Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/24

20

fodiendis, atque excutiendis versantur, dum formulas, et cantilenas veterum Romanorum aucupantur, rem ipsam, propter quam Jurisconsulti vocamur, id est justitiam, et æquitatem ignorant, atque negligunt. Quos sane debebam primum inertiæ condemnare sententia mea, post etiam impudentiæ; nam quum tantum laborem defugiunt, ut cum Theoria Praxeos studium conjungant, et ea, quæ sunt posita ante oculos, quæque in usu quotidiano, in congressione hominum, atque in foro collocata sunt, perdiscant, inertes putandi sunt; ac quum iidem illi se Juriconsultos audeant profiteri, quamvis neque sibi, neque aliis cavere didicerint, nec quid æquum, quid iniquum sit in iis negotiis, caussis, quæstionibus, quæ nostris temporibus in foro, in Principum Tribunalibus, in privatis judiciis agitantur, teneant, eorum profecto impudentem adrogantiam notare, et deridere debemus. Sed multo magis in eos invehendum esse existimavi, qui solam Praxim sequuntur, neque Leges unquam sibi consulendas, aut inspiciendas esse ducunt. Quorum cum incredibilis sit ignorantia, insignisque improbitas, nemo unquam verba satis idonea reperire poterit ad eorum cum inscitiam, tum mores pravissimos describendos, atque coercendos. Quorum improbissimorum hominum turba, quum multo maxima sit, et in foris, atque in tribunalibus fere ubique dominetur, nullus vir honestus ei parcere debet, et quum flagris, verberibus, tormentis per horum temporum infelicitatem non liceat, eosdem verbis, et oratione insectari oportet. Hos populo ostendere debemus, hos vivis coloribus depingere, et quæ pestes, quæ


tem-