eodem modo sentiunt, et per quem non modo Legem aliquam Naturæ existere generatim cognoscimus, verum etiam præcipua, atque summa ejus Principia deprehendimus. Hunc si consulemus, nemo unquam errabit, sive Turca sit, sive Idolatra, sive alius quispiam Christianæ Religionis aut ignarus, aut etiam hostis. Quicumque is sit, certo, atque tutissime noverit perpauca illa, quæ hoc modo noverit: at ulterius progredi, si voluerit, et ab his Principiis remotiores consequentias Rationis ope ducere, sæpe quidem errabit, at utrum aliquando veritatem eruerit, nunquam certo sciet. Satius est autem pauca vera, quam multa falsa cognoscere, et in omnibus hæerere, de omnibus dubitare debere. Hæc ego ad te, Lichtensteine, perscribere volui, non quo tibi præscriberem quid deniceps in Jure Naturæ sequaris, sed quo sententiam explorarem hac de re tuam. Nam aut meum amplecteris judicium, si probaveris, aut tuo stabis, et mecum illud communicabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque luctabor tecum, neque hoc meum, quod tibi hac epistola exposui, unquam adfirmabo esse verius, quam tuum: potest enim non solum aliud mihi, ac tibi, sed mihi ipsi aliud alio tempore videri. Sed si mea sententia vera est, quæ mihi profecto simillima veri videtur, consequitur de Jure Naturæ aut nihil a nostris Philosophis scribi oportere, aut ita scribendum esse; ut primum Legem existere demonstrent, deinde ea principia, quæ Instinctu sentimus, quæque naturalia esse Ratione intelligimus, breviter explicent; tum ut ab ejusmodi rebus adferendis abstineant, de qui-