tempestates, quæ barathra omnium privatarum
opum, atque fortunarum sint, patefacere. Hi
enim sunt, qui nil certum esse patiuntur, sed
incerta omnia, obscura, dubia, atque intricata
esse volunt: hi qui rationem consulere detrectant,
et hominum insipientium, quorum infinita
volumina stultitiæ, ac fraudis plenissima extant,
auctoritates tantum numerare volunt: hi sunt,
qui legum imperium respuunt,
auctorum vero indicibus, atque repertoriis se
penitus regi permittunt: nam Lex in quamlibet
rem una lata est, in repertoriis vero innumerabilium
auctorum intinitæ reperiuntur de qualibet re disputationes,
quod ipsi, qui omnia ad crumenam, nihil ad
justitiam referunt, unice cupiunt: hi sunt, qui omnem
ordinem rejiciunt, qui cuncta volunt confuse, et
perturbate tractari, quique omnia dispersa,
dissipata, divulsa, atque dissoluta esse desiderant,
primum quia inde exsistit illa, quam tantopere quærunt,
rerum omnium obscuritas, ambiguitas, atque caligo, quæ
res est ad quæstum uberrima; tum quia ita natura
habetes, agrestes, atque stupidi sunt, ut omnis
ordo, elegantia, suavitas, omne doctrinæ,
et orationis lumen eorum fastidiis adhærescat:
hi sunt, qui adeo omnem humanitatem exuerunt,
ut etiam ab humanioribus litteris, quæ non modo
quascunque artes, et disciplinas, verum ipsos
quoque mores hominum cultiores, ac politiores
efficiunt, sibi vehementer caveant, quia ut ipsi suo
more loquuntur, non sunt de pane lucrando,
ut idcirco num quis Jurisconsultus sit, tam ex
ejus quocumque familiari sermone, qui semper
rudis, agrestis, ineptus, barbarus, inhumanus