Dianoia astronomica, optica, physica, auctore Francisco Sitio; con postille di Galileo
Questo testo è completo, ma ancora da rileggere. |
ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA
AUCTORE
FRANCISCO SITIO.
CON POSTILLE DI GALILEO
1 | Soggiunse il duca: Non sarebbe onesto |
Haec sit responsio iis, qui, ut huic auctori respondeam, urgent.
- ↑ Si legge nel verso del frontispizio.
ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO
PRINCIPI AC DOMINO,
D. IOAN. MEDICEO,
MAECENATI COLENDISSIMO.
Cum perpenderim, Illustrissime et Excellentissime Princeps, qualis immensis fluctibus et immanibus procellis obnoxius subeundus mihi sit oceanus, mente animoque recolens illud Horatianum oraculum:
Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,
Iactes et genus et nomen inutile:
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit,
anxius timidusque agitari et commoveri coepi. Ego enim, etsi veritatis speciosam et pulcherrimam amplectar causam, sub eiusque vexillo militem, tamen debilis et infirmus myoparo meus alia auxilia aliasque opes requirit, ut innumeras et signis praenunciis praevisas procellas evadat et evincat. Has enim non humanae suppetiae, sed Neptuni alicuius favorabilius numen, quod
. . . . dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes, solemque reducit,
amovere et avertere poterit; quapropter ad sacram tui nominis Maiestatem supplex accedo, ad favorabiliorem tuae aurae favorem obnixe recurro: ne dedignare precantem. Confido: bono animo mihi esse iubes; semel enim benigniores tuae humanitatis radios expertus, patrocinium tuum modo me subiturum agnosco. Qua spe fultus, retinacula solvo ventisque vela exhibeo: surgant maledicorum et invidorum procellae, numen venerabuntur et reformidabunt tuum; spirent adlatrantium Momorum adversi flatus, Maiestatem Mediceae Familiae colent et verebuntur. Nam
. . . . . . . . . . . . . Deus eminet alte.
Sic, post emensum pelagus, in portum salvus et incolumis myoparus reducetur meus. Quid insuper gratiarum actionem remoratur? Numini protectori sucrare votivas tabulas an non decet? Immo iuvat et placet,
Votaque servati solvent in litore nautae.
Accipe igitur, Illustrissime et Excellentissime Princeps, Glauce, Panopara, Ino et Melicerta, meae votum immortalitatis dicatum templo et aeternitatis affixum parietibus. Vale.
Florent. VII. Id. Aug. ANNO CIↃ IↃ CX.
Tuae Illustrissimac Excellentiae
Addictissimus Servus
Franciscus Sitius.PROTHESIS AD CANDIDUM ET BENEVOLUM LECTOREM.
Miraberis forsan, candide et benevole Lector, quibus ex causis hic novus scriptor exoriatur; quare hic libellus exiguus, rudis informisque partus, in lucem prodire ausus sit; unde tali iactantia elatus titulus existat, cum talis et tantus, tantaque nominis celebritate sit adversarius: ex his haesitationibus, quo ad ingenii mei captum, parum te remorans extraham.
Primum cum ad me pervenisset, alios novos planetas repertos, pluresque in caelo, praeter septem, extare erraticas stellas, hoc dogma animo meo exili, quomodo defendi posset non comprehendens, maxima mentis perturbatione angebar. Cum a Galilaeo Galilaeo, horum planetarum repertore et observatore, in celeberrimo Patavino Gymnasio Mathematico, Sidereus Nuncius in lucem emittitur, statim, hoc audito rumore, cum Venetiis recuperavi, libenter cum excepi avideque perlegi; sed rei et doctrinae novitate percitus, nec rationibus, nec observationibus, nec eius corollariis mihi anxio satisfacientibus, magis haerere incepi, eo nempe quod hos novos planetas reales nullo modo recognoscebam, et tamen ipsemet Galilaeus omnibus ipsos novos errones per perspicillum se exhibiturum promittebat. Tandem Galilaeus ipse, a Serenissimo Nostro Magno Duce accersitus, advenit; quos cum Serenissimo Magno Duci caeterisque aulicis tunc Pisis commorantibus ostendisset errones, Florentiam reversus, easdem recens a se repertas stellas et pluribus familiaribus suis et cunctis advenientibus illustrissimis et doctissimis viris per suum perspicillum exhibuit. Ego etiam his observationibus semel interfui, et par φαινόμενον, ut et caeteri adstantes, conspexi: at in aliquibus circunstantiis haud simile, ut adstantibus, mihi apparuit, ut in libelli progressu narrabitur; quod cum vidissem, et specillum structuramque eius animo perpendissem, quandam visus hallucinationem et deceptionem huic φαινομένῳ inesse, illico ratus sum; quapropter, quaedam meditatus, litteris consignavi, ex opticis philosophicis et astronomicis arcanis eruta. Cumque tres aut quatuor obiectiones ab huius opinionis fautoribus et novos hos planetas asserentibus contra opinionem meam afferrentur, eas etiam solvere meditatus sum. Haec omnia, memoriae causa, qua imbecilli praeditus sum, scripturae commisi, et quia ut in mentem venerant conscripta fuerunt, in his nullus ordo nullaque methodus servabatur: quare neglecta et abiecta diu remanserunt, donec, ab amicis coram et per litteras excitatus, animum his applicavi, et quae sparsae erant et ἀμεθοδικά in eum meliorem ordinem, ut per ingenium licuit, redegi, incertus adhuc de eventu.
Cum vero prodiisset in lucem Dissertatio cum Sidereo Nuncio habita doctissimi et eruditissimi Sacrae Caesareae Maiestatis Mathematici Kepleri ἀμφιβολογική, utpote ad ipsummet Galilaeum conscripta, tunc de his novis paradoxis cum Martino Horky a Lochovic, doctissimi et excellentissimi Mathematici Magini domestico, per literas agere coepi, et bitationes circa hanc opinionem exurgentem ἀλλήλων conferre, et sententias nostras circa hanc opinionem mutuo aperire. Hinc ille Peregrinationem contra Sidereum Nuncium instituisse, scripturae stilum haud reserans, commemoravit; ego, uti illi par referrem, hanc meam Διάνοιαν manifestavi; ille, ut in lucem ad communem litteratorum utilitatem emitterem, negans se suam Peregrinationem in lucem emissurum, quia Maginus inhibuerat, adhortabatur. Ego vero multas et praecipuas causas, etiam meam διάνοιαν lucem spectare cohibentes, afferens, typis me illam concessurum negavi. Cum de hac re litteris inter nos ageretur, ille causas inanes reddere insudabat, suadendo: ut libellum hunc typis committere vellem ego, illis explosis, maiores difficultates excitabam, ut ex his librum praelo consignare me non posse pateret; attamen quasdam rationes nostri partus his litteris mutuo inserebamus. Martinus, uti reor, spe deposita, Mutinam proficiscitur, opusculum suum plenum mordacibus dicteriis et calumniis, me inscio, excudit, inque suum librum nomen meum, testimonii causa, ut et plurium doctissimorum virorum, refert. Aegro id ferens animo, ad eum rescribo, ut meum nomen e libro abradat, quasi futurorum praesagus; at ille, a Magino hanc ob causam domo sua expulsus, Bononia migrans, huic negotio remedium aliquod non attulit, meumque nomen, ut et caeterorum doctissimorum virorum, excusum remansit: qui liber cum ad Galilaei manus pervenisset, isque plurimas litteras inter me et ipsum Martinum conscriptas fuisse rescivisset, animo male affectus, me illum dicteriis et calumniis proscidisse, litteris ad consanguineum meum scriptis, hoc indicio levi adductus quod liber laudati Martini dicteriis squallebat, quasi ego huius rei conscius extitissem, meoque instinctu meque auctore talia conscripsisset, conquestus est. Hae litterae cum mihi ostensae fuissent, iusto dolore percitus fui, et me falsis causis insimulari et redargui aegre tuli; unde omnes tam meas quam Martini litteras exhibui, ex quibus consanguineus meus agnovit, Galilaeum, causa indicta, sic falso me huius criminis insimulasse: qua de causa animum tunc ad publici iuris hunc libellum, rudem informemque partum, faciendum appuli, ut Galilaeo apertius cuius toni methodique sint mea scripta innotesceret, et quibus ex causis ad scribendum contra suum Sidereum Nuncium permotus fuerim, et quam a calumniis et dicteriis conscribendis, cum de rebus seriis agitur, animus meus alienus existat. Nam quotiescumque de rebus seriis controversis agitur, quas non inanis verborum strepitus, ut nec scommata nec ioci determinare possunt, sed rationes et argumenta firmis et certis propositionibus innixa solummodo enodare valent; ego semper in his causis a iocis salibusque et cachinnis abstinere consonum rationique conveniens duxi; natura enim disputantium exasperatur, scribentiumque animi commoventur, ita ut hinc, ex eorum instituto, ad calumnias vel ad foemineas rixas procedatur, et controversia insoluta et indeterminata relinquatur. Haec sunt, candide et benevole Lector, quae huic novo scriptori ansam prodeundi praebuerunt, et ut in arenam descenderet et cum potentissimo et invictissimo athleta, (proh temerarius ausus!) viris doctissimis iudicibus, congrederer, excitarunt. Haec ad primam causam; quae longiora extiterunt, quia longa rerum series enarranda fuit: sed in reliquis brevior existet oratio nostra.
Secunda vero et genuina causa, ingenium debile, gracilesque meae vires, libellum plures paginas implere prohibuerunt. Insuper mihi propositum est in hoc libello tantum de quatuor novis his planetis nuper per perspicillum repertis disserere et, pro aetatis meae immaturiorisque intellectus captu, inquirere an sint et quid sint; et fautorum asseclarumque huius opinionis obiectiones refellere et enodare, quod breviori indiget sermone. Nam caeteras sententias de Lunae qualitate, lactei circuli materia aliorumque sublunarium et terrestrium rationes et opiniones, intactas relinquo. Amplius ad hanc Siderei Nuncii discutiendam partem, qua de quatuor novis planetis perspicilli ope conspectis agitur, discendi studio et veritatis ratione accessi. His finibus me meosque sermones continui, quos si aliquando liberius excurro, quaedam alia examinando, hoc sit quia ea coactus sum in medium adferre, ut ad institutum meum spectantia; quod non studio aliena carpendi, sed philosophantium libertatis more, ago.
Ad ultimum quod spectat membrum, communis omnium philosophorum, medicorum et doctissimorum astronomorum opinio, libelli titulo inserviens et opitulans, diavolas nomen indidit, meliorem et saniorem mentem prae se ferens. Nam cum pluribus sapientibus, quam cum paucioribus, sapere praestat: si melior existit sententia et securior, ut altera corruat necesse est. Unde, cum mihi intercedat disputatio cum Sidereo Nuncio ex longissimis accito regionibus, puta e regione Iovis, cuius stella, secundum opinionem Thyconicam1, 3990 semidiametris terrenis in mediocri distantia a superficie terrena, quam nos incolimus, abest; ideo vani rumoris, utpote proprio nuncii e longissimis regionibus venientis, quaedam parum firma nec idoneis mediis comprobata referentis, nomine denotatur. Huius tituli tibi sit ratio; qua nisi contentus, scias ab amicis et familiaribus meis, ut ab optimis et bene consultis nomenclatoribus, huic opusculo hoc nomen inditum fuisse, quorum auctoritatem et opinionem sequi coactus sum.
Ilis expensis, superest, ut ad inclitum adversarium meum, fortissimumque athletam, sermonem convertam, eumque rogem, ut opus hoc meum, non in eius dedecus et nominis imminutionem susceptum agnoscat, sed animum ad libellum hunc, veritatis studio, et philosophantium libertate in sententia ferenda, et discendi quo trahor desiderio, ut supra dictum est, applicatum existimet; quibus rationibus adductus (tametsi non solum amicus, sed et laudator et admirator eius haberi velim) contra Sidereum Nuncium (cessantibus tot in astronomia praecipuis et eminentissimis viris, amicitiae vel honoris ergo) arma me sumere et in arenam descendere profitcor. Hinc iterum iterumque cum rogo, ut humanitate qua praeditus est ingenti haec et caetera omnia mea excipiat.
Libelli progressus triplicatus existit (ut etiam de methodo, benigne Lector, pauca accipias): priori in parte solum septem planetas extare, tam physica quam humana, tam astronomica quam optica, argumenta comprobant; secundo in loco, corum, qui opinioni Siderei Nuncii favent, sententiae et obiectiones afferuntur, et pro meis infirmis et exiguis viribus enodantur; denique, ultimo in loco, sententia mea affertur et comprobatur, et Siderei Nuncii pluribus propositionibus et conclusionibus oppugnatur, in hunc ultimum locum opticis rationibus, ut in eminentiorem et praestantiorem locum, reiectis. Amplius hac in ultima parte horum novorum planetarum φαινομένων causae explicantur; obiter autem quacilam per totum librum, quae ad institutum tamen spectant, sparsim inseruntur.
Haec mens, hic animus, huic libello inest; discedite ergo, et procul hinc, procul este, prophana Zoilorum et Momorum ora; et vos, qui legetis haec, animo prorsus ἀπαθεῖ cuncta diiudicate. Hoc unum blateronibus et allatratoribus opponitur propugnaculum invictissimum, his verbis insignitum: irridere facillimum, imitari difficillimum. Vos vero ἀπαθεῖς aequi bonique consulite, et laborem hunc vestrum causa susceptum perpendite, et me eorum calumniis et mordacibus cachinnis expositum iri adgnoscite, et ex eorum me faucibus avidis eripite ac vindicate; quod si impetravero,
Sublimi feriam sidera vertice.
FRANCISCI SITII FLORENTINI
ΔΙΑΝΟΙΑ
Astronomica, Optica, Physica.
Mathematicae disciplinae cunctarum scientiarum certissimae et verae scientiae approbantur, cum solae firmis demonstrationibus nitantur, quibus intellectus adductus aliter existimare non potest: harum pars astronomia existit caeterarum praecipua, ob praestantius subiectum; at, tribus aliis mathematicis partibus, nempe geometria, arithmetica et optica, suffulta, admirandos et insignes effectus parit: altitudines enim caelorum metitur, periodicas revolutiones planetarum in numeros redigit, distantias stellarum explorat, superiores ab inferioribus secernit et dividit; quae omnia ministerio et subsidio laudatarum conficit: ex arithmetica enim numeros adsciscit, ex optica et geometria demonstrationes certas et evidentes mutuatur. Hinc, cum tota quaestio de his quatuor novis planetis circa astronomiam versetur, totusque hic cardo circa stellas, quas Galilaeus perspicillo observavit, volvatur, hasque astronomia sola dignoscat, tamen, ut dictum est, cum omnia adminiculo optices et geometriae maiora operetur, placuit, et ad opticam recurrere, quae hanc litem et controversiam absolutura est, hocque anceps dubium explicatura. Nam quaestio haec, quatenus visio fit et observatio horum planetarum instituitur per media diaphana, aëre densiora, qualia sunt vitra illo longo tubo stanneo aptata, opticae propria et peculiaris erit, quamvis de materia stellarum, quae ad astronomiam proprie spectat, agatur; hinc2, si ipsarum solis praeceptis et propositionibus mihi procedendum fuisset, placuit et3 non his solis uti mediis. Nam philosophus cum astronomo et optico multas admistas et communes discutit materias: meteora enim generalia et specialia, terrena et caelestia, considerat, caelorum motus explorat, existentiam orbium et planetarum inextricabiles periodos, Solis defectus et varios Lunae labores, disquirit; sed inferius descendendo, aërem elementarem a caelesti essentia segregat, fulminum originem, cometarum virtutem, iridum, halonum et virgarum creationes, investigat: quis non haec omnia astronomiae et opticae communia statuet? Sic in hac materia aliquam partem sustinebit, auxiliumque philosophus nobis praebebit. At denique opticae conclusiones separatim tractabuntur; nam sola et per se, beneficio tamen geometrices4, speculorum planorum, concavorum et convexorum miracula, explicat, hallucinationes detegit, et eorum fallacias explorat.
