Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/10

6

non est: id enim inter omnes constat; naturale non esse illud, quod rationi non conveniat, sed aliunde quæsitum sit.

Sed sunt quædam res, quæ quamvis in ipsa Ratione positæ sint, tamen iis incidere solet dubitatio, utrum sint ab ipsa Ratione profectæ, an alio ex fonte petitæ. Nam quum Ratio nostra tam debilis, atque impotens sit, ut suos: ipsa fines ignoret, et quæ sua, quæ aliena, quæ secum nata, aut quæ postea assumpta sint, nesciat, profecto oportet perpauca esse, quæ ipsa videat, et comprehendat, innumerabilia autem, in quibus ipsa se se ignoret, et sibimetipsi plane incognita, et peregrina sit. Christiani quidem, quum in Jure Naturæ ejusmodi dubia oriuntur, facile ex iis ope Revelationis emergere plerumque solent: at qui Revelationem vel ignorant vel contemnunt, nullam habent se se expediendi viam, et eos in hisce dubitationum angustiis continuo morari necesse est. Itaque nos, qui Christianæ Religionis documenta tenemus, qualis hæc Naturæ Lex sit, quæ præcepta complectatur, quæ inde consequentiæ manent, ac quibus denique termimis Lex ista circumscribatur, nullo negotio intelligimus, quoniam quibus in rebus Ratio hæret, in iis Revelationis lumen nobis, adsulget. At alia plane conditio eorum esi, qui Revelationis auxilio carent; nam isti ea tantum, quæ perspicua sunt, et manifesta, impotentis animi, et rationis oculis cernunt; quæ vero paullo magis retrusa sunt, atpue abdita, ea vel omnino, non perspiciunt, vel ita perspiciunt, ut semper sit eis dubitare necesse, sintne hæc, quæ vident, naturalia, an adscititia, et aliunde deprompta?


Ra-