Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/12

8

animo sint, aliæ audaciores, et elatiores spiritus gerant, aliæ, majore, aliæ minore in suam sobolem, in parentes suos, in genus suum ducantur amore; ita hominum generi a natura datum esse, ut mansueti, et benevoli, societatis, justitiæ, amicitiæ, caritatis, temperantiæ, cultores sint, nisi quando immodico adfectuum æstu in transversum aguntur, et ad secus agendum rapiuntur, quam vim, qui patiuntur, ii non in ordinario naturæ, sed in extraordinario quodam statu versantur, quum eos hoc impetu depulso, continuo ad humanitatem, ad comitatem, ad probitatem, ad justitiam redire videamus. Itaque perfacile est intelligere, quum his virtutibus natura præditi simus, hanc esse natura voluntatem, atque Legem, ut justi, et pii, et humani, honestique simus. Qua de re non est cur dubitemus, quum perpetuo constatique omnium populorum sit confirmata consensu. Nam nulla gens est tam fera, tam barbara, tamque immanis, quæ justitiam, comitatem, pietatem non diligat; vim, dolum impietatem non odat, non contemnat, non abhorret. Quare quod omni tempore, omnibus populis placuisse videmus, minime ambigere debemus, quin omnium hominum commune sit, et ab ipsius naturæ voluntate profectum. Nemo igitur Legem Naturæ, saltem si admoneatur, ignorat, quia insita est in ipsa natura, et Instinctu quodam percipitur, atque sentitur, ac uniuscujusque ratio tantum facultate pollet, ut hanc Legem, quam sentit etiam invitus, Naturæ Legem esse cognoscat. Sed alia quæstio est sane gravissima, et in


qua