His praelibatis, anchoras e portu extraho, retinacula solvo, vela ventis exhibeo, iterque meum aggredior5. Tota veterum astronomorum et philosophorum schola hoc statutum et ratum omni aevo habuit dogma et principium, et auctoritate summorum, tam philosophorum quan astronomorum, comprobatam sententiam, non plures aut pauciores septem numero planetas existere; qua innixa maximos eventus adgnovit, mira exercuit memoriaque dignissima litteris consignavit. Cuius vestigia sequens, nostri aevi schola, etsi doctrina et scientia inferior, tamen admiranda patravit, quibus hominum mentes attonitas et stupore perculsas reddidit. Haec tamen principia firma et stabilia in dubium nunc revocantur, et sub incudem trahuntur. Cum Galilaeus Galilaeus in Gymnasio Patavino Mathematicus haud ignobilis, cuiusdam perspicilli nuper a se illustrati beneficio adiutus, plures ponere insudat et hominibus persuadere nititur; non quod eos realiter credat, sed ut indoctiorum mentes, e quorum numero unus existo, exerceat: quia illum antiquam astronomorum scholam in principiis constituendis errasse, unquam asserturum non reor; nam uti domus nituntur fundamentis, sic scientiae principiis fundantur, quibus collapsis et destructis, uti scientia cadat, sicuti domus, necesse est. Sed ut ut sit, hic sola scholae inveterata opinione nullo modo utar, ne Sidereus mihi obiiciat Nuncius, quod illa opinione magis quam veritatis adducta ratione (quod tamen absit ab opinione tanti viri, qualis est Galilaeus) hoc dogma statuerit, et tenuerit hoc principium inveterata potius quadam opinione: qua propter, ut a gemino, ut dicitur, ovo exordiar, cum ipsis mundi incunabulis initium ducet oratio nostra. Sic ex duorum sacrae paginae locorum interpretationibus, praeter alias quae ab interpretibus super haec loca afferuntur, septem solum planetas a Deo Optimo Maximo creatos et in caelo positos patebit. Auctoritatem interpretis forsan non repudiabit; nam non astronomis fides, sed eorum acerrimo et infestissimo hosti, adhibenda est, qui tam infenso odio omnes astronomos prosequutus est, ut eos e medio, si illi integrum fuisset, cum tota astronomia funditus sustulisset et eradicasset: attamen septem planetas recognoscit, et ex pluribus sacrae scripturae locis hunc erronum numerum eruit; cum sola hac assertione totam astrologiam eradicare funditusque evellere potuisset; tamen, huius principii dogmatisque perspicuitatem et certitudinem reformidans, hoc concludere non ausus fuit et contra hostes adferre. Quaeres forsan nomen; at ex dictis apertissime interpres quis sit elicitur, fama enim nominisque celebritas auctorem latere non sinit incognitum: tamen, ne Sidereo Nuncio sit falsae coniecturae locus, utpote nuncius festinans, et, ut in prooemio dictum est, ex longinquis accitus regionibus, celeberrimorum Italorum nomina non teneat, en nomen, cognomen et patria: Ioannes Picus Mirandulanus, in Heptaplo suo cap. 2 et 3 exposit. 2 caelestis orbis, fusissime et apertissime demonstrat, Mosen septem planetas exhibere et astruere, etsi Genes. I capite tantum Solis et Lunae mentionem faciat, plures vero nec6 pauciores non designare declarat. Vide loca laudata, in quibus etiam rhabbinorum scholam huius expositionis fautricem existere commemorat. Sed forte, rhabbinorum scholam reformidans, illico omnes rhabbinos, cum fere omnes a Pontificibus summis interdicti et inhibiti sint, unde eorum lectio invalida et auctoritas nullius ponderis, non audiendos clamabit; et Picum Mirandulanum, uti eorum opinionis fautorem, hoc in loco reiiciendum inquiet. Sed hoc ei condonemus, et, quos velit, audiat et reiiciat, integrumque sit rhabbinos recusare: etenim hae fugae nugae sunt, nullumque validum et firmum auxilium praebere ei poterunt. Si locum faciliorem requirit et magis apertum, nec auctoritate sola rhabbinorum confirmatum, mihi praesto est: introeat secundam tabernaculi partem interiorem, auro micantem, maiestate venerandam, in qua candelabrum septem lampadibus distinctum et ornatum lucebat, ut videre licet Exod., cap. 25 et Zach., cap. 4; quod candelabrum aureum ab eodem Pico, in secundo Heptapli prooemio, exponitur septem planetarum orbes significare.
Amplius hoc in loco asseritur, graecos, latinos et hebraeos interpretes septem planetis7 hoc candelabrum cum septem lampadibus unanimes assignare septem erraticarum orbibus et sphaeris. Ex his locis eorumque interpretationibus tanti viri colligi aperte reor, καὶ οὐκ ἀσεβές8 elici, Deum Optimum Maximum tantum septem planetas creasse, et in caelo, ut essent in signa, tempora, dies et annos, posuisse.
At quia, quae consona sunt sacrae paginae interpretationibus, etiam cum causis secundis et naturalibus conveniunt, videatur quanta sit septenarii numeri dignitas et praestantia in rebus naturalibus. Ipse enim solus septenarius numerus omnia perfecta et eminentissima constituere videtur; hinc, cum ipsi errones in caelestibus sint caeteris corporibus praestantissima9 corpora, utpote lumine et motu eminentiora, an numero imperfectissimo eorum species ordinata censenda est10? Sed ab enumeratione hoc in natura evidenter comprobabitur: at cum omnia sint vulgo trita et ventilata, nos principaliora et praecipua, caetera omittendo, attingemus. Partus in utero materno ex communi primae medicorum classis opinione septem mensibus perficitur; unde septimo mense editi infantes naturaliter vivunt, at ii qui octavo aut sexto nascuntur saepius et frequentius moriuntur: quae ratio huius effectus afferri potest? Certe a ratione longe dissita erit, si ex septenario planetarum numero eam non extrahamus; natura enim (quatenus a Deo eam distinguimus et secernimus uti causam secundam) praecipue hoc septenario numero in rebus humanis ordinandis et disponendis utitur, cum ad influxus et motus astrorum omnia reducat quae carent libera et recta voluntate. Sed ad alia transeamus, etenim non est huius loci haec quaestio. Iidem medici asserunt, post horas septem semen genitale in uterum effusum in humanam converti naturam, embrionemque formari. Apud eosdem, septima crisis omnium maxima et praecipua et quae ex illa pendent, ex quibus morbi incrementum aut decrementum agnoscitur, unde prospera vel11 pristina valetudo, vel ultima linea rerum mors, exurgit. Septem a Deo potius quam ab ipsa natura attributae sunt animalibus fenestrae, et in capitis domicilio collocatae, unde per reliquum corporis tabernaculum aër, ad illuminandum, ad fovendum et nutriendum, transmittitur, quae in praecipua μικροκόσμσυ parte statutae sunt: duae nares, duo oculi, duae aures et os unum; sic in caelo tamquam in μακροκόσμῳ? duas beneficas stellas, duas maleficas, luminaria duo et vagum et indifferens unicum Mercurii sidus, Deus posuit et constituit§ 1. Ex quibus pluribus et similibus eiusdem generis et naturae effectibus, quos enumerare longum et omnino taediosum esset, septenarii numeri in planetis, ut et in naturalibus, infertur necessitas; unde et naturaliter septem numero erraticas necessario existere stellas censendum est.
His accedit hebdomadae naturalis et civilis, tam apud veteres et priscos Hebraeos et plerasque gentes, quam apud nos Europaeos, praecipua distributio in septem dies a septem planetarum nominibus designatos; quapropter, si corum numerus augeretur, haec hebdomadae distributio corrueret. Insuper Ptolemaeus, quem etiam omnium astronomorum principem non immerito censebit Sidereus Nuncius, astronomiam ab Aegyptiis edoctus, qui eam Moysi, Abrahamo et Noe referunt acceptam (quos patres, ut et caeteras scientias, sic hanc iure optimo habuisse, pie credendum est: nam eas omnes, primo parenti divinitus infusas, ad suos posteros propagatas quis negabit?), tantum septem planetas enumerat, statuit, eosque ad calculum et theoriam reducit. Sed his coniecturis omissis, ad evidentiores rationes accedo. Tot planetae constituendi sunt, quot necessarii ad constituendas quatuor primas qualitates, ex quibus natura ordinat et disponit cuncta: sed septem sufficiunt: hinc non undecim ponendi. Frustra enim fit per plura, quod potest fieri per pauciora, Deo et natura nil frustraneum efficientibus. Sed ne dubium relinquatur, nostra hinc prima patet propositio: uti planetae in caelo, sic primae qualitates et principia in terrestri ac sublunari hoc mundo; a Deo enim planetae in caelo constituti sunt, ut in signa, tempora, dies et annos, sint§ 2. At nulla convenientiora in hoc inferiori orbe in signa primis quatuor qualitatibus existere possunt: hae hiemem ab aestate secernunt, ver ab autumno segregant, et autumni hiemisque, aestatis et veris discrimen aptissime notant, hominum temperamenta distinguunt: alios enim melancholicos reddunt, alios phlegmaticos efficiunt, plurimos sanguineos constituunt, nonnullos cholericos componunt; ita ut inter tot tantorumque hominum millia, uti nec facie aut vultu sibi invicem assimilantur, etsi eosdem oculos, nares et caetera similia habeant, sic nec moribus actionibusque aequiparentur. Haec de microcosmo nostro; sed quid de rebus ipsi inservientibus, anhelantibus inanimisque, sentiendum? Herbarum aliae frigidae existunt, calidae plurimae agnoscuntur, innumerae siccae reperiuntur, caeterae humidae statuuntur: idem de animalibus, quae in terris, quae in aquis, quae in aëre commorantur, arguendum: sic, non temere, hae primae quatuor qualitates terrestres planetae dicentur, ob ingentem cum eis sympathiam.
Amplius, quatuor harum qualitatum qualis origo? qualis virtus? ex quo proficiscuntur fonte? a quo procedunt dispensatore? Si causas tantum secundas spectemus, si planetas negamus, quaeso, quae nobis sese offerent? qualitates enim primae elementares causas admittunt nullas: at caelestes non excludunt. Etenim frigiditas a Saturno, siccitas a Marte, caliditas a Iove, humiditas a Venere, praecipue an neutiquam procedit? {{|Sol, Luna et Mercurius, varii et ambigui, nullas proprias sibi arrogant}}§ 3, sed pro dispositione varia, varias combibunt qualitates et affectiones, et socii his quatuor adiunguntur. Luminarium utrumque duos asciscit. Sol Marti Iovique, stellis, maleficae et beneficae, calidam siccam naturam referentibus, Luna Saturno et Veneri, item maleficae et beneficae, humidam et frigidam naturam exhibentibus, associantur; Mercurius, magis ambiguus, omnibus aequaliter componitur, unde Deorum nuntius a fabulosa antiquitate creditus et habitus est.
Melius adde. Hae quatuor qualitates ex distributione Zodiaci in quatuor partes, unicuique parti tribus signis, quae trigona radiatione sese invicem amice et benefice intuentur, distributis, quae trigoni vel triplicitatis nomen sortitae sunt, manant, et commixtionem superius allatam comprobant veram. Igneus enim trigonus, qui cholericam qualitatem refert et siccitatem primariam et potentiorem causam includit, Soli Iovique adscriptus venit; sed, ex Arabum opinione, qui hac in parte non reiiciendi sunt, etiam Marti creditur: ita ut Sol diurnum sortiatur imperium, Iupiter vero nocturnam gubernationem arripiat, Mars vero utrisque associetur et opere et consilio regi adstet conditionario. Secundus terreus, cui melancholicum temperamentum attributum est, et frigiditatem qualitatem omnium infimam corruptioni maxime accommodam continet, Lunae Venerique ex opinione Ptolemaica, at doctiorum Arabum, quibus aliqua etiam fides adhibenda est, Saturno quoque assignatur: dominium diurnum Luna, nocturnum Venus, gubernat; et ut in optime constituto regno adlateronem quendam reges requirunt, ut habeant cum quo possint de rebus publicis secretos conferre sermones, sic optime Arabes addunt Saturnum participem ob naturae similitudinem. Tertium aëreum, qui sanguineam corporis constitutionem refert et calidam suscipit proprietatem, Mercurio et Saturno Ptolemaeus, Arabes etiam Veneri participi, largiuntur; et potestatem diurnam Mercurius, nocturnam Saturnus, moderantur, adscito Veneris consortio. Ex quarto et ultimo trigono aqueo exurgit ultima qualitas et proprietas humida, quae naturam phlegmaticam suscipit: trigonocrator Mars diurnus et nocturnus, at Lunam et Venerem sibi iungit socias. Hinc illatio haud dubia existit, qualitates primas ex planetis emanare et componi.
Altera in promptu ratio existit. Duodecim sunt in Zodiaco circulo, orbita horum septem planetarum trita, cum ab ea nunquam circumgirationem deflectant, signa vel constellationes, quae duodecim Caeli domicilia astronomi nuncupant, in triginta gradus unumquodque dividentes, eo quod totidem fere dies Luna ab una Solis coniunctione ad alteram assequendam interponat; unde etiam et Zodiacus in duodenarium signorum numerum partitus venit, quod in annuo spatio, quo Sol Zodiacum totum permeat et ad eundem revertitur punctum, duodecim phases et plenilunia intermittantur. Signa, in hunc modum partita et distributa ab effectibus, solum septem planetis assignata sunt, unicuique quinque planetarum duo et unicuique luminarium unum; quae summa duodenarium implet, ut si ad alium quempiam ordinem ea signa traducere moliaris, nullo modo congruere et concordare possent: etenim effectus, ex quibus astronomi potissimum ducti sunt ut hanc distributionem signorum patrarent, corruerent; ita ut nihil certi aut rati, nec de praeteritis nec de futuris, haberi posset: quod tamen et eventus praeteritos sat dilucide probasse, certissima historiarum extant testimonia. Quapropter, si effectus et phaenomena auferremus ex hac nobilissima scientia, eam penitus e scholis eliminaremus.
Nec valet, quod addere posset Sidereus Nuncius, planetas quos astruit, quia circa Iovem volvuntur, ipsumque pro centro in rotationibus suis observant, nec domicilia mutare, nec ordinem supra enarratum frangere, sed easdem cum Iove eorum chorago et ductore dignitates et domicilia recipere. Non valet, inquam; quia, si retinerent dignitates, retinerent et naturam, cum, ut supra dictum est, dignitates in unoquoque signo planetis consignatae sint ob signorum proprietates cum iis congruentes: at natura stellarum habetur ex colore et lumine; quod ex fixis patet, inter quas et hosce tuos planetas nulla diversa ratio est, qua cogamur naturam aliunde venari quam ex iis mediis, quibus potissimum, ut certissimis, antiquiores et recentiores omnes astronomi utuntur, videlicet colore (ut vulgo appellatur) et lumine. Verbigratia, Ioviae stellae (ut doctissimi et eminentissimi Kepleri verbis utar) splendidae et rubedine nonnulla perfusae videntur, qualis est Iovis color et lumen: at isti planetae, nec colorem, nec lumen Iovis, referunt. In testimonium accio tuos spectatores, qui alium colorem et lumen a love distinctum habere hos imaginarios planetas, omnes uno ore fassi sunt: ego enim huius rei testis, cum mea causa agatur, existere nec volo, nec rationi consonum duco. Si colore et lumine et natura et effectu distingui necesse est, cum natura stellarum et virtus per colorem et lumen habeatur et ab astronomis consideretur, sic domicilia et dignitates easdem cum Iove his planetis adesse posse, quis inferet? Amplius recens astronomorum schola, et Terram motu praeditam et immobilem asserens, omnes planetas circa Solem circumduci statuit, exclusis illa aequantium, deferentium, epyciclorumque inani congerie et taediosa farragine; tamen haec non tollit veterem domiciliorum rationem, et distributas unicuique planetarum ab antiquis signorum dignitates. Sed forsan convenientiores tibi videbuntur Venus et Mercurius, qui (ut tui errones, vere erronei) a Solis confinio paululum discedunt: prior enim per sextantem ab eo non elongatur, posterior per unciam fere non divagatur§ 4; attamen unusquisque eorum habet propria domicilia, exaltationes et trigonocratiam, quae omnia tot tantisque observationibus rata et confirmata sunt, et usu et experientia vera reperta, ut de hac re nullus scrupulus in praesens relictus sit. Quis pari ratione hos fictitios planetas, easdem cum Iove dignitates sortiri, concludet? Integra ergo et illaesa ut ratio maneat, necesse est. Alia nobis adstat ratio, quae planetarum numerum et quantitatem veterem 30 confirmat. Stellae omnes fixae, quae oculis mortalium obviam fiunt, nullos alios colores referunt, quam illos qui septem planetis attribuuntur, unde eorum naturam et significationem in effectibus producendis induunt; quod cuique inspicienti sat clarum existere arbitror. Ad maiorem huius argumenti vim, unusquisque qui planetarum colores ignorat, hanc astronomorum doctrinam accipiat. Primae classis viri Saturno, infausto et tardissimo sideri, infortunac maiori, stadium suum triginta annorum fere spatio conficienti, colorem attribuunt plumbeum; quapropter fixae, quae talem colorem nanciscuntur, stellae Saturniae nuncupantur. Iovis stellae beneficae Saturnoque velocioris, utpote qui fortuna maior et cursum Zodiaci suum duodecim fere implet annis, clarus fulgens oculis inspicientium se exhibet color. Martis, infausti et tremebundi sideris at superiore velocioris motu, infortunae minoris, curriculum suum sui deferentis orbis duobus fere annis absolventis, fulvus igneus apparet color. Solis, planetarum omnium principis et ductoris, cum ex eius motu caeteri planetarum pendeant, eius enim motus ignorantia caeterorum loca vera et apparentia celat, aureus et nitidus splendet color. Veneris, phosphori vesperique astri, fortunae minoris, venustus splendens viget color. Mercurii, incerto motu varii et inconstantis sideris deprehensu difficilis, pellucidus videtur color13. Lunae denique, nocturni luminaris minoris, argenteus definitur color. Unde, cuin cuilibet intuenti caelum nullos, praeter enumeratos, colores alios spectare liceat, an non optima erit illatio, non plures existere quam septem planetas?
