Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/211

210 διανοια astronomica, optica, physica.

tam, sermonem convertam, eumque rogem, ut opus hoc meum, non in eius dedecus et nominis imminutionem susceptum agnoscat, sed animum ad libellum hunc, veritatis studio, et philosophantium libertate in sententia ferenda, et discendi quo trahor desiderio, ut supra dictum est, applicatum existimet; quibus rationibus adductus (tametsi non solum amicus, sed et laudator et admirator eius haberi velim) contra Sidereum Nuncium (cessantibus tot in astronomia praecipuis et eminentissimis viris, amicitiae vel honoris ergo) arma me sumere et in arenam descendere profitcor. Hinc iterum iterumque cum rogo, ut humanitate qua praeditus est ingenti haec et caetera omnia mea excipiat.

Libelli progressus triplicatus existit (ut etiam de methodo, benigne Lector, pauca accipias): priori in parte solum septem planetas extare, tam physica quam humana, tam astronomica quam optica, argumenta comprobant; secundo in loco, corum, qui opinioni Siderei Nuncii favent, sententiae et obiectiones afferuntur, et pro meis infirmis et exiguis viribus enodantur; denique, ultimo in loco, sententia mea affertur et comprobatur, et Siderei Nuncii pluribus propositionibus et conclusionibus oppugnatur, in hunc ultimum locum opticis rationibus, ut in eminentiorem et praestantiorem locum, reiectis. Amplius hac in ultima parte horum novorum planetarum φαινομένων causae explicantur; obiter autem quacilam per totum librum, quae ad institutum tamen spectant, sparsim inseruntur.

Haec mens, hic animus, huic libello inest; discedite ergo, et procul hinc, procul este, prophana Zoilorum et Momorum ora; et vos, qui legetis haec, animo prorsus ἀπαθεῖ cuncta diiudicate. Hoc unum blateronibus et allatratoribus opponitur propugnaculum invictissimum, his verbis insignitum: irridere facillimum, imitari difficillimum. Vos vero ἀπαθεῖς aequi bonique consulite, et laborem hunc vestrum causa susceptum perpendite, et me eorum calumniis et mordacibus cachinnis expositum iri adgnoscite, et ex eorum me faucibus avidis eripite ac vindicate; quod si impetravero,

Sublimi feriam sidera vertice.