Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/225

224 διανοια

milia φαινόμενα circa stellas fixas conspexisse asseverantium, experimentis eorum omnino fidem non adhibendam esse reor. Tamen tanti eos facio, ut, cum testes oculati etiam in propria causa fide dignissimi sint, illosque dixisse mihi sufficiat, et haec re ipsa se habere ut aiunt concedo, nempe has stellas circa alios planetas et stellas non conspici§ 1. Ex hac propositione illationem, quam extrahunt, sequi non video; in logicis etiam hoc minime evenit, ut ex disparium inductione illatio optima sequatur. Nescio, in hanc novam astronomiam hanc concludendi novam formam introduxerint, ut, qualiter novos planetas ponere student, sic etiam novam inferendi formam invenerint; etenim non apud logicos recta esset illatio. Ex eo quod circa Lunam tale φαινόμενον hoc instrumento non agnoscitur, circa Venerem et Mercurium tale quid non conspicitur, circa Martem et Saturnum tales apparentiae non exhibentur, circa stellas fixas tales imagines non notantur; unde nec circa Iovem, nisi reales existerent, hi planetae conspicerentur. Illatio enim tum demum valet per inductionem, cum omnia in ea posita sunt eiusdem convenientiae et proprietatis naturaeque cum iis quae in antecedente afferuntur. Sed tantum distant caeteri planetae a Iove positione et situ, sed, quod magis est, proprietate, magnitudine et lumine secernuntur, ut cum illis pauca habeat relata, praeter solum motum, quo a stellis fixis erraticae differunt. Haec ex parte stellae disparitas existit; sed aliud impedimentum hoc efficere potest: nam uti unaquaeque res visibilis existat, determinatam distantiam et interstitium, in quibus tantummodo videtur, habet Eucl., 3, theor. Opt., Vitel., prop. 8 lib. 4. Sic perspicillum, quod laboratum fabrefactumque et praeparatum est ad videnda ea, quae in ea distantia, in qua Iovis caelum a terra collocatur, non potest videre ea, quae superiora sunt aut inferiora, eodem perspicilli statu et longitudine, nisi et vitrum permutetur, et tubus stanneus vel ligneus ex maiori minor, vel ex minori maior, fiat, et quaeratur, elongando vel minuendo tubum, aliqua tubi longitudo2: quae cum peripheriae vitri centro et rei visibilis distantia congruat. Nam unusquisque, qui ex eorum genere constructum perspicillum contrectavit, perque ipsum inspexit, eoque usus est, cuius tubus stanneus vel ligneus mobilis sit, nec sit in illa tubi et centri et rei visibilis distantia firmatus et coaptatus, in qua existere necesse est, ut rei visibilis imagines conspiciantur, locum in ipsa tubi longitudine existere agnovit, ex quo res visae melius et distinctius videntur: unde, cum eo uti volumus, nos tubum in tali puncto disponimus et collocamus. Unde etiam in ipsa tubi longitudine, pari ratione, loca alia existunt, ex quibus res omnino videri non possunt; uti in speculis convexis vel concavis ipse confusionis vel inversionis imaginis punctus, ex quo quantum receditur vel ac-

  1. quid sibi velit non intelligo.1

  1. La postilla è riferita alle linee 35-40 della pag. precedente, e alle linee 1-5 di questa.
  2. Le linee 21-27 sono segnate in margine.