Sed instabit Sidereus Nuncius, quod stellae fixae, quae puris oculis cerni nequeunt, sed tamen perspicilli beneficio sunt visibiles, horum novorum planetarum naturam et colorem et aspectum referant. At nulla est haec instantia, dato non concesso quod ope huius perspicilli stellae videantur vere, quas ille enumerat, et nebulosas et lactei circuli et Orionis: Lunae et Martis, Saturni et Mercurii naturam, ex experimentis, effectibus et influentiis earum in haec inferiora, retinere comprobatum est: unde non novorum fictorum planetarum natura et color existet iis14. Videndus praecipuus huius rei auctor Ptolemaeus, c. 9 primi Quadripartiti; quin, si has stellas his novis planetis affingas, plurima absurda sequentur, quorum praecipua sunt haec. Primum, hos planetas fictitios non retinere propriam et peculiarem naturam, sicuti caeteri planetae nobis cogniti retinent, cum Martis et Lunae, Saturni et Mercurii, naturam et effectus referrent; deinde, cum circa sidus Iovis volvantur, potius naturam et colorem Iovis referre deberent, ut ait, non aliorum planetarum (quod tamen superius declaratum est non dici posse), cum sit potior ratio, et, quod potissimum est, ab aliis planetis virtute et lumine dependerent. Quod quantum a propria planetarum natura aberret, diiudicent docti; nam hoc de veris et realibus planetis dicere, omnino absurdum esset: etenim, etsi vulgo credatur Lunam fratris Solis radiis micare, tamen habet peculiare lumen, quod eius eclypses manifestissime comprobant, sed, quod magis, proprietates et conditiones multum a Sole distinctas et separatas continet.
Adde quod, sicut planetae Siderei Nuncii indigent perspicillo ut cognoscantur et videantur: necessario et hoc perspicillo opus esset, cum suas influentias et effectus in haec inferiora eiaculari vellent, etenim sidera motu et lumine operari et influere certum est; an hoc absurdum? Quod probari potest: nemo enim mortalium cognovit hos planetas, sic nec effectus, si effectus abditi; ergo eorum vires et proprietates ac nebulosorum siderum Orionis et lactei circuli, etsi (ut tibi placet) inconspicua sint, at opera tui perspicilli visibilia, tamen eorum effectus et influentiae ab astronomis et notatae et conspectae sunt. Quid hinc sequatur, iudica.
Altera datur ratio. Sol vehiculum lucis, hinc fons luminis origoque caloris, ita ut non immerito cor mundi vocetur. Uti in microcosmo cor, ita in hac immensa mundi mole Sol: in media corporis parte sistitur cor, ut aequaliter et calor et sanguis et spiritus caeteris corporis partibus communicetur; ita Sol in medio et mundi et planetarum statui debet: cor, secundum praecipuorum medicorum sententiam, prius componitur, quam caeterae corporis partes in utero materno; sic lux prima a Deo rerum omnium in hac mundi compage, cuius vehiculum est Sol, ut sanguinis et caloris cor. Hinc, ut ex aequo calor, lumen et virtus omnibus et caelestibus et sublunaribus impartiatur, medium in mundo locum ex necessitate requirit, quia solac lineae ductae a centro ad circumferentiam aequales existunt: hinc exurgit, quod uti caeteri planetarum motus habeantur, haberi non possunt absque ipsius Solis ψηφοφορίας, ut cuique tabulas tractanti obviam est: sicut15 aequaliter motricem virtutem iis communicat, sic medium locum et principatum requirit; et sicuti est corpus nobilissimum, numero etiam perfectissimo et nobilissimo circumvallari debuit: unde numero ternario, utpote divinitatem praeseferente, inferius et superius aequaliter cingitur; sic trium superiorum inferiorumque trium, uti splendidissima corona sex gemmis fulgentibus radiata, eius redimitur solium.
Ultima ex alchimistarum placitis eruta ratio pulcherrima et convenientissima existit, ex eminentissimo Tychone desumpta, talis. Tot planetae in superiori illo theatro reperiuntur, quot in hac inferioris telluris machina metalla, et in μικροκόσμῳ, ad utriusque ideam composito totiesque a nobis iam allato, organa, agnoscuntur. Nam haec omnia tam pulchra et concinna similitudine invicem colligata sunt, ut paria fere officia habere videantur easdemque proprietates et naturam, ut laudatus auctor refert. Duo luminaria praestantissima, Sol et Luna, in caelesti illa regione perspiciuntur; duo praestantissima metalla, aurum et argentum, in crasso terrae globo. In μικροκόσμῳ vero nostro duo praecipua vitalia organa, cor et cerebrum, agnoscuntur; duo benefici planetae, Iuppiter et Venus, creduntur, et duo secundae dignitatis metalla, stannum et cuprum, duoque secundi ordinis membra, iecur sanguinis receptaculum renesque generationis fontes, apparent. Duo malefici, Saturnus et Mars, duo abiectiora metalla, plumbum et ferrum, duo aeque viliora hominis membra, splen et fel, constituuntur. Ultimus planetarum Mercurius, Protheo mutabilior, ultimum metallorum ὑδράργυρος, unda mobilior, sive argentum vivum, ultimumque organorum pulmo, statuitur.
Ex quibus et aliis innumeris rationibus, quibus adducta tota astronomorum schola tantum septem planetas credit et constituit, recte concludi arbitror, non plures quam septem planetas existere, inde merito ab ipsa septem solum, non plures, assignatos fuisse credendum.
Absolvi priorem huius libelli partem: nunc ad aliam me confero, in qua refellenda sunt quaedam dubia argumenta, quae a Siderei Nuncii opinionis asseclis et fautoribus, ad horum quatuor planetarum existentiam comprobandam, adducuntur, quibus fulcitur et sustentatur; sic, his elusis, ut tenues vanescat in auras Sidereus Nuncius, et ut vanus rumor existat, necesse erit.
Prima igitur fautorum ratio, qua huius opinionis asseclae probare nituntur hos quatuor planetas reales existere, non fictitios aut imaginarios, ex eo exurgit, to quod modo unica stella, modo duae, modo tres et denique quatuor conspiciantur; et ob hanc diversitatem apparitionis illos reales, non imaginarios nec ex refractione generatos, volunt, nullamque visus fallaciam extare concludunt: sic ex hac diversitate apparitionis excludi refractionem et allucinationem contendunt, unde realitatem et existentiam horum planetarum inferunt. Attamen non considerant, visionem hanc fieri per plura media diaphana aëre densiora, qualia sunt christalla et vitra, sat quidem densa et alicuius concavitatis, per tubum stanneum vel ligneum alicuius longitudinis et proportionis, quo radii visuales vel anguli cohibentur et retinentur, perque aërem nocturnum roscidum et vaporosum: sententiamque opticorum probatissimorum existere non norunt, quod, quotiescumque rem aliquam per medium aëre densius intuemur, refractionem in superficie corporis aëre densioris existere necesse sit. Sic qui ista proferunt ἀνοπτκοί? indicio suo se proferunt, et ignorare prima et principalia refractionis axiomata demonstrant; uti caeci, de coloribus disserunt sensuique refragantur, cum hallucinationem claram et apertam ante oculos habeant, nempe rem visam augeri, eamque oculo appropinquari longe dissitam, ignorare fatentur, et, quod principale est, assertores opinionis Siderei Nuncii existentes, eius prima principia non tenere, nec librum legisse, ostendunt; aut, si legerunt, non intellexisse patet; ait enim Sidereus Nuncius in ipso libelli limine, ubi de perspicilli constructione disserit: «necessarium est (verba ipsiusmet auctoris loquentis de iis, qui sidera circa Iovem et caetera phaenomena videre per perspicillum desiderant), ut sibi perspicillum parent exactissimum, quod obiecta perlucida, distincta et nulla caligine obducta, repraesentet, eadem ad minus secundum quatercentuplam rationem multiplicet». Haec Sidereus Nuncius: quaerere ab illis iuvat, an haec multiplicatio fiat per simplicem visionem. Sunt enim tantum tres visionis species, ex propositionibus primis lib. 4 et 5 Alhazeni: directa et simplex, reflexa, et refracta: per simplicem et directam fieri non potest, quia fit per media diaphana aëre densiora, nempe vitra, et simplex visio in tantam magnitudinem corpus augere nequeat16; per reflexam minime, quia in specillo, vel speculo, Iovem non conspectamus; sic per refractam contingere necesse est.
At, his omissis, in stellis fixis et erraticis allatam propositionem locum habere dico, dummodo simplici visione eas apparentias variare cognosceremus: at quotiescumque eas per visionem refractam internoscimus, tunc vim suam propositionem non retinere patet. Nam ex simili propositione, parelias, paraselinas, vera entia realia, non Solis Lunaeve imagines, existere eliceretur, nec in iis visus decipi aut hallucinari sequeretur, cum puris oculis, nulloque adhibito perspicillo, haec spectemus, interveniente tamen aliqua refractione. Addo, si absque refractione hoc in corporibus lucidis evenit, ut illa intuendo geminata, duplicata et quadruplata, spectare liceat, cum digito vel manu oculi angulum exteriorem comprimimus; magis simpliciori visione, nullo admoto ad oculum digito, hoc contingit, si fortius rem luminosam intuemur, cum visus laedatur: ut Rogerius Bacchon in sua prop.17 asserit, et Alhazen, prop. 1, lib. 1, demonstrat, plures imagines talis speciei luminosae apparent; idem Bacchon loco laudato, Io. Bap. Porta, prop. 1, lib. 6 et prop. 6, lib. 7, De refr., Opt. parte. Hinc ne, quod modo plures pareliae et paraselinae, modo pauciores apparent, modo enim duos Soles, modo tres, modo duas Lunas, modo tres, videmus, ut ex historiarum patet monumentis, pauciora vel plura corpora lucida conspicimus, asseverare debemus, tot extare Soles, Lunas, quot oculis nostris sese offerunt, et, similiter, tot corpora lucidiora? An, ex huius diversitate apparitionis, et realitatem pareliarum et paraselinarum et similium corporum lucidiorum inferendam esse dicemus?
Prima ratione asseclarum sic explosa, altera eiusdem generis obiectio se nobis exhibet, et sic se habet. Astra, quae variant situm et locum, et modo dextra modo sinistra sunt, modo, respectu positus mundi ad astrum, orientalia vel occidentalia existunt, vera, non imaginaria aut fictitia, credenda sunt; sed hi quatuor planetae modo dextri modo sinistri, modo orientales modo occidentales, respectu positus mundi ad astrum; ergo veri et reales censendi sunt hi planetae. Quod per refractionem similiter non procreentur, sic demonstrasse sibi persuadent: angulus visorius in refractione, aequalis in potentia a dextris, ut a sinistris, existit; ergo, si per refractionem hi planetae generarentur, iisdem in sedibus totidemque a dextris, ut a sinistris, conspicerentur, nec apparitionem situs mutarent vel variarent.
Quae rationes et propositiones quam debiles et infirmae sint, diiudicent astronomi. Primam in eorum gratiam non concludere, ex supra dictis patet; nam, uti in prima obiectione responsum est, ex eo quod modo duos, modo tres horum planetarum, conspicimus, realitatem et existentiam concludere non licet horum Iovis circulatorum; sic ex eo quod modo dextri modo sinistri, modo occidentales modo orientales, respectu ipsius Iovis, sint, reales existere comprobari non possent, cum hoc φαινόμενον habeatur per visionem refractam, non simplicem: secundam non veram existere, ex opticis declaratur. Nam angulus visorius (ut iisdem verbis utar), quo magis ad perpendicularem vel ad concentricam accedit, eo maiorem vim repraesentandi rei visae imaginem habet (Alhazen, prop. 10 lib. 3), et e contra; ideo, quantum a dextris magis ad rectam pyramidem accesserit, tanto perfectior, et e contra; a sinistris vero, quantum a concentrica longius recesserit, tanto imperfectior visio, et viceversa, existit (Porta, prop. 7 lib. 4, De ref., Opt. parte); quapropter quaedam imagines videbuntur a dextris et perfectiores, et e contra, vel omnino a sinistris nullae apparebunt vel imperfectiores, et viceversa (Vitello, prop. 45 lib. 3). Exemplo res clarior fiet, etsi ex superioribus Alhazeni, Vitellonis et Io. Bap. Portae propositionibus, satis hoc comprobatum sit. Quis ignorat irides matutinas, vespertinas, entales occidentalesque, conspici posse? sic halones, duplices Soles triplicesque orientales occidentalesve, Lunas duplices a dextris ut a sinistris, spectari posse? Quis iridem semicirculari figura praeditam non recognoscit? Cum centrum Solis, oculi et iridis, in eadem superficie reperiri debeat, ut iris gignatur, hinc ne radii visuales aequales in potentia, a dextris ut a sinistris, secundum propositionem allatam, existere deberent tanto magis, quanto quia omnes lineae ductae a centro ad circumferentiam aequales existunt; attamen, v. g., ex una parte imago iridis perfectior magisque vergens ad semicircularem, ex altera imperfectior et manca, spectatur: ex una parte maiores18 colorum portiones, illaeque distinctiores, ex alia maiores et confusiores, cernuntur, ut cuique intuenti sat clarum existit. Si propositio vera extaret, hoc minime contingeret. Quod de iride, idem de halonibus et pareliis, sentiendum est. Quis ex hac diversitate situs, et ex hac radii visorii deficiente virtute, refractionem in his planctis evellit et excludit? Qui philosophus, vel mathematicus, vel opticus, unquam profatus est?
At dicent, non esse parem rationem inter astra et meteora, nullamque dari similitudinem. At qui ista proferunt, hos Iovios errones stellas existere probent, et in eodem caelo Iovis hacrere per ipsum perspicillum demonstrent; et erunt mihi magni Apollines. Sed alia via ad hanc obiectionem nullius ponderis diluendam progredior. An pareliae, paraselinae, halones, circa Solem et Lunam, ut isti novi planetae circa Iovem, videntur? An hic agitur controversumque est, an angulus visorius eandem vim retineat, a dextris ut a sinistris, in uno loco ut in alio? an eandem potentiam imagines repraesentandi a dextris ut a sinistris habeat? Sic exempla illata optime et convenientissime quadrant, nam, quatenus sub visionem cadunt, cadem ratio erit maior et convenientior; nam si hoc contingit in locis aëreis oculis propinquioribus, in figuris circularibus, quanto magis in remotioribus, in figuris rectilineis, contingere credendum est19? Si intermedii vapores hoc φαινόμενον efficere possunt, quanto magis aër nocturnus, vitra, corpora diaphana inaequalis crassitiei et formae, causari poterunt? An datur similitudo in hac visione et aequiparantia certe convenientior, quam opus esset talibus assertoribus.
Amplius, etsi haec meteora dicuntur, perque refractionem quoquo modo generantur, tamen haec simplicibus oculis cernimus; has vero stellas per intermedia corpora diaphana diversa ab aëris diaphanitate, non simplicia sed geminata. In his meteoris verum locum et situm agnoscimus; in his vero Ioviis circulatoribus alterum locum alienumque situm habemus, cum rei visae imaginem per corpora diaphana in concursu catheti et lineae refractionis extensae conspiciamus (Portae 10 prop. 4 et 7 lib. primi, De refr., Opt. parte).
An his contenti? Convenientius forsan erit, quasdam hallucinationes e corporibus diaphanis aëre densioribus procreatas in hunc locum adducere, ut abradam omnem dubitandi ansam et obstupescendi causam. Ex vitris oppositis Soli, Lunaeque et astris, cometae, irides, halones et virgae, procreari videntur. De his propositionibus auctores fide dignissimi mihi praesto sunt: etenim e meo cerebello talia non promanant. Eminentissimus et doctissimus vir Ioannes Keplerus, quem Galilaeus iure optimo magni facit, in sua absolutissima Astronomia Optica, p. 267, cometen efformandi scientiam aperit per vitreum globum aqua repletum; sed hoc vitrum nimis compositum, minusque proposito nostro idoneum, videbitur, utpote figura globosa, aqua repletum, existens, in quo non simplicis corporis diaphani refractio contingat; per simplicius vitrum procreationem halonum virgarumque et iridum, tam circum luminaria, quam stellas, Porta, prop. 27 et 28 lib. 9, De refr., docet, Vitello, prop. 83 et 84 lib. 10, demonstrat. Vitrea vasa, poma, denarios et omnia quae in eis posita sunt, diversa, forma et situ et numero, si aqua repleantur, exhibent Porta, lib. primo, prop. 11, et Bacchon in sua Prospectiva. Sed de his satis; ulterius progredior.
