res, et animi culturam pertinent, profluxerunt.
Quare hæc apud aliquos populos non tam suo judicio,
quam ejus gentis, a qua cetera acceperunt, exemplo
recepta sunt. Quemadmodum Leges Romanas ab omnibus
Europæ populis sine ullo examine propter insignem illam,
quam de populo Romano conceperant, opinionem susceptas,
atque cultas olim fuisse videmus; postea vero
eosdem populos, re melius perpensa, et maturata
hujus facti sui paullatim pœnitere cœpisse,
et statuta illis Legibus contraria condidisse, ac
alias consuetudines, opiniones, rationesque judicandi
sensim in fora invexisse, ut apud alios
jam amplius nullus, apud alios autem exiguus
Legibus Romanis locus relictus sit. Hæc vero
opinionum immutatio, quominus sicuti in
Legibus, ita in iis etiam rebus, quæ ad Jus Naturale
pertinent, contingat, hoc impedimento
esse potest, quod res istæ, quæ jam inde a pueritia
in hominum animos a Magistris, a parentibus,
et ab amicis instillari solent, in mores,
in instituta, in consuetudinem cujusque privatam
migraverint, quod in Legibus Romanis
usuvenire non potuit. Quamobrem etiam apud
cultas, expolitasque Nationes non tam quid populus,
qui non suo se, sed alieno judicio regit,
quam ii, qui vere docti sunt, hisce de rebus
sentiant, videndum, atque explorandum esse puto.
Doctorum autem virorum non solum de singulis
quæstionibus, verum etiam de ipsis Principiis,
atque adeo de toto Jure Naturæ, et olim
fuerunt, et hodie maxime sunt variæ, discrepantesque
sententiæ, ut quum omnia omnium
judicia excusseris, et rationes perpenderis, mul-