Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/19


15

licitus non est, verum etiam eamdem, si opus fuerit, dedita opera insectatur: multum denique obstant patriæ Leges, instituta, mores, et communes vulgi opiniones, quæ res non sinunt eum, qui veritatem invenerit, eamdem in vulgus, palamque proferre. Quæquum ita sint, parum abest, quin barbararum potius, et incultarum gentium judicia, atque sententias, quam hominum nostrorum opiniones exquirendas esse putem; nam barbaros non magister, non schola pervertit: nostris autem mentibus undequaque tenduntur insidiæ, et omnes ad veritatem explorandam præcluduntur viæ. Multæ sunt apud nos sectæ Philosophorum, quæ inter se tum de Jure Naturæ generatim, tum de singulis ejus partibus, ac quæstionibus vehementer dissidere solent. Jam aut nulla istarum, aut certa una tantum secta est, quæ veritatem invenerit; reliquæ igitur omnes in errore versantur, atque desipiunt. Sed quum nulla sit, quæ sibi veritatem non vindicet, quis jam definire, ac judicare poterit, cujus sit omnium maxime vera adsertio. Quamobrem nullam esse video caussam, cur in Jure Naturæ cultarum tantummodo nationum sententiam, atque judicium sequi debeamus. Quum igitur et Ratio fallax, impotens, dubia, incertaque plerumque sit, et hominum, ut et gentium opiniones variæ sint, atque discordes, et Lex Revelata a plerisque vel ignoretur, vel impie despiciatur, nulla jam alia Legum Naturalium cognoscendarum via, atque ratio, quæ quidem tam certa, quam communis omnium hominum sit, superesse potest, quam Instinctus ille naturalis, quem omnes homines


eo-