Hac secunda similiter elusa, tertia asseclarum obiectio venit, qua omnimodam victoriam sibi promittunt, unde Io triumphe! tibicen canit: nam ab opticis philosophicisque rationibus impugnari non posse existimant, cum, experimentis observationibusque nullas huiusmodi apparentias circa alios planetas nec circa stellas fixas hoc perspicillo videri posse, comprobatum habeant; unde sic ratiocinantur. Si hoc perspicillum decipit visum, cum circa Iovem tales apparentias demonstrat, etiam idem praestabit circa reliquos planetas: sed tale quid circa alios errones, nec circa reliqua astra Siderei Nuncii, perspicillum exhibet: ergo, hi planetae, qui circa Iovem spectantur, reales sunt, non ficti aut imaginarii. Cui nobilissimae rationi obmutescerem, nisi animum labantem non sat in Mathematicis disciplinis laudatus Keplerus erigeret, actumque de me esset. Tamen, quia asserit futurum, ut Galilaeum sex vel octo circa Saturnum, duos circa Martem, unum forsan et alterum circa Venerem et Mercurium, in deprehendendo praevertat, auctoritate tanti viri fultus aliorumque doctissimorumque virorum similia φαινόμενα circa stellas fixas conspexisse asseverantium, experimentis eorum omnino fidem non adhibendam esse reor. Tamen tanti eos facio, ut, cum testes oculati etiam in propria causa fide dignissimi sint, illosque dixisse mihi sufficiat, et haec re ipsa se habere ut aiunt concedo, nempe has stellas circa alios planetas et stellas non conspici§ 5. Ex hac propositione illationem, quam extrahunt, sequi non video; in logicis etiam hoc minime evenit, ut ex disparium inductione illatio optima sequatur. Nescio, in hanc novam astronomiam hanc concludendi novam formam introduxerint, ut, qualiter novos planetas ponere student, sic etiam novam inferendi formam invenerint; etenim non apud logicos recta esset illatio. Ex eo quod circa Lunam tale φαινόμενον hoc instrumento non agnoscitur, circa Venerem et Mercurium tale quid non conspicitur, circa Martem et Saturnum tales apparentiae non exhibentur, circa stellas fixas tales imagines non notantur; unde nec circa Iovem, nisi reales existerent, hi planetae conspicerentur. Illatio enim tum demum valet per inductionem, cum omnia in ea posita sunt eiusdem convenientiae et proprietatis naturaeque cum iis quae in antecedente afferuntur. Sed tantum distant caeteri planetae a Iove positione et situ, sed, quod magis est, proprietate, magnitudine et lumine secernuntur, ut cum illis pauca habeat relata, praeter solum motum, quo a stellis fixis erraticae differunt. Haec ex parte stellae disparitas existit; sed aliud impedimentum hoc efficere potest: nam uti unaquaeque res visibilis existat, determinatam distantiam et interstitium, in quibus tantummodo videtur, habet Eucl., 3, theor. Opt., Vitel., prop. 8 lib. 4. Sic perspicillum, quod laboratum fabrefactumque et praeparatum est ad videnda ea, quae in ea distantia, in qua Iovis caelum a terra collocatur, non potest videre ea, quae superiora sunt aut inferiora, eodem perspicilli statu et longitudine, nisi et vitrum permutetur, et tubus stanneus vel ligneus ex maiori minor, vel ex minori maior, fiat, et quaeratur, elongando vel minuendo tubum, aliqua tubi longitudo21: quae cum peripheriae vitri centro et rei visibilis distantia congruat. Nam unusquisque, qui ex eorum genere constructum perspicillum contrectavit, perque ipsum inspexit, eoque usus est, cuius tubus stanneus vel ligneus mobilis sit, nec sit in illa tubi et centri et rei visibilis distantia firmatus et coaptatus, in qua existere necesse est, ut rei visibilis imagines conspiciantur, locum in ipsa tubi longitudine existere agnovit, ex quo res visae melius et distinctius videntur: unde, cum eo uti volumus, nos tubum in tali puncto disponimus et collocamus. Unde etiam in ipsa tubi longitudine, pari ratione, loca alia existunt, ex quibus res omnino videri non possunt; uti in speculis convexis vel concavis ipse confusionis vel inversionis imaginis punctus, ex quo quantum receditur vel acceditur, tanto distinctius vel confusius imagines rei obiectae apparent: sic in tali perspicillo, quo magis vel minus ad tubi punctum, elongando vel minuendo tubum, acceditur, in quo rerum visibilium oppositarum imagines perfectae cernuntur, eo distinctius vel confusius eaedem spectantur. Unde inferre non dubito, quod hine causa oriatur, quare, si stellas fixas vel alios planetas inspicimus, tales apparentias circa reliquos, uti circa Iovem, non conspiciamus; posito hoc vero quod asseclae volunt, hoc perspicillum circa alias stellas non causare eundem effectum: unde illationem, quam ex tali phaenomeno concludere nituntur, irritam et vanam extare patet.
Quarta et ultima fautorum ratio superest, explosa superiori illa strenua et invictissima ratione, talis. Omnis nostra scientia a sensu, secundum omnium philosophorum dogma; nihil enim est in intellectu, quin prius fuerit in sensu: unde si hos planetas spectamus, eos, quia in caelo realiter existunt, videmus; etenim perspicillum res, quae realiter non existunt, nobis non exhibet, uti experientia docet. Hinc, etsi minutissima longeque dissita et invisibilia nobis ostendit, ea, quia vere in rerum natura existunt et reipsa et facto ponuntur, demonstrat; sed propter humani intuitus imbecillitatem et anguli visorii exiguitatem ea conspicere non possumus: unde concludunt, si planetae realiter et de facto in caelo non consisterent circa Iovis corpus, quod eos non visibiles hoc perspicillum redderet: unde ex necessitate consistere concludunt, quia illos perspicillum demonstrat.
Huic rationi et obiectioni sic satisfacio: primo, superius allatum philosophorum axioma in caelestibus minime locum habere, demonstro; nam quidquid est in caelo, non sensus beneficio, sed ipsa rationis potentia, cognoscimus, et ratiocinationis intervenientis beneficio haurimus: quod his exemplis confirmatur. Quis doctiorum ignorat, stellas omnes in octavo existentes caelo Terrae magnitudinem ipsamque Lunae superare, et tamen, si sensui et ipsi simplici visioni acquiescere velit, et Terram et Lunam omnibus in caelo stellis maiores crederet? Quis stellas fixas altiores et eminentiori in loco positas Saturno Ioveque et omnibus denique planetis iudicaret, sensus solius habita experientia? Quis Solem et Lunam et caetera sidera solo intuitu mobilia assereret? Quis corpora caelestia sphaericae figurae praedita statueret? Ex similibus elicitur, scientiam caelestium corporum non haberi posse ex solo sensu, sed ipsa rationis potentia intervenientisque ratiocinationis beneficio. Etsi hoc modo optime axiomati satisfactum sit, addam tamen, ne axioma philosophicum omnino negare velle videar, omnem nostram scientiam a sensu oriri, quotiescumque res per causas cognoscimus certas et evidentes, quae aliter se habere non possunt22. At visus est causa erronea et fallax, qui res, quas videt, aliter se habere non posse comprehendit, etsi decipiatur, ut Rogerius Bacchon in sua prop. cap. De cognit. per scientiam, Alhazen, prop. prima lib. 3, ait, quando nobis demonstrat imaginem rei simplicis geminatam vel triplicatam, ut supra declaratum est, nostramque in aëre pendulam imaginem. Porta, prop. 7 et 15 lib. 2, Vitel., prop. 61 lib. 10, quae sinistra sunt nobis dextra indicat, cum tamen ex facto aliter se habeat. Eucl., 29 theor. catop. sic: per visum solum scientia haberi non potest.
Ad alterum obiectionis membrum dico, non esse parem sublunarium et caelestium rationem, nec terrestrium et opacorum corporum et lucidissimorum et purissimorum existere similem coaequalitatem, unde nulla συμπάθεια quingentorum aut quadrigentorum milliarium terrestrium inter caelorum vel sphaerae Iovis distantiam, cum a superficie concava sphaerae lunaris et convexa sphaerae Martis superficie, secundum saniorem et receptam astronomorum opinionem veterum, 882 semidiametri terreni globi numerentur; nulla mentione habita, nec aëris intercepti inter superficiem Terrae et concavum Lunae, nam ab iisdem astronomis triginta duae terreni globi semidiametri numerantur, nec semidiametri orbis Iovis, quae 2162 semidiametros continet: unde a superficie terreni orbis usque ad centrum corporis Iovis computantur 17615 terreni orbis semidiametri, et quingenta milliaria vix sint sexta semidiametri Terrae pars. Unde apparet multam convenientem aequiparantiam dari posse, nec recte concludi, si haec in terrena hac mole vera sint, etiam in caelestibus veritatem retinere; cum sola visione simplici proportionata distantia requiratur (Alhazen, prop. 18 lib. 3), ut recta et distincta fiat visionis operatio, practer septem alias circumstantias, quae inferius afferentur. Unde, si distantia non proportionata rectam vel simplicem visionem23 impedire valet (Alhazen, proposit. 37 libri primi), quanto maiorem vim impediendi refractam habere dicendum est? Unde licet concludere, etsi hoc in terra non accidat, posse in caelo aliter accidere, nec servare proportionem et eandem aequalitatem.
Sed magis ostendi potest, perspicillum non servare aequalitatem nec proportionem similem in omnibus terrae partibus; etenim res, quas propinquiores oculis habemus, per tale perspicillum non videntur, sed oportet, eas esse locatas in certa oculo distantia, in qua ob formarum multiplicationem totum specillum non occupent, vel earum imagines ob ampliationem confusionem non introducant, obque maxima idola repraesentata24. Sic distantia convenientior tubo et specillis, ut perfectae videantur, requiritur, uti superius de longitudine tubi et proportione dictum est: quapropter et loca quaedam existere longiora, in quibus res positas omnino videri non posse, asserendum est. Nam, ut unaquaeque res visibilis existat, determinatam distantiam requirit, extra quam videri non potest (Vitel., prop. 8 lib. 4, Eucl., theor. 3 Opt.), ut supra dictum est, cum ad eam radii visuales non perveniant, per hypoth. 4 Opt. Eucl.: hinc perspicillum nec eandem coaequalitatem semper in terrenis distantiis locis obtinebit. Sed exemplo ex speculis haec clariora erunt. Optici docent, inesse speculis punctum in quo re vel oculo existentibus imago rei videri non potest, ob punctum inversionis vel confusionis (Io. Bapt. Porta, prop. 3 et 4 lib. 8, De refr.), vel quia imago extra speculum cadit (Porta, prop. 10 lib. 2, De refr.), vel ex aliis causis quae in Eucl., prop. 25, 26, 27 et 28 Catoptr. habentur; ex quo quantum receditur vel acceditur, perfectius imagines rei visae conspiciuntur. Insuper variatio situs in speculis et mutuae reflexionis diversa puncta res geminatas et quadruplatas reddunt (Alhaz., 7 et 12 prop. lib. 5, Vitello, 40 et 41 prop. lib. 8). Ex his concludere non vereor, specilla, ut specula in terrenis, sic in caelestibus eandem semper proportionem servare in repraesentandis imaginibus et apparentiis ob requisita media et conditiones25.
Addo etiam hoc contingere, quia caelum, vel terra (ut vult Siderei Nuncii auctor) motu praedita est; ideo eundem semper punctum et locum, in quo observationes praecedentes institutae sunt, posterioribus remittere non potest: unde varias apparentias existere necesse est, cum et ipse positus varietur ipsa caeli motione et agitatione: at in terrestribus spectaculis26 semper eaedem distantiae, semper idem situs, inter visa et oculos, intercedunt; quae, si variantur elongatione vel positione rei visae aut oculi, diversae existunt inter se apparentiae, nec coaequales.
Quod experimento hoc certissimo comprobari potest. Dum haec scriberem, et simul de hac re sermones haberem cum admodum Illustri Divi Stephani equite27, in omni genere scientiarum exercitatissimo viro, quem honoris et obsequii causa nomino, in fabrorum vitrorum officina, quam cum ipso quibusdamque aliis doctissimis viris, quorum nomina reticenda sunt, iis sic imperantibus, alicuius negotii animique oblectationis causa simul petieram; cum ibi commoramur, accidit, ut laudatus eques pilam vitream, intus cavam, manibus contrectans, forte oculos ad sphaeram illam vitream admovit, et os fornacis intuitus est, pluraque illi fornacis ora apparuerunt, sed speciem formamque diversam habentia. Quod cum animadvertisset, simul nos de hac re certiores fecit, qui, eo suasore, alias sumendo vitreas pilas (etenim ibi plures consimiles reperiebantur), idem φαινόμενον conspicati sumus, tamen diversum numero et forma, nam plura mihi, quia in longinquiori situ, aliis pauciora nec eadem et paria, videbantur, etiamsi iisdem globis uteremur. Unde causa huius p{greek|φαινομένου}} nisi in positum et constitutionem quam obtinebamus ad os camini, referatur. Nam cum fornacis forma circularis existat, ut omnes sciunt28, nos omnes in eodem situ ad os camini non eramus collocati; sed ego in obliquiori situ quam laudatus eques, et consequenter alii magis ab illo semoti; quod clarum etiam ex eo fit hoc alio exemplo, quod facilius ab omnibus experiri potest.
Accipiatur globus vitreus, repleatur aqua, et simul candela vel lampas accensa habeatur; qui, accedendo vel amovendo, in certa distantia reponatur in qua irides demonstrabit. Cum haec distantia reperta fuerit, removeatur paululum a dextris vel a sinistris: videbuntur, amovendo vel accedendo, plures vel pauciores irides; quia, quo magis ad perpendicularem lineam acceditur, pauciora conspicientur, quo vero ab eadem disceditur, plures spectabuntur. Haec in opticis fusissime demonstrantur; sed videndus praecipue, ut caeteros opticos taceam, liber secundus et sextus Ioan. Bapt. Portae, De refract. Optices parte.
Sed nimium longe rationes petitas ad confirmandam sententiam meam affero, cum et ipse Sidereus Nuncius testimonium amplissimum mihi exhibeat; tamen, no me illi imponere clamitent, legant paginam 16 a. Sed, ne locus eis inquirendus sit, nimisque in eius investigatione laborent, et illos hoc molesto onere sublevem, afferam ipsiusmet Siderei Nuncii verba ex ipso loco excerpta: Ac primo illud (inquit) animadversione dignum est, quod scilicet Stellae tam fixae quam errabundae, dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri videntur iuxta proportionem eandem, secundum quam obiecta reliqua et ipsamet Luna acquirunt incrementa»: ex quibus verbis patet, servare tantum proportionem et symmetriam distantiae usque ad caelum Lunae perspicillum Siderei Nuncii, ultra autem non extendi. Sic sententia nostra vera existit, ex opinione ipsiusmet auctoris.
Haec dicenda de rationibus asseclarum fautorumque in me adductis, quas ego potissimas et praecipuas existimo, auxi; nam si quae insuper adduci possunt, iisdem rationibus explodendae et convincendae sunt. Nunc ad huius hallucinationis causas transeundum, et planetas fictos, imaginarios esse, demonstrandum, et oculos inspicientium eludi, confirmandum est, ut penitus e caelo haec in rerum natura portenta et ludibria exterminentur. At primum quaedam adducentur rationes, quibus eos realiter in caelo, nec circa Iovem uti eius circulatores, sed ut eius imagines, existere patebit.
Prima nostra ratio talis, quae ex planetarum natura ducitur. Si hi planetae reales existerent, non ficti aut imaginarii, observarent quandam motus normam certam, et statutam periodum in eademque loca regressus. Quod non observent patet: iisdem enim statutis temporibus non redeunt ad eadem loca, puta, ad coniunctiones, medias longitudines et oppositiones29, nec iisdem in locis eundem motum habent; quod ex tuis observationibus, quas nobis a folio 17 usque ad 28 exhibes et sexagintaquinque numero existunt, declaratur. Nam planetam magnum circulum conficientem, quindecim dierum spatio, ex tuo corollario, conficere concludis, cum inquis, pagina 28: «Planeta, maximum permeans orbem, accurate praeadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur»: sed hoc observationibus tuis non congruit; nam, verbigratia, a die 7 Ianuarii, qua observationes instituere coepisti, usque ad secundum Martii, 44 dies intercipiuntur: ergo octies, vel ad minimum septies, secundum theoricarum praecepta in maxima a Iove distantia, puta, in medii circuli sui longitudinibus orientalibus et occidentalibus, reperiri debebat. Tuas observationes favorabiliores (etenim eas in praesens, uti melius sententia tua defendi possit, adducam) perpendamus, unde quod negamus pateat. Ex observatione 34, die 2 Februarii hora septima habita, videtur maximam stellae a Iove distantiam existere 14 minutorum occidentalem: quam eandem distantiam quindecim diebus ante, vel post, cum spectari debeat, non videmus; tamen die 11 Februarii, post enarratam observationem 9 diebus interpositis, stella in longitudine media videtur priori loco opposita, et a love tantum 12 minutorum spatio elongata, cum per 14 elongari debuisset: et tamen ea nocte tres observationes habitae sunt, nempe 43, 44, 45, quinque horarum intervallo; die vero 19 Februarii, 17 diebus interpositis, spectatur eadem, si dicere licet, stella, 13 minutis a Iove dissita, occidentem versus: in hac observatione 55 deest a priori distantia minutum unum; et tamen tam diligenter eas notas, ut et unciam, sextantem, quadrantem et trientem minuti, observes in distantia. Hae sunt ex observationibus tuis, quas convenientiores spectare licet, motusque certiores referentes, sed, praeter has tres enumeratas, alias nullas: attamen nullo modo hae inter se conveniunt, unde male infers, semimenstruas habere rotationes.
