Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/14

10

modi rebus aversio adeo insita est in ipfa humani generis natura, ut nemo ejusmodi quid admittat, qui sedato, et tranquillo animo sit: nam qui ad facinus aliquod simile perpetrandum accedunt, eorum animus sive immodica spe lucri, sive iræ impetu, sive alterius cujuspiam cupiditatis, et adfectus æstu agitatur. Hic autem extraordinarius quidam est, et minime naturalis hominis status, quum cupiditates, et adfectus immoderati omnem rationem obruunt, et ipsam vim naturæ restinguunt. Quum vero in ordinario, et ejus proprio statu versatur homo, tum nunquam hæc perpetrare solet scelera, nunquam non odit ista, nunquam non ab his vehementer abhorret. Hæc autem, quæ Instinctu Naturæ sentimus, prima sunt, atque præcipua Juris Naturalis Principia, quæ nemini ignota esse possunt, nec unquam profecto fuerunt: quod generis humani Historiæ perspicue, constantissimeque declarant. Ab his primis, summisque Principiis consequentiae quaedam manant, quas non æque Instinctu ipso sentimus, sed ab ipis Principiis cogitando, et ratiocinando eruimus. Harum aliæ proximæ sunt ipsi fonti, unde ducuntur, aliæ longius distant, et aliæ quam longissime absunt. Priores facile unusquisque vel sua sponte, vel admonitus assequitur. At in remotioribus sæpe decipimur. Solet enim plerumque contingere, ut adripiamus ea, quæ ex patriæ moribus, institutis, Legibus fluunt, rati, hæc ex ipso Legis Naturalis fonte manare. Quibus in rebus nos ratio, quæ infirma est, fallit, quum Instinctus, qui minime dubius est, tum nos omnino deserat.


Qua-