodem in argumento elaborarunt, quorum Libros diligenter evolvi, adhuc inveni, qui hæc omnia satis plane collegerit, atque recensuerit: quorum etiam parum profecto me juvit industria, quia ipsis diversam a mea rationem sequuti sunt: utrum vero id, quod intenderam, adsequutus sim, tute omnium optime existimabis. Denique tertium addo Libellum, in quo de Ratione tractandi Juris civilis agendum mihi esse putavi: et quum viderem duas esse sectas Jurisconsultorum, quæ maxime Jurisprudentiæ nocent; unam eorum, qui in sola Theoria versantur, alteram illorum, qui solam Praxim sequuntur, utrosque mihi exagitandos, atque vituperandos esse duxi. Primos eo nomine reprehendi quia dum in singulis Legum verbis hærent, dum in urendo, in secando sunt occupati, dum historiam unice colunt, dum in rebus antiquis ef-


B 2 fodien-