Observationes convenientiores retuli, quae sunt tantum numero tres: nunc inconvenientes, erroneas et absurdas, in medium adducam, unde doctrina et planetae corruant, qui observationibus fulti sunt ex tanta motus dissimilitudine et irregularitate; quas in iisdem etiam superius allegatis convenientioribus observationibus conspicimus: modo enim illas stellas exeuntes e Iovis radiis, modo magis a Iove distantes, modo retrocedentes, modo subsequentes, ita ut choreas agant, spectamus. Ad rem accedo ex observatione 33 et 34, quae septem horarum intervallo se subsequuntur§ 6. Stella motu suo peragit spatium circuli sui duobus minutis distantiae stellae a Iove aequale, et dictum est, reperiri in 30 longitudine media a Iove§ 7; at 43, 44, 45 observationibus in quibusdam eandem stellam longitudinem mediam orientalem assecutam statuimus, quatuor horarum intervallo stationariam spectamus§ 8. At in observatione 55 eam, horis 8 et 40 minutis, ex praecedenti observatione 54 per trium minutorum a Iove distantiam cernimus elongatam; at in 56 eadem stella, quae observatio superiorem post 48 horas et 50 minuta subsequitur, trium minutorum a Iove distantiam confecit, cum in eodem loco, 7 horarum spatio, circulum§ 9 duorum minutorum distantiae a Iove, ut in observatione 34 dictum est, perfecerit rotatione sua§ 10: hinc patet dissimilitudo et inaequalitas motus in iisdem a Iove interstitiis. Sed ne semper eandem stellam easdemque observationes conculcare velle clamites, uti quae solae existunt erroneae, alias observationes aliasque stellas aliis in locis et distantiis spectemus; nam omnes tuae 65 observationes sunt eiusdem stili et methodi, nulliusque ponderis et valoris. Sed parce, Galilaee, nec irascaris. si observationes tuas enucleo, illasque erroneas existere demonstro: nam a veritate cogor, vera eloqui et rem ut existit demonstrare; etenim et te a tuo perspicillo prius elusum, quam alios eluderes, certum est. Condono hallucinationun errori, et quod tu optices motuumque regularum, dum haec scriberes, prae festinatione oblitus sis; ideoque has observationes, prae animi ardore et cupiditate, qua accensus eras, hunc Nuncium mortalibus communicandi, et perspicillum Italis, ne e Belgio aliquod afferretur, tuum exhibendi, certissimas iudicasti: quod nobis sat dilucide harum stellarum motus, nunc velocissimi, nunc mediocres, nunc tardi, nunc directi, nunc stationarii, nunc retrogradi, in iisdem a Iove distantiis, confirmant, magis hi errones, qui modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores, paribus etiam in sedibus, spectantur, patefatiunt: ut ad haec phaenomena servanda, et aequantibus circulis et eccentricis et epiciclis, denique illa tota veterum circulorum supellectile, opus esset. Ita ut non immerito antiqui astronomi, qui ex eorum observationibus te extiturum, qui planetas novos circa Iovem periodicas revolutiones suas conficientes reperturus eras, praeviderant, crassum admodum orbem, ut commode in illo tantam sphaerarum farraginem et turbam includere posses, Iovi assignarunt! Sed ne fautores tui me tibi vehementer imponere clamitent, has accipito observationes, ex quibus omnes qui istas perpendent, veritatem mearum illationum agnoscent. En primum observationes, quae stationem magnam in mediis sphaerae a Iove longitudinibus harum stellarum demonstrant, die nempe 24, 25, 26 Ianuarii habitae, quae numerum quinquennarium conficiunt 23, 24, 25, 26, 27; nam stella, quae orientalis a Iove 11 minutis et 30 secundis in 23 observatione reperiebatur, his quinque observationibus semper eundem locum obtinere visa est, solum 10 scrupulorum secundorum differentia interveniente inter 25 observationem et 26; unde magnam stationem hanc stellam tunc habuisse cognoscimus: sed puto illic eam Iovem relegasse, ob aliquod admissum magnum piaculum circa munus satellitii obeundum, quod relegationem talem requireret; unde infoelix relegata his tribus diebus mansit, donec, misericordia motus, eius relegationem dissolvit, inque gratiam recepit suam.
At modo in iisdem distantiae a Iove intervallis accipient velocissimum motum, quem nobis exhibent, inter caeteras, observationes (nulla habita mentione 33 et 34, in quibus stella, septem horarum spatio, duo minuta distantiae a Iove confecit, quia non amplius eas afferre iuvat, cum superius me eas non allaturum pollicitus sim) septima et octava, die 15 Ianuarii habitae, in quibus intuenti apparet, hos planetas imaginarios, spatio quatuor horarum, unum minutum et triginta secunda arcus a Iove distantiae confecisse et motu suo cucurrisse. Tum certe Pegasaeo vehebantur equo, ut celerius dominum suum invisere possent! etenim in septima observatione stella occidentalior a Iove aberat decem minutis, hora tertia noctis habita; in observatione vero octava, sequenti hora noctis septima, distabat a Iove octo minutis, triginta secundis: Sidereus ipse Nuncius hanc opinionem confirmat pagina 19, post observationem laudatam, ubi commemorat aliam observationem, cuius diagramma non exhibet: «post vero (inquit) aliam horam duae Stellulae mediae adhuc viciniores erant: aberant enim a sese invicem minutis secundis triginta tantum». Aliud eius testimonium proferam, observatione quarta, pag. 18 sub finem: «Adeo celeres (inquit) horum Planetarum extant revolutiones, ut horarias quoque differentias plerunque liceat accipere». Has enumeratas sequitur nona, die sequenti habita, in qua iterum stationem agit; nam prae nimio tanti emensi itineris labore defessa, iterum quiescit, ut se a labore paululum refocillaret. Sed taediosum et laboriosum mihi omnino esset sigillatim singulas has observationes enucleare, et quae sunt absurda et incongrua depromere, et lectori omnino nauseam movere, tantum in rebus ludicris legendis immorando: unde breviter, quae mihi necessaria sunt ad confirmandum quod antea propositum est, ea in posterum tantum percurram, et quod semel confirmatum erit, de eo amplius verba non faciam.
Statio et motus velocitas, iisdem in locis et in eadem ex Iove distantia, ex dictis apparet: quod mediocres etiam existant, accipite, ita ut eodem in loco et in eadem a Iove distantia et stationarii et veloces et mediocres existant; quis unquam talem avouafav in planetis observavit? quae hypotheses motus horum planetarum enodare valerent? Vide observationes 11, 12, 13 tribus diebus habitas, nempe 17, 18, 19 diebus, in quibus observationibus tantum unoquoque die unum minutum arcus distantiae a Iove planeta conficit; abest enim in priore a Iove 11 minutis, die sequenti decem, alteraque die novem ex parte occidentali: observationes 41, 42, ex orientali parte, in quibus unico diei spatio solum unum minutum conficit; stella enim, quae priori die aberat minutis 11 a Iove ex orientali loco, posteriori die, ex eadem orientis parte, abest tantum per decem minuta.
Quod vero retrogrado motu cieantur iisdem a love distantiis et longitudinibus, 40 vide observationes 41, 42, 43, ex quibus agnosces stellam, quae in observatione abest a Iove 7 minutis, in observatione vero 42 per decem tantum31; die sequenti habita in observatione 43 similiter, alio die habita 12 minutis, a Iove discedit. Hae omnes distantiae fuerunt orientales, an retrogrado has stellas moveri pede negabis? At forte dicetur, stellam, quae in observatione 42 aberat septem a Iove minutis, 43 abesse decem, et sic retrogradatim tolletur; si hoc verum, me convictum faterer, manusque traderem; at videatur quod non accidere potest. Stella enim quae septem minutis aberat in observatione 41, in 42 distat tantum a Iove minutis secundis viginti: nam absurdum esset, et contra Siderei Nuncii praecepta, velle stellam, quae maiorem circulum conficit 24 horarum spatio, 11 minutorum distantiam a Iove fere conficere; unde ex hac motus differentia quantis absurditatibus hi errones, vere erronei, expositi sint, considera, ut, rescissa una absurditate, ex illa, tamquam ex Lernaeo capite, innumerae pullulent et oriantur. Sed hanc sententiam altero exemplo confirmabo, non enim mihi desunt auctoritates et observationes. Videantur 7, 8, 9 et 10 observationes tribus diebus habitae: in septima, stella distat a Iove minutis 10; in octava, hora septima eiusdem noctis habita, abest a Iove minutis octo et 30 secundis; in nona, solum minutis octo; in decima vero eadem stella minutis undecim: et hae distantiae a Iove semper fuerunt occidentales.
Haec de motibus eorum. Nunc de passionibus eorundem planetarum addo, quod modo maiores, modo minores, iisdem in locis et in iisdem a Iove distantiis, ex omnibus observationibus hoc innotescit; sed clarius ex 23 et in 24 observationibus, in quibus stellae notatae sunt maiores illis, quae signatae sunt in observatione 59 et 60: attamen in eadem a Iove distantia 11 minutis versus orientalem partem existunt, et verbis auctoris ipsius hoc phaenomeno etiam exprimitur: in observationibus enim 23 et 24 ait «erant enim admodum splendidae»; in 59 et 60 auctor expressanı mentionem de hac re nullam facit, tamen asteriscis, quibus obscuriores et exiguas signare consuevit, signatae sunt32.
Quod apparentias varient et status affectiones, ut cum debeant orientales videri, occidentales appareant, cum duo conspici debeant, tres, vel quatuor, aut unus se exhibeat, et sic consequenter in apparitione, nullo observato ordine nec certa regula, de his passionibus hae observationes considerentur, inter plurimas quac adduci possunt, unde apparentias vagas et erroneas elicere facillimum est. Quod regulam status non servent, varientque apparitiones in iisdem locis, patet praecipue ex observationibus 2, 3 et 4, item ex 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23: ex tertia nempe conspiciuntur duo planetae orientales; at in superiori observatione, nempe secunda, extiterant tres occidentales et valde a Iove remoti; unde 24 horarum spatio tantam distantiam conficere non potuerunt, ut ex contraria parte, nempe ex oriente, sese adeo a Iove seiunctos exhiberent§ 11]: unde eos omnes ea nocte, in qua tertiam observationem habuisti, spectare debueras occidentales, aut saltem aliquem ex eadem parte, cum quarta observatione duo etiam orientales spectentur. Idem in 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23 observationibus apparet: in 20 enim exhibet tres Sidereus Nuncius planetas occidentales, uti in 19 eadem nocte habita; at in observatione 18 erant tres planetae orientales et unus occidentalis; in 19 tres occidentales, unus orientalis: sed planeta, qui movetur ex tuo corollario in maiori circello, magis a Iove elongari debuit, et spatium suum tam brevi spatio conficere non potuit, et similiter ei propinquior: unde in tali apparitionis statu se exibere non debuerunt. Sed reliquas etiam citatas allegationes perpendamus. In 20, ut dictum est, tres occidentales, unum orientalem, videmus; in 21 duos orientales, unum occidentalem: ergo dicendum, planetas a media longitudine occidentali per coniunctionem in circuli apogaeo, vel perigaeo, ad longitudinem orientalem oppositam pergere: at 22 observatione Iovi propinquiores ex parte orientis et occidentis errones evanuerunt, nempe sub radiis Iovis», ut inquit «latitantes», eadem nocte habita post horas 4 et 20 minuta: ergo omnes errones, prius spectati, videndi erant, nec poterant tunc sub Iove latitare, cum 23 observatione, sequenti die habita, conspecti sint, cumque occidentalior tantum septem minutorum a Iove distantiam emensus esset. Sed cur in tam fallacibus et erroneis observationibus examinandis et discutiendis tempus tero? cum unicuique hoc spectanti fiat obviam, et mihi certissime asseverare liceat, omnes observationes a Sidereo Nuncio allatas et notatas, nec ordinem, nec motus regulam, servare; unde iis nullo modo standum, nec eorum ratio ulla habenda est. An corruunt ex observationibus planetae? an haec sola ratio e caelo eliminat? Sed ut melius, quae de status regula et apparentiarum ordine a me dicta sunt, intelligantur, accipiant tyrones, regulas motuum et hypotheses non tenentes, sequens diagramma, in quo ob oculos, quae dicta sunt, omnibus, et exercitatis in theoricis et scientiae motuum rudibus, venient, ex ipsius Galilaei corollariis et placitis delineatum. Attamen, quia nullam rationem circellorum magnitudinis aut distantiae ex osius observationibus extrahere potui, non forsan inter se ea intervalla et magnitudinem servabunt planetae, quae Sidereo Nuncio eorum exhibitori placebit: cuius rei te monere, Lector, volui, ne mihi vitio hoc obverteres; tamen hoc unum scio, in hoc diagrammate omnes motus horum planetarum, differentias et apparentias, includi, quae a me adductae sunt ad observationes infirmandas Siderei Nuncii.
Sit A B C pars circuli vel sphaerae Iovis corpus deferentis, cui Iovis corpus aflixum in puncto B; Q centrum mundi vel oculi inspicientis. G, F, E, D sint loca planetarum novorum in media longitudinis distantia a Iove existentis33 occidentali. Animo concipe stellam D, omnium aliarum stellarum E, F, G tardissimam. E vero velociorem D, F velociorem E, et denique G omnium aliarum velocissime circa Iovis corpus circumrotari, ut Galilaeo placet pag. 28, linea 20. Dico stellas D, E, F, G, non posse spectari in punctis H prope apogaeum vel perigaeum circellorum planetarum, quae notantur linea a centro mundi vel oculi, ducta per centrum corporis Iovis, dividente dictos circellos in duas diametros aequales, et per puncta sectionum circulorum et lineae dictae, M perigaea stellarum et L apogaea denotantia, nisi prius coniunctionem Iovis in suprema circuli abside vel infima assecutae fuerint, et distantias interpositas, notatas peripheria circuli deferentis corpus Iovis BG, BF, BE, BD, motu suorum circellorum emensae fuerint; uti nec similiter ex punctis H, superioribus in inferioribus et e contra, conspici possunt, nisi prius longitudines medias superaverint: quam motus regulam non observare has stellas ex observationibus 2, 3, 4 et 17, 18, 19 et superius adductis patet, quibus comprobatum est, status apparitionesque congruentes non retinere. Similiter ex hoc diagrammate videre licet, quibus in locis velociores, quibus tardiores, existere debeant: velociores, cum maiorem distantiae a Iove arcum, tardiores cum minorem, conficiunt; quod in his stellis minime evenit, ut ex supra allatis observationibus comprobatum est. Similiter, quibus in locis maiores vel minores conspici debeant: maiores cum maxime a Iove distant ad coniunctionem eius in perigaeo properantes; minores cum ascendunt ex maxima distantia ad apogaeum, et inde descendunt ad maiorem a Iove elongationem: quod similiter non contingere, ex supra dictis patet.
Adducam alias rationes, quibus hi quatuor planetae omnino occident, nam plures a veritate mihi suppeditantur praeter enarratas, etsi sufficiens existeret; quarum una talis est. Si daretur horum quatuor erronum existentia realis, daretur et eorum realis virtus, uti, posita causa, ponitur effectus et e contra: quod virtus non detur, patet. Nam virtus et potentia stellarum est eorum influxus in haec inferiora: at nullus talis dari potest; etenim, ut superius dictum est, astrorum influentiae fiunt, teste Ptolemaeo et Aristotele, per motum et lumen: at, deficiente causa, effectus etiam deficere necesse est: quod causa deficiat, hinc concludi licet; lumen enim eorum oculis nostris puris intueri non datur; nullus enim adeo lynceus existit, ut hos planetas aliquando vidisse memoriae consignatum reliquerit, et tamen Venerem de die Maestlinus, vel ipso meridie, et plurimi alii, sed magis Keplerus Mercurium sub Sole deprehendit, et historiae testantur hoc non semel factitatum; unde, quotiescunque influere in haec inferiora per lumen lubebit, necessario perspicillo opus erit. De lumine nullum dubium relinquitur de motu hoc etiam evidens ex superioribus in medium allatis rationibus, quae omnes observationes vanas et inutiles reddunt: quod etiam nullos effectus in haec inferiora causati sint, ex eo quoque probari potest, quod nullus unquam tales effectus animadverterit; attamen Mercurii, cuius aspectus ob suetam sub Solis radiis stationem, plurimum mortales effugit, influxus in haec inferiora cognoverunt astronomi, unde et litterarum monumentis consignarunt; sed magis lactei circuli virtutem, ut supra dictum est, cuius stellas deprehendisse Sidereus Nuncius demonstrat, iidem astronomi cognoscunt: unde etsi lactei circuli et stellae nebulosae effectus agniti sint, et horum planetarum influentiae ab astronomis notari debuerunt.
