Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
212 | διανοια |
cometarum virtutem, iridum, halonum et virgarum creationes, investigat: quis non haec omnia astronomiae et opticae communia statuet? Sic in hac materia aliquam partem sustinebit, auxiliumque philosophus nobis praebebit. At denique opticae conclusiones separatim tractabuntur; nam sola et per se, beneficio tamen geometrices1, speculorum planorum, concavorum et convexorum miracula, explicat, hallucinationes detegit, et eorum fallacias explorat.
His praelibatis, anchoras e portu extraho, retinacula solvo, vela ventis exhibeo, iterque meum aggredior2. Tota veterum astronomorum et philosophorum schola hoc statutum et ratum omni aevo habuit dogma et principium, et auctoritate summorum, tam philosophorum quan astronomorum, comprobatam sententiam, non plures aut pauciores septem numero planetas existere; qua innixa maximos eventus adgnovit, mira exercuit memoriaque dignissima litteris consignavit. Cuius vestigia sequens, nostri aevi schola, etsi doctrina et scientia inferior, tamen admiranda patravit, quibus hominum mentes attonitas et stupore perculsas reddidit. Haec tamen principia firma et stabilia in dubium nunc revocantur, et sub incudem trahuntur. Cum Galilaeus Galilaeus in Gymnasio Patavino Mathematicus haud ignobilis, cuiusdam perspicilli nuper a se illustrati beneficio adiutus, plures ponere insudat et hominibus persuadere nititur; non quod eos realiter credat, sed ut indoctiorum mentes, e quorum numero unus existo, exerceat: quia illum antiquam astronomorum scholam in principiis constituendis errasse, unquam asserturum non reor; nam uti domus nituntur fundamentis, sic scientiae principiis fundantur, quibus collapsis et destructis, uti scientia cadat, sicuti domus, necesse est. Sed ut ut sit, hic sola scholae inveterata opinione nullo modo utar, ne Sidereus mihi obiiciat Nuncius, quod illa opinione magis quam veritatis adducta ratione (quod tamen absit ab opinione tanti viri, qualis est Galilaeus) hoc dogma statuerit, et tenuerit hoc principium inveterata potius quadam opinione: qua propter, ut a gemino, ut dicitur, ovo exordiar, cum ipsis mundi incunabulis initium ducet oratio nostra. Sic ex duorum sacrae paginae locorum interpretationibus, praeter alias quae ab interpretibus super haec loca afferuntur, septem solum planetas a Deo Optimo Maximo creatos et in caelo positos patebit. Auctoritatem interpretis forsan non repudiabit; nam non astronomis fides, sed eorum acerrimo et infestissimo hosti, adhibenda est, qui tam infenso odio omnes astronomos prosequutus est, ut eos e medio, si illi integrum fuisset, cum tota astronomia funditus sustulisset et eradicasset: attamen septem planetas recognoscit, et ex pluribus sacrae scripturae locis hunc erronum numerum eruit; cum sola hac assertione totam astrologiam eradicare funditusque evellere potuisset; tamen, huius principii dogmatisque perspicuitatem et certitudinem reformidans, hoc concludere non ausus