At forte dicetur, stellas quintae et sextae magnitudinis oculis humanis spectabiles et visibiles existere, at paucos vel nullos effectus in his inferioribus et sublunaribus perducere, et datur earum realis existentia: quapropter ex hoc inferetur, quamvis horum planetarum non daretur sensibilis virtus et potentia agendi in hac sublunaria, non inde tamen horum planetarum existentiam e caelo auferendam esse.
Cui obiectioni sic satisfacio. Deum et naturam nil frustra efficere assero: at frustraneus est actus, qui potentiam et virtutem in se includit nullam: hinc stellas fixas quintae et sextae magnitudinis aliquam potentiam et virtutem habere concludo. Quod experimentis comprobari potest, ex Ptolemaeo caeterisque probatissimis astronomis petitis; nam aëris temporumque mutationes plurimas inducunt. Insuper par ratio ex stellis fixis, ut ex planetis extrahi non debet, cum illae puris oculis videantur, hi vero planetae aliquo medio opus habent, ut conspiciantur. Amplius, hi planetae sub Zodiaco decurrunt et a Solis orbita paululum discedunt,. cum Iuppiter, eorum choragus, sub latitudine Zodiaci semper decurrat (nam latitudo borealis magna tantum duorum graduum minutorumque quatuor fere existit, australis vero duorum graduum et septem minutorum fere statuitur), et hi novi Iovii circulatores, declinationem habeant tantum quatuordecim minutorum a stella; attamen, cum haec distantia sit occidentalis vel orientalis, latitudinem variam et diversam a Iove habere non possunt: sic applicatio eorum cum reliquis planetis et cum Luna admittenda est. Stellae vero fixae plurimae ad Boream Austrumque deflectunt; hinc Luna cum iis corporaliter iungi nequit, ex cuius cum stellis fixis vel planetis applicatione praecipue aëris et temporum mutationes et constitutiones promanant. Hinc horum planetarum effectus ponendi sunt, ex quibus existentia certe inferri posset§ 12. Cum autem nullos effectus habere possint, ut supra dictum est, an ex hominum mentibus explodendi sunt, nec existentia donandi? Hic cuidam dubitationi occurrendum duxi. Doctissimus et eminentissimus vir Keplerus, iure optimo praeceptor meus, cum ab eo, quidquid in Opticis profecerim, suasore et monitore, recognoscam, eruditissimus enim suus Opticorum liber me ad hanc scientiam excitavit, in sua cum Sidereo Nuncio Dissertatione probat, per aspectus astra et planetas in haec inferiora agere; at ego per motum et lumen, Ptolemaeum Aristotelemque sequutus, asserui, non animo ab eo dissentiendi, sed quia ille nimis particulariter loquitur: stellarum fixarum nulla habita consideratione, tantummodo de planetis agit; ego vero generaliter, cum de stellis fixis praecipue hoc in loco sit disputatio. Nam ortus et occasus stellarum inter aspectus non habentur, attamen potentissimi ad aërem perturbandum et commovendum existunt.
Altera nostra ratio talis. Si hi planetae reales existerent, ex eodem perspicillo non omnibus intuentibus obviam fierent, nisi specillis mutatis: etenim qui laborant ὀφθαλμία, vel qui debili pollent visu, eos intueri nequirent, vel, si intuerentur, qui acri et optime constituto pollent visu, eos conspicere non possent, nam specilla quae visum et oculos iuvant, alia senes, alia iuvenes, alia lusciosos, decent, ut omnibus notum est§ 13. Accipiat enim iuvenis specilla alicuius viri senis, et per ea legere, aut aliquid intueri, desideret: vel nil omnino videbit, vel certe turbida omnia et confusa perspiciet, ut secernere et distinguere res visas non valeat. Quod de iuvene, idem de sene arguendum: nam si perspicillis iuvenum oculis accommodis uti vellet, frustraneus esset omnino eius conatus. Qua propter optime concludi reor, cum et matheseos ignari, qui planetas a stellis fixis separare ignorant, pueri, iuvenes, viri et senes, denique omnes, hos imaginarios planetas intueantur iisdem specillis, et doctos et indoctos spectatores, denique omnes, hallucinari et perspicillo eludi, nec illos realiter existere in caelo, quia non omnibus paterent nec obviam fierent. Hoc ex eo patet, nam senes concavis specillis ex parte oculi uti coguntur, ad resarciendum aetatis et naturae deficientis in lumine defectum. Cuius rei causa duplex: prima, quia in senectute laxatur pupilla; at non solum oculi pupilla, sed et omnia membra et membrorum retinacula, at radii ex dilatatione pupillae liberius transcurrunt, et cristallino humori incertam reddunt rei visae imaginem; at concavis specillis simulacri radii coeunt, et arctius pyramis colligitur, unde naturae vitium rependunt concava specilla rerum simulacra congregando: secunda, quia senes vitreum humorem oculi faeculentiorem et impurum habent, unde intro permeans lux per cristallum clarior fulgidiorque redditur, et naturae defectus alter ex pituita resarcitur. Hae potissimum in senibus causae, quare concavis specillis ad visum fovendum opus habeant. At iuvenes, qui visu debiles existunt et arcta sunt pupilla, non concavo sed convexo specillo opus habent; etenim eorum naturae vitium ex contraria commanat causa: quamobrem, si contraria contrariis curantur, ut iuvenibus visu debiliori specilla conferant, ea convexa, non concava, existere necesse est; nam convexa specilla simulacra quodammodo disgregant et quodammodo aperiunt, radiis in adversam partem refugientibus, totumque naturae vitium resarcitur. Unde ut iuvenes et senes, mathematici et non mathematici, facillime decipiantur, specillum alicuius concavitatis certaeque sphaerae portionis concavae oculis eorum apponitur. Quapropter ea senes vident, quae videre non possent, si planum perspicillum extaret, et iuvenes, quia corpus Iovis est luminosum, hos planetas ex refractione generatos difficilius tamen vident. Iuvenes vero qui μύωπες omnino nil vident per istud perspicillum, sic proprio perspicillo uti coguntur ad haec φαιόμενα observanda.
His tribus rationibus, quarum duae ex planetarum motu et effectu ductae sunt, quibus errones praecipue et peculiariter vigent, essentiaque tota et natura includuntur, alia vero ex causa externa deprompta, quae huic negotio mire inservit, aperte et necessarie horum novorum planetarum existentiam e caelo abrasam et expulsam esse, mihi persuadeo. Nunc vero, ut lectoris animus paululum recreetur, antequam ad intricatas ambages inextricabilesque meatus perveniat, haec, oblectationis causa, adferre libuit, quae, si ea necessitate non urgebunt Sidereum Nuncium ut superiores tres rationes, tamen id praestabunt, ut hac historiarum narratione mentem quoquomodo lector remittat, ut acriori consideratione, quae post haec veniunt, inque medium adducenda sunt, perpendat.
Sed ad rent accedo. Si hi planetae reales existerent, saltem aliquis rumor, ut de maculis in facie Lunae, de nebulosis lacteique circuli stellis ad nos pervenisset; sed in omnibus astronomorum et philosophorum historiographorumque libris nulla mentio eorum facta est.
At inquiet Sidereus Nuncius, auctores horum planetarum mentionem aliquam fecisse, etsi non explicitam saltem implicitam; cum enim 1022 stellas fixas ponant astronomi, plures enumeratis et existere reperiri posse non negant: etenim Tycho Brahe in suum catalogum millenarum stellarum fixarum plurimas a veteribus non notatas stellas inseruit: quapropter et similiter, plures septem planetis cognitis extare posse errantes stellas; quia, uti stellarum fixarum, sic planetarum, par ratio: sed, cum tale perspicillum nusquam elaboratum nec inventum fuerit suo simile, hi novi planetae a veteribus nec a recentioribus conspici non potuerunt, nec de iis scientia aliqua memoriae tradi.
At illi sic satisfacio. Ad primam partem respondeo, non esse parem rationem stellarum fixarum et planetarum: nam illae unico rotantur orbe, in eodemque caelo locantur; planetae vero si existerent novi, et novi orbes et sphaerarum coagmentatio introducenda esset nova. Quamvis enim crassitudini septem aliorum planetarum affigantur, tamen et circuli proprii et peculiares, in quibus rotationes suas absolverent periodicas, effingendi essent; qui caeli positus quam absurdus, ab astronomis perpendatur. Etenim absque necessitate daretur entium multiplicatio, quae, ne sequatur progressus in infinitum, a philosophis non admittitur. Unde, cum astronomi, plures stellas ipsis calculo enumeratis et in ordinem digestis reperiri posse, concedant, tamen nomine stellarum novos planetas includi, quis sanae mentis asserturus? Ad alteram partem, tale et simile instrumentum extitisse et confectum aliquando fuisse, ex historiarum monumentis notum est, quod ex Ioan. Bapt. Porta in prooemio lib. 1834 Magiae Nat. patet. Refert enim in Pharo prope Alexandriam sita, ex qua caeterae in portubus extructae turres Phari nomen acceperunt, collocatum fuisse, perspicillum tali arte elaboratum, ut quingentis stadiis naves per aequora transvectas per illud intueri concessum esset; amplius tale instrumentum et ipse Porta a Ptolemaco extructum refert. Qualis autem siderum indagator extiterit ipse Ptolemaeus, cui astronomiam acceptam referre debemus, a nemine ignoratur; asseverare an debemus hos planetas, si reales existerent, eum latuisse, ex opinione talis viri, qualis Galilaeus? Abeat, quaeso, haec cogitatio.
Sed alia, eaque recentiora, commemoro: Albertum magnum quoddam perspicillum effinxisse, eoque usum fuisse, quo mirum in modum res longe dissitas conspicuas habebat, amicisque videndas ostendebat. Idem de Cornelio Agrippa scriptis consignatum habemus. Sed notiora. Leonem X Pontificem maximum perspicillum possedisse certum est, quo mira exercuit: fertur enim, domo sua et ex aliis nostrae urbis locis, aves, quae in Fesulano monte positae erant et evolabant, et vidisse et earum distinxisse speciem et numerum. Nam supremus ille bonarum artium omniumque scientiarum pater omnes artifices et sapientissimos viros fovit et aluit: testes innumerae bibliothecae conditae; testes innumerabiles eximiorum in omni genere scientiarum virorum, qui aevo suo frequentissimi extiterunt, nomini suo dicatae memoriae; testis organorum et instrumentorum admirabilium immensa et lauta supellex, qua nominis immortalitatem sibi comparavit admirabilem, unde his organis instructus, admiranda patravit. Ex quibus historiarum monumentis elicitur, perspicilli inventum multis abhinc saeculis viguisse, perque posteros propagatum, tandem ad nos pervenisse. At mirabitur forsan, quod huius perspicilli fabrica a nemine unquam, praeterquam a laudato Porta, tradita fuerit, et illius usus ab opticis nusquam, praeterquam ab ipso, explicatus, isque ab eo obscuris verborum ambagibus involutus. Verum huic dubitationi in promptu ratio est facillima: ne tantum inventum vulgo innotesceret, neve per omnium mortalium manus diffunderetur, quapropter ut vile et neglectum negligeretur; ne vulgus imperitum ab operationis et usus difficultate perterritum, χαλεπὰ τὰ καλά non considerans, eos ludibrio habuisset. Nam labor magnus, qui in usu, operatione et exportatione consistit, omnem utilitatem et necessitatem adimere videtur; hinc, uti cauti et sapientes viri, fabricam talis instrumenti non aperierunt, ne prophanis sacra abditissima et recondita mysteria patefacerent; quamobrem litterarum monumentis rationem conficiendi et usum non consignarunt. Etsi enim speculis concavis sphaericisque pilis vitreis vel cristallinis ignem accendi posse demonstrarunt, non tamen fabricam et contextum addiderunt§ 14: quia vero huius instrumenti nulla specialis demonstratio requiritur, utpote quae demonstrationibus solis et praeceptis refractionis innititur, quae in visione refracta abunde tractantur, iis contenti fuerunt.
Ad haec vera credenda adducor, quia magnopere doctissimae antiquitati addictus existo, quae talem apud me auctoritatem obtinuit, ut, quidquid novi et inauditi habeamus, id eam non latuisse rear. Nam antiqui (pace tamen hoc doctissimorum virorum nostro aevo vigentium, nec animo aliquid eorum famae et laudi detrahendi dictum sit) perfectiores scientias habuerunt, et faciliori methodo comprehensas; unde neotericis doctiores arguo: testis medicina Thessalica perfectior Galenica; musica vetustissima Graecorum perfectior nostra, cum, mutato Dorico in Phrygium Lydiumve cantum, vel e contrario, varii hominum affectus sequerentur. Rhetor nullus quempiam mortalium encomio mortis ad violentas sibi manus inferendas traducere posset, ut de antiquis rhetoribus memoriae consignatum habemus. Quis in geometria novus Euclides recognoscitur? In mechanicis vero an novus unquam Archimedes extiturus est? Hinc etiam adducor, quia quae de novis inventis etiam iam habemus, multis abhinc annis elapsis viguisse et extitisse reperio. Nam pulveris factitii aheneorum tormentorum perniciosum inventum, artisque typographicae conservandis scientiis necessarium, apud Chinenses extitisse, historici doctissimique viri referunt, qui navigationibus eam regionem inviserunt; sed et ego vidi Parisiis apud quendam nobilissimum mercatorem, qui Presteseigle vocatur, inter mira et pretiosissima, tres legum Chinensium libros impressos. Unde iure optimo cum Comico hanc digressionem concludam: Nil dictum, quin dictum prius; nec factum, quin factum prius.
His rationibus contra existentiam horum planetarum adductis, et reiectis iis, quae pro hac sententia asserenda militabant (insuper, cum sit in ipso limine libelli non plures septem planetis extare demonstratum), hos novos planetas, quos Sidereus Nuncius mortalibus vendidit et proposuit, non reales existere, at meras hallucinationes et visus fallacias esse, sat dilucide patere arbitror. His peractis, causas in superioribus asseclarum obiectionibus allatas, in hunc locum reiectas, explicabo, ut sententia et opinio clarius innotescat iis qui opticam et mathematicam ignorant: doctis enim opticis et mathematicis haec conscripta non sunt; Minervam enim docere non cupio, at eorum rudis discipulus et auditor haberi volo. Sed causas aggredior. Phaenomeni prioris sententia venit, quae ob diversitatem apparitionis realitatem horum planetarum ponere contendebat; cuius phaenomeni hanc existere posse causam concludo, ex iisdem allatis exemplis argumento sumpto: quia, uti Sol et Luna agunt in generatione pareliarum et virgarum et paraselinarum, quorum meteoron eadem causa exurgit, unde ab his oculus decipitur, sic in generatione horum planetarum, a Sidereo Nuncio nobis propositorum, Iovis astrum splendidissimum operatur; unde visus noster per perspicillum intuitus, cum quatuor hos novos Iovis famulos videre credit, fallitur et aberrat: et uti aër interpositus, nebulosus, rarus inter aspectum nostrum et Solem et Lunam, aptus et idoneus, mediis necessariis rite dispositis, ad exhibendas nobis horum meteorum imagines, quamobrem secundum maiorem vel minorem dispositionem, plures vel pauciores pareliae vel paraselinae apparent; sic, uti aër nocturnus, quem in tenebris condensari, luce extenuari, certum est, magis vel minus humidus et vaporosus existit, plures vel pauciores nobis repraesentat horum Iovis circulatorum imagines, accedente perspicilli operatione. Haec de causa huius apparitionis, quod modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor, spectemus Iovis imagines.
At video mihi statim obiectum iri, quod si aër solus hoc efficeret, istae apparentiae solis oculis conspicerentur, at non conspiciuntur: nemo enim sine perspicillo hos quatuor planetas vidit, et tamen paraselinas, parelias et virgas, puris et simplicibus oculis intuemur. Obiectionem praevideram, et ideo addidi «cum per perspicillum intuitus» et «accedente perspicilli operatione»: etenim sine perspicillo has Iovis imagines videre non possumus, quia lux debilis nocturna, per cristallum vel vitrum intro permeans, clarior lucidiorque redditur, ex propositione prima lib. 8. Ioannis Bapt. Portae. De refractione Optices parte. Sol enim et Luna umbram mittunt, et lux fortissima eorum existit, nec cristalli refractione indiget, ut ista meteora nobis exponat; at Iovis corpus etiamsi umbram mittat, ut doctissimi probatique censent astronomi, attamen nimium exigue et debiliter; unde, ut lux eius augeatur, perspicilli ope et auxilio eget: quapropter ob luminarium fortitudinem lucis illa meteora simplicibus oculis conspicimus; at, quia illa in Iove deficit fortitudo lucis, perspicillo opus est, quod corpus Iovis vicinius nobis per refractionem exhibet, radios nostros illo longo tubo unit et congregat; ex quo ita uniti et congregati, exeuntes haec nobis Iovis paradia (uti liceat hoc novo vocabulo in hac nova meteoron detectione) demonstrant et aperiunt, quas simplicibus et puris oculis cernere nequimus. Unde hoc corollarium sit: aër nocturnus uti materia, speculum uti forma, horum novorum paradiorum, est.
At iterum urgebitur: si hoc ab aëre nocturno, roscido, vaporoso accideret, totidem stellarum imagines in uno loco, quot in alio, videremus, nec modo ex una parte tres, ex alia nullas, et consequenter, modo quatuor a dextris, a sinistris nullas, modo unam dextrorsum, sinistrorsum duas, et consequenter; nam aër spissus et vaporosus aequaliter operatur a dextris et a sinistris. Sed haec obiectio nulla; nam contra hanc opinionem non concludit. Non enim per solum aërem vaporosum haec visio fit, sed, intervenientibus et geminatis specilli mediis; hinc eaedem imagines a dextris ut a sinistris variantur: nam prioris vitri concavitas, quae in crassitie vitri existit, reddit primum vitrum inaequalis spissitudinis et diversae figurae, cum superficies huius vitri extrinseca plena existat; quae vero apponitur ad oculum, intrinseca figura cuiusdam sphaericae concavae reddatur: unde imagines variari necesse est, per Theor. 30 lib. X Vitell., quotiescumque a concentrica vel a perpendiculari oculus recedit; unde, si ille in hac linea non semper constitutus sit, imagines aequales nec totidem a dextris, ut a sinistris, videri possunt; hinc si extra hanc concentricam ponantur, diversificabuntur Iovis imagines locaque imaginum et apparentiae. Sed haec in secunda ratione melius enodabuntur: nunc vero quaedam Galilaei perpendamus.
At accipiantur consona huic nostrae superiori opinioni, ex ipsiusmet Siderei Nuncii auctoritate desumpta. Etenim ille, ut hanc rationem intermedii aëris e medio omnino tollat, et ex hominum mentibus radicitus evellat (futuram enim suae sententiae et opinionis eversionem certam, et novorum horum planetarum exitium, praeviderat et cognoverat), nullo modo suorum dogmatum auxiliatricem cognoscere vult; sed eam quasi ineptam et erroneam reiicit et repudiat, cum apparentiam suorum planetarum, quod modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores videantur, ponere insudat et laborat, percurrendo modo ab abside suprema ad infimam, modo ab octava sphaera ad caelum Lunae descendendo; et tandem defessus et anhelus in vastum novarum opinionum oceanum immergitur, et, uti novus horum quatuor planetarum inventor et relator, sic novam fabulam comminiscitur Icariam, quae eundem eventum consecutura est. Etenim Lunae vaporosum orbem concedamus, quae ratio, quae exigentia postulat, ut, pari illationis necessitate, hos planetas, circa Iovis corpus se volventes, et vaporosos habere orbes concludamus? Iupiter enim in superiori caeli fastigio reperitur, in quo proprius aër nullus huic sublunari par statuitur: tametsi recentiorum astronomorum amplectamur dogma, asserentium, aërem vel aetherem a caelo Lunae usque ad octavum caelum existere, tamen aërem crassum et vaporosum in tam altiori a terra fastigio constituere et ponere, absurdum omnino et a ratione discrepans penitus esset. Sed Sidereus Nuncius, dum a vaporibus terrenis abstinere et tanquam a Charybdaeis scopulis navem suae opinionis elongare studet, naufragus in Scyllaeos periculosiores incidit. Etenim, corpora caelestia deferri per aërem vaporosum et corruptibilem quis unquam asseruit? At ille circa hos suos imaginarios planetas confingit, quia e materia caelesti haud compactos, sed crassa et pingui coagmentatos et compositos hos quatuor Iovios errones credit: unde, simile sibi simile appetere cognoscens (ex hac enim sua ratione quid ipsemet Sidereus Nuncius de his planetis sentiat perpendite; etenim illos non reales credit, sed, disputationis causa et ingenii sui exercendi et declarandi perspicuitatem acuminis, has mortalibus proposuit stellas), vaporosos et spissos orbes circa ipsos statuit: sic vapores terrestres, quos unice Sydereus Nuncius odit, suae opinionis et novorum confictorum planetarum destructores cognoscens, dimittit, ut vapores caelestes inauditos comminiscatur.
Sed quia in hunc locum incidimus, ut absurdius eius corollarium convincatur necesse est, ne et ego ipse erroris conscius existam, et similiter in me retorqueatur; etenim qui tacet consentire videtur. Ait enim Sidereus Nuncius: Constat, terrestrium vaporum obiectu Solem Lunamque maiores, sed fixas ac Planetas minores, apparere: hinc luminaria prope horizontem maiora, stellae vero, minores ac plerunque inconspicuae. Quis unquam astronomorum aut opticorum talem scriptis suis consignavit opinionem? Contrariam enim semper omnes amplexati sunt sententiam; sed Sidereus Nuncius, uti novorum planetarum et stellarum repertor, sic astronomiam novam molitur, et, opticis demonstrationibus neglectis et theorematibus geometricorum repudiatis, omnia, dummodo nova et inaudita, in medium affert: sed, ut superius dictum est, Sidereus Nuncius ista profert animi et intellectus exercendi causa, non quod ea sic esse credat, sed ut simplicioribus imponat, unde eius casses aperire cogor. Etenim philosophorum libri omnes videantur, opticorum monumenta percurrantur: rationibus physicis opticisque theorematibus et propositionibus, sidera in horizonte apparere maiora cognoscetur; sed affero primae classis auctores, philosophorum Aristotelem, astronomorum et opticorum Ptolemaeum, Rogerium Bachonem, Alhazenum, Vitellonem, Cardnum, Io. Bapt. Portam et Keplerum; sed, ne tibi nauseam tot auctorum auctoritate moveam, seligam praecipuas rationes et demonstrationes ex iis petitas. Keplerus tres causas ex Alhazeno et Vitellone statuit; Io. Bapt. Porta plures refert, sed, praeter unam, omnes reiicit, in qua omnes concordant, quae medii densitas ponitur. Ubicumque enim fuerit aër hebetior, semper ibi stellarum imagines crassiores videbuntur: at in horizonte maior est aëris densitas, quia visus noster per maiorem et densiorem partem aëris fertur, quam in medio caeli, ibique exhalationes terrestres maiores et spissiores existunt. Secunda est, quia in horizonte sensibilis est diversitas refractionis in diametris ab ipso caeli medio, vel Zenith capitis nostri. Tertia vere est optica, ut doctissimi Kepleri verbis utar, quod plus a nobis distare videntur stellae in ipso horizonte, quam in medio caeli, propter terrae vastam superficiem visui obiectam; et quae remotiora sunt, et sub aequali angulo videntur, maiora videntur. Has autem tres praecipuas causas agnosces ex Alhazeno propositionibus 51, 52, 53, 54, 55, lib. 1, ex Vitellone, prop. 13 lib. 4 et prop. 51, 53, 54 lib. 10 et Keplero pag. 132, 133, 134 suorum Opticorum.
Sed ad alteram rationem, quae huius apparentiae causa etiam existere potest, magisque optica, transeo: quos35 has imagines Iovis contemplamur diversas, non unico intuitu, sed oculi quadam circumgyratione; unde, pro dispositione varia situs, videmus harum stellarum modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor. Quod probatur: nullum visibile simul totum cernitur per theor. primum Opt. Eucl.; unde ut unaquaeque res distincte videatur, illa vel eius figura radiis visualibus formam coni vel pyramidis constituentibus, cuius basis in re visa, cuspis vero in oculi existat per hypoth. 2 Opt. Eucl., Vitel., 18 prop. lib. 3, Alhaz., prop. 19 lib. primi. Quapropter etsi hac figura potest includi maius interstitium eo, in quo res existit, res quae in hoc spatio continentur, donec radii visuales ad eas perveniant, formam coni vel pyramidis imitantes, videri non poterunt, per 3. hypoth. Eucl. Opt.: sed ista visionis variatio tam parvo temporis momento perficitur, ut nosmetipsi quomodo id fiat non sentiamus: virtus enim visiva praesto est iis locis, tamque citam obedientiam in instrumentis reperit, ut, prius quam imperaverit, opus exequutum sit; Porta, prop. prima lib. 6. Hinc visionem fieri in instanti non immerito ipse auctor existimat, et ex eo quod lux incorporea existit, quod alii parvo temporis momento, eo quod non detur instans, in Naturalibus ex Arist., sed hoc tempus lateat sensum; Porta, prop. 4 lib. 4, De refractione. Unde cum accidit variatio oculorum in superficie concava huiusmodi speculi, alio in loco quam in priori variato et situ et forma eandem imaginem videt, quatenus magis ad concentricam horum speculorum accedit vel recedit oculos, nam illa contorsione oculorum variatur in superficie punctus fractionis.
His rationibus dilucide obiectionis causam explicatam confidens, ad secundam fautorum rationem enucleandam et aperiendam progredior. Huius phaenomeni ratio talis existit, quod ex constitutione et appositione oculi ad vitrum promanat: quotiescumque enim in quarta extra concentricam, a dextris vel sinistris, oculum constituimus, et radii visuales ab oculo transeuntes, conum vel pyramidem exhibentes, concentricum non pertingant, tunc omnes has imagines ex una parte orientales vel occidentales videmus; quando vero secant perpendicularem, tunc omnes has imagines a dextris et a sinistris nobis repraesentant, plures paucioresve, secundum anguli refractionis et incidentiae pluralitatem vel paucitatem, ex concavitate et spissitudine vitri maiori vel minori orti. Hinc etiam causa profluit, quare non semper easdem Iovis imagines similesve in positu et figura intuemur: ita ut mirum esse non debeat, si in 65 observationibus, quas Sidereus Nuncius mathematicis et philosophis exhibet, duas similes et aequales situ, forma et figura, videre non contingat. Perdifficile enim est, imo impossibile, oculum in eadem constitutione et positione, tam respectu vitri quam ipsius caeli vel Iovis, collocari, uti et in eodem flumine bis nos abluere, quod et supra declaratum est§ 15; nam caelum vel terra assidue movetur, Iuppiter vero in suo circulo rotationes periodicas habet, ita ut, etsi una causa concurrat, caeterae deficiant. Ideo videmus observationes eadem nocte habitas nullo modo similes, etiamsi parvo temporis momento distent; quod non solum ex observationibus, sed ex tuo, Galilaee, ore plurimorumque virorum adstantium ingenua confessione elicitur. Recordare, Galilaee, quod illa nocte, in qua cum plurimis aliis doctissimis et nobilibus viris tecum Iovem contemplatus sum, tu ipsemet priori observatione unam solam Iovis imaginem conspexisti, cum vere aliquis illustrium virorum adstantium, qui post tuam primam observationem Iovem inspexit, duas videre fassus est: tu, iteratis observationibus, duas etiam Iovis imagines conspexisti, quod pluribus adstantibus viris eadem nocte contigit. Ego vero numquam Iovis imaginem nisi simplicem intuitus sum; sed non semper eodem situ et forma: vel quia specillum meis. oculis non erat idoneum, vel forte, ne deciperer prope concentricam, quoad potui oculum applicare curavi; sed, ut ingenue fatear, cum imaginem illam inspiciebam. Iovem non videbam, nisi oculum convertissem: quae res ansam dubitandi mihi praebuit.
Quapropter vehementer miror, extitisse quosdam, qui, leviter tantum perspicillo oculo admoto, illico duas Iovis imagines conspicuas habuerunt; dicendumque reor, illos Iovem familiarem et amicum expertos fuisse, quia coena urgebantur, noxque intempesta somnum suadebat: ne diutius remorari cogerentur vel eis somnum impediret, cito admisisse celeriterque in suum caelum eos evexisse, illisque arcana sua propius revelasse. Nam ex tanta distantia illos hoc φαινόμενον intueri non posse praecognoverat, ideo, ne fidem obstringerent, propius eos per raptum in caelum suum vel Martis adduxit, ut e propinquiori loco suos circulatores spectare possent. Haec de rationibus et φαινομένοις dicta sufficiant. Quorum sententia nostra talis, ut aperte et ingenue quid sentiam declarem, etsi ex superioribus aperte eliciatur: haec φαινόμενα e perspicillo praecipue aëreque intermedio nocturno, atque ex positione oculi ad vitrum et ex constitutione caeli, oriri: sic non veros, sed imaginarios planetas, cum ipsiusmet Iovis imaginem recognoscam existere; sic has stellas ex visus hallucinatione procreatas. Quae opinio, etsi satis superque ex dictis comprobata sit, tamen quaedam ex opticis addenda sunt, ad hanc hallucinationem clarius patefaciendam; tametsi talis opinio, ob eius veritatem, tanto non indigeat auxilio.
Triplices ab opticis generaliter, quod et superius dictum est, communes videndi modi assignantur: simplex vel directus, reflexus, et refractus. Simplex sit, cum solus oculus radium visualem per lineam rectam perque medium solum aërem rarum et diaphanum, in quo refractio contingit nulla, eiaculatur; cui necessariae sunt octo praecipuae qualitates, sine quibus haec simplex visio perfici recte et sine hallucinatione non potest; et hae sunt: longitudo, situs, lux non multum debilis sed proportionata, soliditas corporis, magnitudo eiusdem, raritas intermedii aëris, tempus, visusque optima constitutio: unde et quotiescunque in una aliqua contingit ἀσυμμετρία, fallacia visus hinc sequitur; et quo magis in pluribus qualitatibus accidit defectus, eo magis visus decipitur. Sed, ut cuncta ad ordinem redigamus, et singularum hallucinationum species aperiamus, quae simplici visioni accidere possunt, hae communiter ab opticis in tres classes distinguuntur; nam in directo visu errat et hallucinatur oculus, aut solo sensu, aut anticipata notione, aut syllogismo vel ratiocinatione. Solo sensu decipitur, praecipue in luce et colore, oculus; sensus enim comprehendit lucem et colorem tantum, propter perficientium visionem ἀσυμμετρίαν, quotiescumque lux immoderata aut debilis colorum debilium formas aut species occultat, aut nitidiores, splendidiores et conspicuas efficit. Anticipata notione, scientia vel cognitione, fallitur oculus, cum forma anticipata obiecto visibili perperam collata (scientia enim prius praetendit ea, quae sunt visa et in visu habita, cum habeatur ex sensu) propter singulorum perficientium malam constitutionem et habitudinem: unde, quotiescumque oculus in definitione rei visae aberrat, aberrare per anticipatam notionem creditur; ut cum, Martinum videns, existimat Paulum existere, vel folia citri credit lauri: nec aliquod in hac hallucinatione existit obiectum proprium, ut in superiori, in quo praecipua contingat deceptio visus. Tandem hallucinatur oculus per syllogismum, vel ratiocinationem, propter accidentium perficientium visum inconcinnam et incongruam dispositionem, quae ab Alhazeno in quinquaginta praecipua membra reducuntur cap. 7 lib. 3, et Vitellone sparsim lib. 4. Haec de simplici visione, vel directa prima visionis specie, deque eiusdem hallucinationibus. Hinc merito concludendum, si visui deceptio accidit tot superius enarratis modis in simplici et directa visione, tot et pluribus modis errorem contingere in visione reflexa; quia reflexio, secunda visionis species, a politis corporibus lucidisque generatur, in quibus radius visualis reflectitur et oculis exhibet imaginem rei oppositae: quapropter in reflexa visionis simplicis includitur proprietas, quatenus radius visualis ab oculis per medium diaphanum aërem, in quo refractio contingere non potest, emittitur in corpus politum et lucidum, deinde quando reflexio in crassitie corporis lucidi oculis imaginem rei oppositae repraesentat: visio haec reflexa, in hoc casu, proprietatem addit peculiarem; sic et alias hallucinationum proprias debet addere differentias, praeter eas, quae in directa visione superius allatae sunt. Fallaciae hae sunt speciales. Reflexio generaliter alterat lucem et colorem, et omnino totam rei visibilis speciem mutat, in visu reflexo, ut in directo; forma sub sensum cadere non potest, quia triplicatum est in visu reflexo speciale impedimentum: primum, in reflexione sola imago visui conspicua redditur rei oppositae in contrario situ opposita, quae ex ipso facto non opponitur; secundum, quod lux et corporis visi color una commiscentur cum speculi colore aut politi et lucidi corporis; sic non rei visae colorem vel lucem veram, at tantum mixturam, oculus agnoscit; exurgit denique tertium, quod visus reflexus debilitat et lucem et colorem, cum pro re visa solum imaginem exhibeat, unde in reflexione veritas lucis coloris et rei latet, quae tria in visionem directam non incidunt. Amplius ex superioribus octo qualitatibus ad visionem directam necessariis, supra enarratis, ex quarum uniuscuiusvis ἀσυμμετρίας in visione directa accidit fallacia visus. Reflexa potissimum in his quatuor deficit et hallucinatur: propter lucis debilitatem, propter diversitatem situs (propter quam corpus visum vel lineas reflexionum removeri ab axibus visualibus accidit), vel propter remotionem puncti rei visae, cuius forma reflectitur a superficie ipsius speculi, vel etiam propter elongationem ipsius centri visus, ad quod remota sit reflexio a superficie ipsius speculi. Hae reflexionum fallaciae ab Alhazeno sigillatim explicantur in toto lib. 6 Opticorum, et passim a Vitellone tractantur quinto, sexto, septimo, octavo et nono libro. Hanc denique sequitur ultima visionis species, quae refracta est, et contingit quoties per medium diaphanum, vel per plura, aliquid spectamus, densiora aëre, superiorum omnium visionum magis composita: etenim in se includit et directae omnes et reflexae quodammodo proprietates: de qua in praesens est sermo, et cuius tractatio ad institutum nostrum pertinet, cum in hac tota quaestio versetur. Lux enim et radius visualis pertransit per diaphana corpora, et refrangitur cum occurrit corpori, cuius diaphanitas diversa est a corporis in quo existit diaphanitate; unde merito concludendum, visum, si in visione directa decipitur, magis autem in reflexa fallitur, in hac refracta multo magis hallucinari. Etenim non solum praeallegatae causae et incommoda in hanc concurrunt directae et reflexae visionis, sed et alia praecipua incommoda, cum quatenus et de directa vel simplici participat, quod oculus iaculetur radium visualem in rem visam, cuius basis est in imagine rei visae, conus autem in pupilla, et de reflexa, quatenus media diaphana, non uti corpus lucidum et tersum ad oculos reflectant imaginem rei visae, sed in hac refringant radios transeuntes, et alium in locum, quam extat res visa, refrangant imaginem. Nam refractio, non solum decipit visum propter tria incommoda in reflexione narrata, nempe rem visam non videri in suo loco, cum appareat imago opposita visui in speculo; et in refractione res comprehenditur in loco imaginis, unde positio formae comprehensae erit alia a positione rei visae, et sic de commixtione coloris, speculi et de debilitatione lucis et coloris: nam refractio debilitat formam rei visae, scilicet formam lucis et coloris, quae sunt in re visa, cum similiter ea quae sunt in aquis et extra vitrum et similia, quando refranguntur, deferant secum et aquae, vel vitri, vel cristalli, vel lapidis colorem in quibus existunt, vel per quae transeunt, immixtum cum colore imaginis. Sic propter alia accidentia, quae visionem directam fallunt, contingit debilitatio lucis in refracta visione, ut et in reflexa; sic diversitas situs, propter quam lineas refractionum removeri accidit ab axibus visualibus, et a concursu puncti colligentis radios refractos: quae praecipue est in causa nostrae hallucinationis et apparentiae quatuor horum Iovis famulorum. Particulares autem hallucinationes refractioni accidunt propter plurima corpora diaphana, diversa a diaphano aëris, per quae rem aliquam intuemur; etenim in unaquaque superficie corporis diaphani radii visuales refranguntur: hinc propter multiplicem refractionem et multiplex hallucinatio contingit. Insuper in reflexione duo anguli tantum concurrunt duarum linearum incidentiae et reflexionis; in refractione tres anguli nobis exhibentur, angulus incidentiae, angulus refractus, et angulus refractionis: imago in reflexione habet certum locum, nempe in speculo; forma rei visae per refractionem nullum locum observat, etenim semper reperitur in incidentia vel concursu catheti et lineae refractionis extensae: unde pro diversitate uniuscuiusvis horum angulorum situs imaginis variatur. Sic patet, quomodo hallucinatio contingat visioni directae vel simplici, maior vero reflexae, et omnium maxima refractae; et ex quibus causis generetur in unaquaque visionum specie. Superest nunc, omnes errores et hallucinationes cadere in visionem, quae per perspicillum Siderei Nuncii fit, declarandum. Huius rei facilis probatio, cum huic visioni omnes qualitates desint, quae ad optimam et 40 perfectam visionem conficiendam necessariae sunt; quod cum probavero, hunc libellum intentum et finem suum consecutum fuisse existimabo; unde huic finem impono§ 16.
Ad qualitates, quae in visione directa necessariae existunt, quarum quaelibet ad evitandam hallucinationem in visibili symmetria existere oportet, prius accedo. Primum, longitudo maxima manifesta est, quae interponitur inter aspectum nostrum et Iovem, quae efficit, ut debilitetur visus in functione sua obeunda; unde, etsi adiuvetur per vitrum et cristallum, non potest tantum adiuvari, quantum ista distantia et longitudo requireret, et intercapedo superficiei terreni globi et corporis Iovii postularet. Nec nos in hoc errore continere debet, quod visus per hoc perspicillum usque ad 100 milliaria elongetur, et res per 100 milliaria vel 200, si possibile esset, visibiles in hac terrestri mole reddere36; etenim superius demonstratum est, nullam esse proportionem inter 200 et 500 milliaria et distantiam Iovis a terrena superficie. Quapropter in prima qualitate est defectus, qui ad hallucinationem generandam sufficiens esset. Secundo, se nobis exhibet situs corporis Iovis in concava caeli superficie, quae simpliciter efficit, ut stellas omnes videamus refracte et extra rei visibilis magnitudinem et proprietates, ut ab Alhazeno probatur prop. 12 lib. 7. Tertio, magnitudo corporis: cum enim tanta sit Iovis corporis moles, attamen nobis e superficie terreni globi spectantibus apparet ad instar alicuius aurei clavi cathedrae affixi; an resarcire poterit perspicillum iacturam hanc, ut corpus eius in propria sua nobis exhibeat magnitudine?37 at, ex confessione propria Siderei Nuncii38, non ampliat stellas. Quarto, soliditas corporis: etenim Iupiter est corpus lucidum et luminosum nulliusque opacitatis capax. Quinto, lux deest: etenim nox caliginosa lucem sufficientem ad visionem necessariam non suppeditat, unde usu resarcire lampadibus et tedis nocte cogimur; at ad observandum Iovem, lampadas vel faces non efferimus. Sexto, raritas aëris: quae aëris raritas existere potest nocte intempesta? propter roscidos et humidos vapores nocturnos; cum philosophorum communis opinio existat, nocte aërem condensari. Septimo, tempus nocturnum et in crepusculis visioni haud idoneum. Octavo et (3) ultimo, sanitas visus: quae visus sanitas existere potest, ut omnes generaliter senes, iuvenes, pueri, lyncei, per idem perspicillum conspiciant easdem imagines et simulacra? Ex his patet, non solum in una requisita qualitate ad perfectam visionem simplicem, sed in omnibus peccare et deficere, visionem quae per perspicillum Siderei Nuncii instituitur. Amplius, tria incommoda, quae reflexum visum hallucinari efficiunt, refractae visioni communia, etiam in hanc incurrunt. Nam res videri nequit in suo loco, cum imagines rei oculis propinquet, unde maiores nobis exhibet rerum visibilium formas, cum sub maiori angulo videantur in terrestri, et Luna ex ipsiusmet auctoritate Siderei Nuncii; unde alia probatione non indi10 get. Sic commixtio coloris: nam visus per tria media diaphana aëre densiora transiens, defert secum usque ad rei visae imaginem, colores et speciem aëris nocturni et vitri: quod vitrorum pictorum exemplo declaratur; etenim radius solaris, transiens per fenestram vitream depictam, defert secum in cubiculum colores, quibus vitra imbuta sunt. Sic debilitatio lucis et coloris, quod manifestissime patet: etenim hae imagines modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscuriores, existunt, prout aër nocturnus dispositus crassior vel tenuior existit. Liceat in praesenti hac ratione philosophica uti, etsi alia possit existere optica ratio a nobis forsan superius explicata. Ultimum vero incommodum, huic visioni proprium, accidit ob varia media diaphana densiora aëre vel aethere, in quo Iuppiter exi20 stit, quae etiam sunt inaequalia et diversa, quoad formam, crassitiem et speciem§ 17; vitrum enim oculo propinquius constituitur in medio cavatum in crassitie vitri densiore; alterum tubi extrinsecum portionem peripheriae maximi circuli concavam repraesentat tenuiore crassitie, quam primum, ut supradictum est: quid de aëre nocturno circumfuso dicendum, quem alias densiorem, alias rariorem, existere quis negabit?§ 1839 Quamobrem, cum in his superficiebus refractio necessario accidat, cum per unumquodque medium aëre densius radii refracti transeant, hinc praecipuae causae harum hallucinationum. Unde quadruplatae Iovis imagines ex occidente vel oriente, unde triplicatae ab una parte vel alia extant; modo Iuppiter choragus et princeps ex unaquaque parte stipatur duorum satellitio, nonnumquam, lateronibus pene dimissis, quod ei raro accidit, uno tantum milite stipatur; quotiescumque oculus plures vel pauciores lineas refractionum procreatas ob diversa puncta fractionum media transeundo concurrentes obviam habet, et a centro corporum diaphanorum magis vel minus a dextris vel a sinistris removetur. Ex quibus, cum omnes qualitates in hac visione deficiant, quas ad perfectam visionem concurrere oportet, et amplius aliae hallucinationum causae in refractione accidentes in hoc perspicillum concurrant, visas stellas, sive errones, vere erroneos, esse meras et certas hallucinationes et solummodo Iovis ipsiusmet imagines duplatas, triplatas et quadruplatas, prout media disposita reperiuntur ad eas repraesentandas, asseverare non dubito.
Propterea, cum omnia, quae mihi in praesens afferenda erant enodata et declarata sint, superest ut Deo Opt. Max., omnium bonorum datori, gratias agam ingentes, qui mihi, etsi animum multis multisque implicitum curis et difficultatibus distractum habuerim, tamen, ut praesens opusculum ad exitum perducerem, concessit, ut veritas, cuius ipse est fons et origo, innotesceret. Vos autem, praestantissimi et celeberrimi Viri, quorum me discipulum fateor et haberi volo, qui haec legetis, has rationes perpendite: quas, si probabiles et firmas existimabitis, non mihi, sed Deo Opt. Max., adscribetis; si erroneae existent, mihi homini existenti ignoscetis, et amantissime ex errorum lapsu sublevabitis: etenim, sine luce per tenebras ambulare itineris inscium, perdifficile est.
Finis.
Μόνῳ θεῷ τιμὴ καὶ δόξα.
Postille di Galilei
- ↑ Melius fuisset dicere sensus esse 5, ergo Planetas septem: nam quod auribus ad auditionem tantum destinatis duo praesint planetae, item et naribus alii 2, est in re una duos operarios, non sine eorum dedecore, occupare.
- ↑ Obscurum.
- ↑ Ergo 4 Planetae, tot erant reliqui, tanquam superflui reiiciendi sunt a numero Planetarum, vel potius omnino negandi.
- ↑ obscurum12
- ↑ quid sibi velit non intelligo.20
- ↑ hoc a me non est dictum.
- ↑ Hoc falsum est.
- ↑ hoc ex arbitrio tuo asseris: distantiae enim stellarum non assignantur a me nisi in prima observatione. Observatio 55 est simplex: ergo de horis 8. 40' nil dici potest.
- ↑ quid sibi velit ignoro.30
- ↑ non dignoscis arcum a circulo.
- ↑ non animadvertit auctor, non diem unum, sed 2, intercedere inter 2 et 3.am observationem; unde nullum inconveniens.
- ↑ reliqui Planetae per se agunt; sed Iuppiter, quia est summus, sex suos habet ministros: cives inferioris conditionis per semet ipsi emunt, vendunt, scribunt etc., et principes habent suos cancellarios, aulicos, ministros etc.; non igitur Iuppiter operatur, sed eius ministri: ex quo infertur Iovem necessario satellites habere.
- ↑ Si haec vera sunt, Sol, Luna, stellae omnes, animalia omnia, plantae, montes, urbes, naves, non sunt entia realia, quia ommibus intuentibus ex eodem perspicillo obviam fiunt.
- ↑ Alaz. et Vitel. docent constructionem speculi parabolici.
- ↑ Ex confessione auctoris et ex ipsa necessitate, haec perspicilla, quae Iovem multiplicem propter refractionem ostendunt, reliqua vero obiecta omnia una ac simplicia repraesentant, alia atque toto caelo diversa ratione constructa esse debent, quam perspicilla ea, quae obiecta omnia, et Iovem ipsum, multiplicata demonstrant. Modo Sitius noster, in assignandis causis cur iovialia perspicilla Iovis species multiplicent, utitur probationibus desumptis ex demonstrationibus Evel., Vitel., Alaz., Portae etc., et hae rationes procedunt atque concludunt in vitris obiecta omnia ex refractione multiplicantibus; ergo, tanquam nihil ad rem facientes, reiiciendae sunt atque explodendae.
- ↑ non decipi visionem in modicis distantiis, sola experientia non potuit edocere, cum nempe ad obiecta propinquiores facti, ea, qualia 30 apparebant, vere esse cognoscimus; at in maximis distantiis, nempe caelestibus, quis docuit nos nequaquam decipi? ad stellas enim accedere nunquam contigit. Respondebis, experimenta in inferio[ri]bus facta nos de caelestibus monitos facere. Quod si hoc verum sit, cur eadem experimenta in inferioribus perspicillo habita fidem ei in caelestibus conciliare non poterit?
- ↑ Omnia haec incommoda adsunt dum reliquas stellas intuemur: in illis ergo non minus fallaciae contingere deberent; quod tamen non accidit.
- ↑ Amplius dum acie libera spectamus alia incommoda praesto sunt, et falli necesse est.
Note del curatore
- ↑ Corresse in margine Tychonicam.
- ↑ Dopo hinc aggiunse et nell'interlinea.
- ↑ Espunse et, sostituendo tamen.
- ↑ Cancellando sola e tamen ed inserendo se dopo et, corresse: nam et per se et beneficio Geometrices.
- ↑ Le linee 5-8 furono segnate in margine.
- ↑ Espunse nec e sostituì nell' interlinea ed in margine aut.
- ↑ Espunse le parole septem planetis.
- ↑ Corresse in margine ἀσέβῶς.
- ↑ Corresse praestantiora.
- ↑ Le linee 31-34 furono segnate in margine.
- ↑ Corresse vel prosperit et.
- ↑ La postilla è riferita alle linee 21-24.
- ↑ Le lineo 6-10 furono segnate in margine.
- ↑ Le lincee 18-21 furono segnate in margine.
- ↑ Corresse sic.
- ↑ Corresse in margine nequit.
- ↑ Cancellò la parola prop. e soprascrisse Prosp.
- ↑ Cancellò maiores e soprascrisse minores.
- ↑ Le linee 35-38 sone segnate in margine.
- ↑ La postilla è riferita alle linee 35-40 della pag. precedente, e alle linee 1-5 di questa.
- ↑ Le linee 21-27 sono segnate in margine.
- ↑ Le linee 22-37 furono seguate in margine.
- ↑ Le linee 13-22 furono segnate in margine.
- ↑ Le linee 28-32 furono segnate in margine.
- ↑ Le linee 9-11 furono segnate in margine.
- ↑ L'ediz. spectaculos; corretto marginalmente.
- ↑ Nell'interlinea aggiunse le due parole Iacobo Spinaeo da inserirsi nel testo dopo la parola equite.
- ↑ Di fronte alle parole ut omnes sciunt sottolineate è in margine il segno
- ↑ Di fronte alla parola oppositiones sottolineata sono in margine tre freghetti orizzontali.
- ↑ La postilla è riferita alla linea 31 della pag. precedente e alle line 1-4 di questa.
- ↑ imo etiam per 12 in correptiori noctis observatione.
- ↑ non asteriscos, sed verba inspicere, oportet: nec ignorandum et qualitate aëris magnas contingere differentias.
- ↑ Corresse in margine existentiam.
- ↑ Corresse 17.
- ↑ Corresse quod.
- ↑ Corresse reddantur.
- ↑ Le linee 18-20 furono segnate in margine.
- ↑ Dopo Nuncii inserì nell' interlinea perspicillum.
- ↑ Le linee 22-25 sono segnate in margine.